| Latin Vulgate |
| Acts 18:1 Post hæc egressus ab Athenis, venit Corinthum: |
| 18:2 et inveniens quemdam Judæum nomine Aquilam, Ponticum genere, qui nuper venerat ab Italia, et Priscillam uxorem ejus (eo quod
præcepisset Claudius discedere omnes Judæos a Roma), accessit ad eos. |
| 18:3 Et quia ejusdem erat artis, manebat apud eos, et operabatur. (Erant autem scenofactoriæ artis.) |
| 18:4 Et disputabat in synagoga per omne sabbatum, interponens nomen Domini Jesu: suadebatque Judæis et Græcis.
|
| 18:5 Cum venissent autem de Macedonia Silas et Timotheus, instabat verbo Paulus, testificans Judæis esse Christum Jesum. |
| 18:6 Contradicentibus autem eis, et blasphemantibus, excutiens vestimenta sua, dixit ad eos: Sanguis vester super caput vestrum:
mundus ego: ex hoc ad gentes vadam. |
| 18:7 Et migrans inde, intravit in domum cujusdam, nomine Titi Justi, colentis Deum, cujus domus erat conjuncta synagogæ. |
| 18:8 Crispus autem archisynagogus credidit Domino cum omni domo sua: et multi Corinthiorum audientes credebant, et baptizabantur. |
| 18:9 Dixit autem Dominus nocte per visionem Paulo: Noli timere, sed loquere, et ne taceas: |
| Acts 18:10 propter quod ego sum tecum, et nemo apponetur tibi ut noceat te: quoniam populus est mihi multus in hac civitate. |
| 18:11 Sedit autem ibi annum et sex menses, docens apud eos verbum Dei. |
| 18:12 Gallione autem proconsule Achaiæ, insurrexerunt uno animo Judæi in Paulum, et adduxerunt eum ad tribunal, |
| 18:13 dicentes: Quia contra legem hic persuadet hominibus colere Deum. |
| 18:14 Incipiente autem Paulo aperire os, dixit Gallio ad Judæos: Si quidem esset iniquum aliquid aut facinus pessimum, o viri
Judæi, recte vos sustinerem. |
| 18:15 Si vero quæstiones sunt de verbo, et nominibus, et lege vestra, vos ipsi videritis: judex ego horum nolo esse. |
| 18:16 Et minavit eos a tribunali. |
| 18:17 Apprehendentes autem omnes Sosthenem principem synagogæ, percutiebant eum ante tribunal: et nihil eorum Gallioni curæ erat. |
| 18:18 Paulus vero cum adhuc sustinuisset dies multos fratribus valefaciens, navigavit in Syriam (et cum eo Priscilla et Aquila),
qui sibi totonderat in Cenchris caput: habebat enim votum. |
| 18:19 Devenitque Ephesum, et illos ibi reliquit. Ipse vero ingressus synagogam, disputabat cum Judæis. |
| Acts 18:20 Rogantibus autem eis ut ampliori tempore maneret, non consensit, |
| 18:21 sed valefaciens, et dicens: Iterum revertar ad vos, Deo volente: profectus est ab Epheso. |
| 18:22 Et descendens Cæsaream, ascendit, et salutavit ecclesiam, et descendit Antiochiam. |
| 18:23 Et facto ibi aliquanto tempore profectus est, perambulans ex ordine Galaticam regionem, et Phrygiam, confirmans omnes discipulos. |
| 18:24 Judæus autem quidam, Apollo nomine, Alexandrinus genere, vir eloquens, devenit Ephesum, potens in scripturis. |
| 18:25 Hic erat edoctus viam Domini: et fervens spiritu loquebatur, et docebat diligenter ea quæ sunt Jesu, sciens tantum baptisma Joannis. |
| 18:26 Hic ergo cœpit fiducialiter agere in synagoga. Quem cum audissent Priscilla et Aquila, assumpserunt eum, et diligentius
exposuerunt ei viam Domini. |
| 18:27 Cum autem vellet ire Achaiam, exhortati fratres, scripserunt discipulis ut susciperent eum. Qui cum venisset, contulit
multum his qui crediderant. |
| 18:28 Vehementer enim Judæos revincebat publice, ostendens per Scripturas esse Christum Jesum. |