| Latin Vulgate |
| Revelation 19:1 Post hæc audivi quasi vocem turbarum multarum in cælo dicentium: Alleluja: salus, et gloria, et virtus Deo nostro est: |
| 19:2 quia vera et justa judicia sunt ejus, qui judicavit de meretrice magna, quæ corrupit terram in prostitutione sua, et
vindicavit sanguinem servorum suorum de manibus ejus. |
| 19:3 Et iterum dixerunt: Alleluja. Et fumus ejus ascendit in sæcula sæculorum. |
| 19:4 Et ceciderunt seniores viginti quatuor, et quatuor animalia, et adoraverunt Deum sedentem super thronum, dicentes: Amen: alleluja. |
| 19:5 Et vox de throno exivit, dicens: Laudem dicite Deo nostro omnes servi ejus: et qui timetis eum pusilli et magni. |
| 19:6 Et audivi quasi vocem turbæ magnæ, et sicut vocem aquarum multarum, et sicut vocem tonitruorum magnorum, dicentium:
Alleluja: quoniam regnavit Dominus Deus noster omnipotens. |
| 19:7 Gaudeamus, et exsultemus: et demus gloriam ei: quia venerunt nuptiæ Agni, et uxor ejus præparavit se. |
| 19:8 Et datum est illi ut cooperiat se byssino splendenti et candido. Byssinum enim justificationes sunt sanctorum. |
| 19:9 Et dixit mihi: Scribe: Beati qui ad cœnam nuptiarum Agni vocati sunt; et dixit mihi: Hæc verba Dei vera sunt. |
| Revelation 19:10 Et cecidi ante pedes ejus, ut adorarem eum. Et dicit mihi: Vide ne feceris: conservus tuus sum, et fratrum tuorum
habentium testimonium Jesu. Deum adora. Testimonium enim Jesu est spiritus prophetiæ. |
| 19:11 Et vidi cælum apertum, et ecce equus albus, et qui sedebat super eum, vocabatur Fidelis, et Verax, et cum justitia
judicat et pugnat. |
| 19:12 Oculi autem ejus sicut flamma ignis, et in capite ejus diademata multa, habens nomen scriptum, quod nemo novit nisi ipse. |
| 19:13 Et vestitus erat veste aspersa sanguine: et vocatur nomen ejus: Verbum Dei. |
| 19:14 Et exercitus qui sunt in cælo, sequebantur eum in equis albis, vestiti byssino albo et mundo. |
| 19:15 Et de ore ejus procedit gladius ex utraque parte acutus, ut in ipso percutiat gentes. Et ipse reget eas in virga ferrea:
et ipse calcat torcular vini furoris iræ Dei omnipotentis. |
| 19:16 Et habet in vestimento et in femore suo scriptum: Rex regum et Dominus dominantium. |
| 19:17 Et vidi unum angelum stantem in sole, et clamavit voce magna, dicens omnibus avibus, quæ volabant per medium cæli:
Venite, et congregamini ad cœnam magnam Dei: |
| 19:18 ut manducetis carnes regum, et carnes tribunorum, et carnes fortium, et carnes equorum, et sedentium in ipsis, et carnes
omnium liberorum, et servorum, et pusillorum et magnorum. |
| 19:19 Et vidi bestiam, et reges terræ, et exercitus eorum congregatos ad faciendum prælium cum illo, qui sedebat in equo, et
cum exercitu ejus. |
| Revelation 19:20 Et apprehensa est bestia, et cum ea pseudopropheta: qui fecit signa coram ipso, quibus seduxit eos, qui acceperunt
caracterem bestiæ, et qui adoraverunt imaginem ejus. Vivi missi sunt hi duo in stagnum ignis ardentis sulphure: |
| 19:21 et ceteri occisi sunt in gladio sedentis super equum, qui procedit de ore ipsius: et omnes aves saturatæ sunt carnibus eorum. |