JEROME'S LATIN VULGATE of the NEW TESTAMENT
This online bible is an excellent bible study tool. It shows
chapter by chapter Jerome's Latin Vulgate of the New Testament.
REVELATION CHAPTER 3
| Latin Vulgate |
| Revelation 3:1 Et angelo ecclesiæ Sardis scribe: Hæc dicit qui habet septem spiritus Dei, et septem stellas: Scio opera tua, quia
nomen habes quod vivas, et mortuus es. |
| 3:2 Esto vigilans, et confirma cetera, quæ moritura erant. Non enim invenio opera tua plena coram Deo meo. |
| 3:3 In mente ergo habe qualiter acceperis, et audieris, et serva, et pœnitentiam age. Si ergo non vigilaveris, veniam ad te
tamquam fur et nescies qua hora veniam ad te. |
| 3:4 Sed habes pauca nomina in Sardis qui non inquinaverunt vestimenta sua: et ambulabunt mecum in albis, quia digni sunt. |
| 3:5 Qui vicerit, sic vestietur vestimentis albis, et non delebo nomen ejus de libro vitæ, et confitebor nomen ejus coram Patre
meo, et coram angelis ejus. |
| 3:6 Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis. |
| 3:7 Et angelo Philadelphiæ ecclesiæ scribe: Hæc dicit Sanctus et Verus, qui habet clavem David: qui aperit, et nemo claudit:
claudit, et nemo aperit: |
| 3:8 Scio opera tua. Ecce dedi coram te ostium apertum, quod nemo potest claudere: quia modicam habes virtutem, et servasti
verbum meum, et non negasti nomen meum. |
| 3:9 Ecce dabo de synagoga Satanæ, qui dicunt se Judæos esse, et non sunt, sed mentiuntur: ecce faciam illos ut veniant, et
adorent ante pedes tuos: et scient quia ego dilexi te, |
| Revelation 3:10 quoniam servasti verbum patientiæ meæ, et ego servabo te ab hora tentationis, quæ ventura est in orbem universum
tentare habitantes in terra. |
| 3:11 Ecce venio cito: tene quod habes, ut nemo accipiat coronam tuam. |
| 3:12 Qui vicerit, faciam illum columnam in templo Dei mei, et foras non egredietur amplius: et scribam super eum nomen Dei mei,
et nomen civitatis Dei mei novæ Jerusalem, quæ descendit de cælo a Deo meo, et nomen meum novum. |
| 3:13 Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis. |
| 3:14 Et angelo Laodiciæ ecclesiæ scribe: Hæc dicit: Amen, testis fidelis et verus, qui est principium creaturæ Dei. |
| 3:15 Scio opera tua: quia neque frigidus es, neque calidus: utinam frigidus esses, aut calidus: |
| 3:16 sed quia tepidus es, et nec frigidus, nec calidus, incipiam te evomere ex ore meo: |
| 3:17 quia dicis: Quod dives sum, et locupletatus, et nullius egeo: et nescis quia tu es miser, et miserabilis, et pauper, et
cæcus, et nudus. |
| 3:18 Suadeo tibi emere a me aurum ignitum probatum, ut locuples fias, et vestimentis albis induaris, et non appareat confusio
nuditatis tuæ, et collyrio inunge oculos tuos ut videas. |
| 3:19 Ego quos amo, arguo, et castigo. Æmulare ergo, et pœnitentiam age. |
| Revelation 3:20 Ecce sto ad ostium, et pulso: si quis audierit vocem meam, et aperuerit mihi januam, intrabo ad illum, et cœnabo cum
illo, et ipse mecum. |
| 3:21 Qui vicerit, dabo ei sedere mecum in throno meo: sicut et ego vici, et sedi cum Patre meo in throno ejus. |
| 3:22 Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis. |
See this bible with
Latin, Greek and English side by side.
If you have benefited from reading this bible, then please tell your friends about this website.
If you have a website of your own, then please consider linking to this website. See the
Web-site Links page.
|