| Latin Vulgate |
| Revelation 16:1 Et audivi vocem magnam de templo, dicentem septem angelis: Ite, et effundite septem phialas iræ Dei in terram. |
| 16:2 Et abiit primus, et effudit phialam suam in terram, et factum est vulnus sævum et pessimum in homines, qui habebant
caracterem bestiæ, et in eos qui adoraverunt imaginem ejus. |
| 16:3 Et secundus angelus effudit phialam suam in mare, et factus est sanguis tamquam mortui: et omnis anima vivens mortua est
in mari. |
| 16:4 Et tertius effudit phialam suam super flumina, et super fontes aquarum, et factus est sanguis. |
| 16:5 Et audivi angelum aquarum dicentem: Justus es, Domine, qui es, et qui eras sanctus, qui hæc judicasti: |
| 16:6 quia sanguinem sanctorum et prophetarum effuderunt, et sanguinem eis dedisti bibere: digni enim sunt. |
| 16:7 Et audivi alterum ab altari dicentem: Etiam Domine Deus omnipotens, vera et justa judicia tua. |
| 16:8 Et quartus angelus effudit phialam suam in solem, et datum est illi æstu affligere homines, et igni: |
| 16:9 et æstuaverunt homines æstu magno, et blasphemaverunt nomen Dei habentis potestatem super has plagas, neque egerunt
pœnitentiam ut darent illi gloriam. |
| Revelation 16:10 Et quintus angelus effudit phialam suam super sedem bestiæ: et factum est regnum ejus tenebrosum, et commanducaverunt
linguas suas præ dolore: |
| 16:11 et blasphemaverunt Deum cæli præ doloribus, et vulneribus suis, et non egerunt pœnitentiam ex operibus suis. |
| 16:12 Et sextus angelus effudit phialam suam in flumen illud magnum Euphraten: et siccavit aquam ejus, ut præpararetur via
regibus ab ortu solis. |
| 16:13 Et vidi de ore draconis, et de ore bestiæ, et de ore pseudoprophetæ spiritus tres immundos in modum ranarum. |
| 16:14 Sunt enim spiritus dæmoniorum facientes signa, et procedunt ad reges totius terræ congregare illos in prælium ad diem
magnum omnipotentis Dei. |
| 16:15 Ecce venio sicut fur. Beatus qui vigilat, et custodit vestimenta sua, ne nudus ambulet, et videant turpitudinem ejus. |
| 16:16 Et congregabit illos in locum qui vocatur hebraice Armagedon. |
| 16:17 Et septimus angelus effudit phialam suam in aërem, et exivit vox magna de templo a throno, dicens: Factum est. |
| 16:18 Et facta sunt fulgura, et voces, et tonitrua, et terræmotus factus est magnus, qualis numquam fuit ex quo homines fuerunt
super terram: talis terræmotus, sic magnus. |
| 16:19 Et facta est civitas magna in tres partes: et civitates gentium ceciderunt. Et Babylon magna venit in memoriam ante Deum,
dare illi calicem vini indignationis iræ ejus. |
| Revelation 16:20 Et omnis insula fugit, et montes non sunt inventi. |
| 16:21 Et grando magna sicut talentum descendit de cælo in homines: et blasphemaverunt Deum homines propter plagam grandinis:
quoniam magna facta est vehementer. |