| Latin Vulgate |
| Acts 22:1 Viri fratres, et patres, audite quam ad vos nunc reddo rationem. |
| 22:2 Cum audissent autem quia hebræa lingua loqueretur ad illos, magis præstiterunt silentium. |
| 22:3 Et dicit: Ego sum vir Judæus, natus in Tarso Ciliciæ, nutritus autem in ista civitate, secus pedes Gamaliel eruditus juxta
veritatem paternæ legis, æmulator legis, sicut et vos omnes estis hodie: |
| 22:4 qui hanc viam persecutus sum usque ad mortem, alligans et tradens in custodias viros ac mulieres, |
| 22:5 sicut princeps sacerdotum mihi testimonium reddit, et omnes majores natu: a quibus et epistolas accipiens, ad fratres
Damascum pergebam, ut adducerem inde vinctos in Jerusalem ut punirentur. |
| 22:6 Factum est autem, eunte me, et appropinquante Damasco media die, subito de cælo circumfulsit me lux copiosa: |
| 22:7 et decidens in terram, audivi vocem dicentem mihi: Saule, Saule, quid me persequeris? |
| 22:8 Ego autem respondi: Quis es, domine? Dixitque ad me: Ego sum Jesus Nazarenus, quem tu persequeris. |
| 22:9 Et qui mecum erant, lumen quidem viderunt, vocem autem non audierunt ejus qui loquebatur mecum. |
| Acts 22:10 Et dixi: Quid faciam, domine? Dominus autem dixit ad me: Surgens vade Damascum: et ibi tibi dicetur de omnibus quæ te
oporteat facere. |
| 22:11 Et cum non viderem præ claritate luminis illius, ad manum deductus a comitibus, veni Damascum. |
| 22:12 Ananias autem quidam vir secundum legem, testimonium habens ab omnibus cohabitantibus Judæis, |
| 22:13 veniens ad me et astans, dixit mihi: Saule frater, respice. Et ego eadem hora respexi in eum. |
| 22:14 At ille dixit: Deus patrum nostrorum præordinavit te, ut cognosceres voluntatem ejus, et videres justum, et audires vocem ex
ore ejus: |
| 22:15 quia eris testis illius ad omnes homines eorum quæ vidisti et audisti. |
| 22:16 Et nunc quid moraris? Exsurge, et baptizare, et ablue peccata tua, invocato nomine ipsius. |
| 22:17 Factum est autem revertenti mihi in Jerusalem, et oranti in templo, fieri me in stupore mentis, |
| 22:18 et videre illum dicentem mihi: Festina, et exi velociter ex Jerusalem: quoniam non recipient testimonium tuum de me. |
| 22:19 Et ego dixi: Domine, ipsi sciunt quia ego eram concludens in carcerem, et cædens per synagogas eos qui credebant in te: |
| Acts 22:20 et cum funderetur sanguis Stephani testis tui, ego astabam, et consentiebam, et custodiebam vestimenta interficientium illum. |
| 22:21 Et dixit ad me: Vade, quoniam ego in nationes longe mittam te. |
| 22:22 Audiebant autem eum usque ad hoc verbum, et levaverunt vocem suam, dicentes: Tolle de terra hujusmodi: non enim fas est eum
vivere. |
| 22:23 Vociferantibus autem eis, et projicientibus vestimenta sua, et pulverem jactantibus in aërem, |
| 22:24 jussit tribunus induci eum in castra, et flagellis cædi, et torqueri eum, ut sciret propter quam causam sic acclamarent ei. |
| 22:25 Et cum astrinxissent eum loris, dicit astanti sibi centurioni Paulus: Si hominem Romanum et indemnatum licet vobis flagellare? |
| 22:26 Quo audito, centurio accessit ad tribunum, et nuntiavit ei, dicens: Quid acturus es? hic enim homo civis Romanus est. |
| 22:27 Accedens autem tribunus, dixit illi: Dic mihi si tu Romanus es? At ille dixit: Etiam. |
| 22:28 Et respondit tribunus: Ego multa summa civilitatem hanc consecutus sum. Et Paulus ait: Ego autem et natus sum. |
| 22:29 Protinus ergo discesserunt ab illo qui eum torturi erant. Tribunus quoque timuit postquam rescivit, quia civis Romanus esset,
et quia alligasset eum. |
| Acts 22:30 Postera autem die volens scire diligentius qua ex causa accusaretur a Judæis, solvit eum, et jussit sacerdotes
convenire, et omne concilium: et producens Paulum, statuit inter illos. |