JEROME'S LATIN VULGATE of the NEW TESTAMENT
This online bible is an excellent bible study tool. It shows
chapter by chapter Jerome's Latin Vulgate of the New Testament.
REVELATION CHAPTER 14
| Latin Vulgate |
| Revelation 14:1 Et vidi: et ecce Agnus stabat supra montem Sion, et cum eo centum quadraginta quatuor millia, habentes nomen ejus, et
nomen Patris ejus scriptum in frontibus suis. |
| 14:2 Et audivi vocem de cælo, tamquam vocem aquarum multarum, et tamquam vocem tonitrui magni: et vocem, quam audivi, sicut
citharœdorum citharizantium in citharis suis. |
| 14:3 Et cantabant quasi canticum novum ante sedem, et ante quatuor animalia, et seniores: et nemo poterat dicere canticum, nisi
illa centum quadraginta quatuor millia, qui empti sunt de terra. |
| 14:4 Hi sunt, qui cum mulieribus non sunt coinquinati: virgines enim sunt. Hi sequuntur Agnum quocumque ierit. Hi empti sunt ex
hominibus primitiæ Deo, et Agno: |
| 14:5 et in ore eorum non est inventum mendacium: sine macula enim sunt ante thronum Dei. |
| 14:6 Et vidi alterum angelum volantem per medium cæli, habentem Evangelium æternum, ut evangelizaret sedentibus super terram,
et super omnem gentem, et tribum, et linguam, et populum: |
| 14:7 dicens magna voce: Timete Dominum, et date illi honorem, quia venit hora judicii ejus: et adorate eum, qui fecit cælum, et
terram, mare, et fontes aquarum. |
| 14:8 Et alius angelus secutus est dicens: Cecidit, cecidit Babylon illa magna: quæ a vino iræ fornicationis suæ potavit omnes gentes. |
| 14:9 Et tertius angelus secutus est illos, dicens voce magna: Si quis adoraverit bestiam, et imaginem ejus, et acceperit
caracterem in fronte sua, aut in manu sua: |
| Revelation 14:10 et hic bibet de vino iræ Dei, quod mistum est mero in calice iræ ipsius, et cruciabitur igne, et sulphure in
conspectu angelorum sanctorum, et ante conspectum Agni: |
| 14:11 et fumus tormentorum eorum ascendet in sæcula sæculorum: nec habent requiem die ac nocte, qui adoraverunt bestiam, et
imaginem ejus, et si quis acceperit caracterem nominis ejus. |
| 14:12 Hic patientia sanctorum est, qui custodiunt mandata Dei, et fidem Jesu. |
| 14:13 Et audivi vocem de cælo, dicentem mihi: Scribe: Beati mortui qui in Domino moriuntur. Amodo jam dicit Spiritus, ut
requiescant a laboribus suis: opera enim illorum sequuntur illos. |
| 14:14 Et vidi: et ecce nubem candidam, et super nubem sedentem similem Filio hominis, habentem in capite suo coronam auream, et in manu sua falcem acutam.
|
| 14:15 Et alius angelus exivit de templo, clamans voce magna ad sedentem super nubem: Mitte falcem tuam, et mete, quia venit
hora ut metatur, quoniam aruit messis terræ. |
| 14:16 Et misit qui sedebat super nubem, falcem suam in terram, et demessa est terra. |
| 14:17 Et alius angelus exivit de templo, quod est in cælo, habens et ipse falcem acutam. |
| 14:18 Et alius angelus exivit de altari, qui habebat potestatem supra ignem: et clamavit voce magna ad eum qui habebat falcem
acutam, dicens: Mitte falcem tuam acutam, et vindemia botros vineæ terræ: quoniam maturæ sunt uvæ ejus. |
| 14:19 Et misit angelus falcem suam acutam in terram, et vindemiavit vineam terræ, et misit in lacum iræ Dei magnum: |
| Revelation 14:20 et calcatus est lacus extra civitatem, et exivit sanguis de lacu usque ad frenos equorum per stadia mille sexcenta. |
See this bible with
Latin, Greek and English side by side.
If you have benefited from reading this bible, then please tell your friends about this website.
If you have a website of your own, then please consider linking to this website. See the
Web-site Links page.
|