JEROME'S LATIN VULGATE of the NEW TESTAMENT
This online bible is an excellent bible study tool. It shows
chapter by chapter Jerome's Latin Vulgate of the New Testament.
REVELATION CHAPTER 21
| Latin Vulgate |
| Revelation 21:1 Et vidi cælum novum et terram novam. Primum enim cælum, et prima terra abiit, et mare jam non est. |
| 21:2 Et ego Joannes vidi sanctam civitatem Jerusalem novam descendentem de cælo a Deo, paratam sicut sponsam ornatam viro suo. |
| 21:3 Et audivi vocem magnam de throno dicentem: Ecce tabernaculum Dei cum hominibus, et habitabit cum eis. Et ipsi populus ejus
erunt, et ipse Deus cum eis erit eorum Deus: |
| 21:4 et absterget Deus omnem lacrimam ab oculis eorum: et mors ultra non erit, neque luctus, neque clamor, neque dolor erit
ultra, quia prima abierunt. |
| 21:5 Et dixit qui sedebat in throno: Ecce nova facio omnia. Et dixit mihi: Scribe, quia hæc verba fidelissima sunt, et vera. |
| 21:6 Et dixit mihi: Factum est: ego sum alpha et omega, initium et finis. Ego sitienti dabo de fonte aquæ vitæ, gratis. |
| 21:7 Qui vicerit, possidebit hæc: et ero illi Deus, et ille erit mihi filius. |
| 21:8 Timidis autem, et incredulis, et execratis, et homicidis, et fornicatoribus, et veneficis, et idolatris, et omnibus
mendacibus, pars illorum erit in stagno ardenti igne et sulphure: quod est mors secunda. |
| 21:9 Et venit unus de septem angelis habentibus phialas plenas septem plagis novissimis, et locutus est mecum, dicens: Veni, et
ostendam tibi sponsam, uxorem Agni. |
| Revelation 21:10 Et sustulit me in spiritu in montem magnum et altum, et ostendit mihi civitatem sanctam Jerusalem descendentem de
cælo a Deo, |
| 21:11 habentem claritatem Dei: et lumen ejus simile lapidi pretioso tamquam lapidi jaspidis, sicut crystallum. |
| 21:12 Et habebat murum magnum, et altum, habentem portas duodecim: et in portis angelos duodecim, et nomina inscripta, quæ sunt
nomina duodecim tribuum filiorum Israël: |
| 21:13 ab oriente portæ tres, et ab aquilone portæ tres, et ab austro portæ tres, et ab occasu portæ tres. |
| 21:14 Et murus civitatis habens fundamenta duodecim, et in ipsis duodecim nomina duodecim apostolorum Agni. |
| 21:15 Et qui loquebatur mecum, habebat mensuram arundineam auream, ut metiretur civitatem, et portas ejus, et murum. |
| 21:16 Et civitas in quadro posita est, et longitudo ejus tanta est quanta et latitudo: et mensus est civitatem de arundine
aurea per stadia duodecim millia: et longitudo, et altitudo, et latitudo ejus æqualia sunt. |
| 21:17 Et mensus est murum ejus centum quadraginta quatuor cubitorum, mensura hominis, quæ est angeli. |
| 21:18 Et erat structura muri ejus ex lapide jaspide: ipsa vero civitas aurum mundum simile vitro mundo. |
| 21:19 Et fundamenta muri civitatis omni lapide pretioso ornata. Fundamentum primum, jaspis: secundum, sapphirus: tertium,
calcedonius: quartum, smaragdus: |
| Revelation 21:20 quintum, sardonyx: sextum, sardius: septimum, chrysolithus: octavum, beryllus: nonum, topazius: decimum, chrysoprasus:
undecimum, hyacinthus: duodecimum, amethystus. |
| 21:21 Et duodecim portæ, duodecim margaritæ sunt, per singulas: et singulæ portæ erant ex singulis margaritis: et platea
civitatis aurum mundum, tamquam vitrum perlucidum. |
| 21:22 Et templum non vidi in ea: Dominus enim Deus omnipotens templum illius est, et Agnus. |
| 21:23 Et civitas non eget sole neque luna ut luceant in ea, nam claritas Dei illuminavit eam, et lucerna ejus est Agnus. |
| 21:24 Et ambulabunt gentes in lumine ejus: et reges terræ afferent gloriam suam et honorem in illam. |
| 21:25 Et portæ ejus non claudentur per diem: nox enim non erit illic. |
| 21:26 Et afferent gloriam et honorem gentium in illam. |
| 21:27 Non intrabit in eam aliquod coinquinatum, aut abominationem faciens et mendacium, nisi qui scripti sunt in libro vitæ Agni. |
See this bible with
Latin, Greek and English side by side.
If you have benefited from reading this bible, then please tell your friends about this website.
If you have a website of your own, then please consider linking to this website. See the
Web-site Links page.
|