| Latin Vulgate |
| Acts 4:1 Loquentibus autem illis ad populum, supervenerunt sacerdotes, et magistratus templi, et sadducæi, |
| 4:2 dolentes quod docerent populum, et annuntiarent in Jesu resurrectionem ex mortuis: |
| 4:3 et injecerunt in eos manus, et posuerunt eos in custodiam in crastinum: erat enim jam vespera. |
| 4:4 Multi autem eorum qui audierant verbum, crediderunt: et factus est numerus virorum quinque millia. |
| 4:5 Factum est autem in crastinum, ut congregarentur principes eorum, et seniores, et scribæ, in Jerusalem: |
| 4:6 et Annas princeps sacerdotum, et Caiphas, et Joannes, et Alexander, et quotquot erant de genere sacerdotali. |
| 4:7 Et statuentes eos in medio, interrogabant: In qua virtute, aut in quo nomine fecistis hoc vos? |
| 4:8 Tunc repletus Spiritu Sancto Petrus, dixit ad eos: Principes populi, et seniores, audite: |
| 4:9 si nos hodie dijudicamur in benefacto hominis infirmi, in quo iste salvus factus est, |
| Acts 4:10 notum sit omnibus vobis, et omni plebi Israël, quia in nomine Domini nostri Jesu Christi Nazareni, quem vos crucifixistis,
quem Deus suscitavit a mortuis, in hoc iste astat coram vobis sanus. |
| 4:11 Hic est lapis qui reprobatus est a vobis ædificantibus, qui factus est in caput anguli: |
| 4:12 et non est in alio aliquo salus. Nec enim aliud nomen est sub cælo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri. |
| 4:13 Videntes autem Petri constantiam, et Joannis, comperto quod homines essent sine litteris, et idiotæ, admirabantur, et
cognoscebant eos quoniam cum Jesu fuerant: |
| 4:14 hominem quoque videntes stantem cum eis, qui curatus fuerat, nihil poterant contradicere. |
| 4:15 Jusserunt autem eos foras extra concilium secedere: et conferebant ad invicem, |
| 4:16 dicentes: Quid faciemus hominibus istis? quoniam quidem notum signum factum est per eos omnibus habitantibus Jerusalem:
manifestum est, et non possumus negare. |
| 4:17 Sed ne amplius divulgetur in populum, comminemur eis ne ultra loquantur in nomine hoc ulli hominum. |
| 4:18 Et vocantes eos, denuntiaverunt ne omnino loquerentur neque docerent in nomine Jesu. |
| 4:19 Petrus vero et Joannes respondentes, dixerunt ad eos: Si justum est in conspectu Dei vos potius audire quam Deum, judicate. |
| Acts 4:20 Non enim possumus quæ vidimus et audivimus non loqui. |
| 4:21 At illi comminantes dimiserunt eos, non invenientes quomodo punirent eos propter populum: quia omnes clarificabant id quod
factum fuerat in eo quod acciderat. |
| 4:22 Annorum enim erat amplius quadraginta homo, in quo factum fuerat signum istud sanitatis. |
| 4:23 Dimissi autem venerunt ad suos, et annuntiaverunt eis quanta ad eos principes sacerdotum et seniores dixissent. |
| 4:24 Qui cum audissent, unanimiter levaverunt vocem ad Deum, et dixerunt: Domine, tu es qui fecisti cælum et terram, mare et omnia
quæ in eis sunt: |
| 4:25 qui Spiritu Sancto per os patris nostri David pueri tui dixisti: [Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania? |
| 4:26 Astiterunt reges terræ, et principes convenerunt in unum adversus Dominum, et adversus Christum ejus.] |
| 4:27 Convenerunt enim vere in civitate ista adversus sanctum puerum tuum Jesum, quem unxisti, Herodes et Pontius Pilatus, cum
gentibus et populis Israël, |
| 4:28 facere quæ manus tua et consilium tuum decreverunt fieri. |
| 4:29 Et nunc, Domine, respice in minas eorum, et da servis tuis cum omni fiducia loqui verbum tuum, |
| Acts 4:30 in eo quod manum tuam extendas ad sanitates, et signa, et prodigia fieri per nomen sancti filii tui Jesu. |
| 4:31 Et cum orassent, motus est locus in quo erant congregati: et repleti sunt omnes Spiritu Sancto, et loquebantur verbum Dei cum
fiducia. |
| 4:32 Multitudinis autem credentium erat cor unum et anima una: nec quisquam eorum quæ possidebat, aliquid suum esse dicebat, sed
erant illis omnia communia. |
| 4:33 Et virtute magna reddebant Apostoli testimonium resurrectionis Jesu Christi Domini nostri: et gratia magna erat in omnibus illis. |
| 4:34 Neque enim quisquam egens erat inter illos. Quotquot enim possessores agrorum aut domorum erant, vendentes afferebant pretia
eorum quæ vendebant, |
| 4:35 et ponebant ante pedes Apostolorum. Dividebatur autem singulis prout cuique opus erat. |
| 4:36 Joseph autem, qui cognominatus est Barnabas ab Apostolis (quod est interpretatum, Filius consolationis), Levites, Cyprius genere, |
| 4:37 cum haberet agrum, vendidit eum, et attulit pretium, et posuit ante pedes Apostolorum. |