JEROME'S LATIN VULGATE of the NEW TESTAMENT
This online bible is an excellent bible study tool. It shows
chapter by chapter Jerome's Latin Vulgate of the New Testament.
REVELATION CHAPTER 10
| Latin Vulgate |
| Revelation 10:1 Et vidi alium angelum fortem descendentem de cælo amictum nube, et iris in capite ejus, et facies ejus erat ut sol, et
pedes ejus tamquam columnæ ignis: |
| 10:2 et habebat in manu sua libellum apertum: et posuit pedem suum dextrum super mare, sinistrum autem super terram: |
| 10:3 et clamavit voce magna, quemadmodum cum leo rugit. Et cum clamasset, locuta sunt septem tonitrua voces suas. |
| 10:4 Et cum locuta fuissent septem tonitrua voces suas, ego scripturus eram: et audivi vocem de cælo dicentem mihi: Signa quæ
locuta sunt septem tonitrua: et noli ea scribere. |
| 10:5 Et angelus, quem vidi stantem super mare et super terram, levavit manum suam ad cælum: |
| 10:6 et juravit per viventem in sæcula sæculorum, qui creavit cælum, et ea quæ in eo sunt: et terram, et ea quæ in ea sunt: et
mare, et ea quæ in eo sunt: Quia tempus non erit amplius: |
| 10:7 sed in diebus vocis septimi angeli, cum cœperit tuba canere, consummabitur mysterium Dei sicut evangelizavit per servos
suos prophetas. |
| 10:8 Et audivi vocem de cælo iterum loquentem mecum, et dicentem: Vade, et accipe librum apertum de manu angeli stantis super
mare, et super terram. |
| 10:9 Et abii ad angelum, dicens ei, ut daret mihi librum. Et dixit mihi: Accipe librum, et devora illum: et faciet amaricari
ventrem tuum, sed in ore tuo erit dulce tamquam mel. |
| Revelation 10:10 Et accepi librum de manu angeli, et devoravi illum: et erat in ore meo tamquam mel dulce, et cum devorassem eum,
amaricatus est venter meus: |
| 10:11 et dixit mihi: Oportet te iterum prophetare gentibus, et populis, et linguis, et regibus multis. |
See this bible with
Latin, Greek and English side by side.
If you have benefited from reading this bible, then please tell your friends about this website.
If you have a website of your own, then please consider linking to this website. See the
Web-site Links page.
|