| Latin Vulgate |
| Acts 2:1 Et cum complerentur dies Pentecostes, erant omnes pariter in eodem loco: |
| 2:2 et factus est repente de cælo sonus, tamquam advenientis spiritus vehementis, et replevit totam domum ubi erant sedentes. |
| 2:3 Et apparuerunt illis dispertitæ linguæ tamquam ignis, seditque supra singulos eorum: |
| 2:4 et repleti sunt omnes Spiritu Sancto, et cœperunt loqui variis linguis, prout Spiritus Sanctus dabat eloqui illis. |
| 2:5 Erant autem in Jerusalem habitantes Judæi, viri religiosi ex omni natione quæ sub cælo est. |
| 2:6 Facta autem hac voce, convenit multitudo, et mente confusa est, quoniam audiebat unusquisque lingua sua illos loquentes. |
| 2:7 Stupebant autem omnes, et mirabantur, dicentes: Nonne ecce omnes isti qui loquuntur, Galilæi sunt? |
| 2:8 et quomodo nos audivimus unusquisque linguam nostram in qua nati sumus? |
| 2:9 Parthi, et Medi, et Ælamitæ, et qui habitant Mespotamiam, Judæam, et Cappadociam, Pontum, et Asiam, |
| Acts 2:10 Phrygiam, et Pamphyliam, Ægyptum, et partes Libyæ quæ est circa Cyrenen: et advenæ Romani, |
| 2:11 Judæi quoque, et Proselyti, Cretes, et Arabes: audivimus eos loquentes nostris linguis magnalia Dei. |
| 2:12 Stupebant autem omnes, et mirabantur ad invicem, dicentes: Quidnam vult hoc esse? |
| 2:13 Alii autem irridentes dicebant: Quia musto pleni sunt isti. |
| 2:14 Stans autem Petrus cum undecim, levavit vocem suam, et locutus est eis: Viri Judæi, et qui habitatis Jerusalem universi,
hoc vobis notum sit, et auribus percipite verba mea. |
| 2:15 Non enim, sicut vos æstimatis, hi ebrii sunt, cum sit hora diei tertia: |
| 2:16 sed hoc est quod dictum est per prophetam Joël: |
| 2:17 [Et erit in novissimis diebus, dicit Dominus, effundam de Spiritu meo super omnem carnem: et prophetabunt filii vestri et
filiæ vestræ, et juvenes vestri visiones videbunt, et seniores vestri somnia somniabunt. |
| 2:18 Et quidem super servos meos, et super ancillas meas, in diebus illis effundam de Spiritu meo, et prophetabunt: |
| 2:19 et dabo prodigia in cælo sursum, et signa in terra deorsum, sanguinem, et ignem, et vaporem fumi: |
| Acts 2:20 sol convertetur in tenebras, et luna in sanguinem, antequam veniat dies Domini magnus et manifestus. |
| 2:21 Et erit: omnis quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit.] |
| 2:22 Viri Israëlitæ, audite verba hæc: Jesum Nazarenum, virum approbatum a Deo in vobis, virtutibus, et prodigiis, et signis,
quæ fecit Deus per illum in medio vestri, sicut et vos scitis: |
| 2:23 hunc, definito consilio et præscientia Dei traditum, per manus iniquorum affligentes interemistis: |
| 2:24 quem Deus suscitavit, solutis doloribus inferni, juxta quod impossibile erat teneri illum ab eo. |
| 2:25 David enim dicit in eum: [Providebam Dominum in conspectu meo semper: quoniam a dextris est mihi, ne commovear: |
| 2:26 propter hoc lætatum est cor meum, et exsultavit lingua mea, insuper et caro mea requiescet in spe: |
| 2:27 quoniam non derelinques animam meam in inferno, nec dabis sanctum tuum videre corruptionem. |
| 2:28 Notas mihi fecisti vias vitæ: et replebis me jucunditate cum facie tua.] |
| 2:29 Viri fratres, liceat audenter dicere ad vos de patriarcha David, quoniam defunctus est, et sepultus: et sepulchrum ejus
est apud nos usque in hodiernum diem. |
| Acts 2:30 Propheta igitur cum esset, et sciret quia jurejurando jurasset illi Deus de fructu lumbi ejus sedere super sedem ejus: |
| 2:31 providens locutus est de resurrectione Christi, quia neque derelictus est in inferno, neque caro ejus vidit corruptionem. |
| 2:32 Hunc Jesum resuscitavit Deus, cujus omnes nos testes sumus. |
| 2:33 Dextera igitur Dei exaltatus, et promissione Spiritus Sancti accepta a Patre, effudit hunc, quem vos videtis et auditis. |
| 2:34 Non enim David ascendit in cælum: dixit autem ipse: [Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, |
| 2:35 donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum.] |
| 2:36 Certissime sciat ergo omnis domus Israël, quia et Dominum eum et Christum fecit Deus hunc Jesum, quem vos crucifixistis. |
| 2:37 His autem auditis, compuncti sunt corde, et dixerunt ad Petrum et ad reliquos Apostolos: Quid faciemus, viri fratres? |
| 2:38 Petrus vero ad illos: Pœnitentiam, inquit, agite, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Jesu Christi in remissionem
peccatorum vestrorum: et accipietis donum Spiritus Sancti. |
| 2:39 Vobis enim est repromissio, et filiis vestris, et omnibus qui longe sunt, quoscumque advocaverit Dominus Deus noster. |
| Acts 2:40 Aliis etiam verbis plurimis testificatus est, et exhortabatur eos, dicens: Salvamini a generatione ista prava. |
| 2:41 Qui ergo receperunt sermonem ejus, baptizati sunt: et appositæ sunt in die illa animæ circiter tria millia. |
| 2:42 Erant autem perseverantes in doctrina Apostolorum, et communicatione fractionis panis, et orationibus. |
| 2:43 Fiebat autem omni animæ timor: multa quoque prodigia et signa per Apostolos in Jerusalem fiebant, et metus erat magnus in universis. |
| 2:44 Omnes etiam qui credebant, erant pariter, et habebant omnia communia. |
| 2:45 Possessiones et substantias vendebant, et dividebant illa omnibus, prout cuique opus erat. |
| 2:46 Quotidie quoque perdurantes unanimiter in templo, et frangentes circa domos panem, sumebant cibum cum exsultatione et
simplicitate cordis, |
| 2:47 collaudantes Deum et habentes gratiam ad omnem plebem. Dominus autem augebat qui salvi fierent quotidie in idipsum. |