| Latin Vulgate |
| Acts 25:1 Festus ergo cum venisset in provinciam, post triduum ascendit Jerosolymam a Cæsarea. |
| 25:2 Adieruntque eum principes sacerdotum et primi Judæorum adversus Paulum: et rogabant eum, |
| 25:3 postulantes gratiam adversus eum, ut juberet perduci eum in Jerusalem, insidias tendentes ut interficerent eum in via. |
| 25:4 Festus autem respondit servari Paulum in Cæsarea: se autem maturius profecturum. |
| 25:5 Qui ergo in vobis, ait, potentes sunt, descendentes simul, si quod est in viro crimen, accusent eum. |
| 25:6 Demoratus autem inter eos dies non amplius quam octo aut decem, descendit Cæsaream, et altera die sedit pro tribunali, et
jussit Paulum adduci. |
| 25:7 Qui cum perductus esset, circumsteterunt eum, qui ab Jerosolyma descenderant Judæi, multas et graves causas objicientes,
quas non poterant probare: |
| 25:8 Paulo rationem reddente: Quoniam neque in legem Judæorum, neque in templum, neque in Cæsarem quidquam peccavi. |
| 25:9 Festus autem volens gratiam præstare Judæis, respondens Paulo, dixit: Vis Jerosolymam ascendere, et ibi de his judicari apud me? |
| Acts 25:10 Dixit autem Paulus: Ad tribunal Cæsaris sto: ibi me oportet judicari: Judæis non nocui, sicut tu melius nosti. |
| 25:11 Si enim nocui, aut dignum morte aliquid feci, non recuso mori: si vero nihil est eorum quæ hi accusant me, nemo potest me
illis donare. Cæsarem appello. |
| 25:12 Tunc Festus cum concilio locutus, respondit: Cæsarem appellasti? ad Cæsarem ibis. |
| 25:13 Et cum dies aliquot transacti essent, Agrippa rex et Bernice descenderunt Cæsaream ad salutandum Festum. |
| 25:14 Et cum dies plures ibi demorarentur, Festus regi indicavit de Paulo, dicens: Vir quidam est derelictus a Felice vinctus, |
| 25:15 de quo cum essem Jerosolymis, adierunt me principes sacerdotum et seniores Judæorum, postulantes adversus illum damnationem. |
| 25:16 Ad quos respondi: Quia non est Romanis consuetudo damnare aliquem hominem priusquam is qui accusatur præsentes habeat
accusatores, locumque defendendi accipiat ad abluenda crimina. |
| 25:17 Cum ergo huc convenissent sine ulla dilatione, sequenti die sedens pro tribunali, jussi adduci virum. |
| 25:18 De quo, cum stetissent accusatores, nullam causam deferebant, de quibus ego suspicabar malum. |
| 25:19 Quæstiones vero quasdam de sua superstitione habebant adversus eum, et de quodam Jesu defuncto, quem affirmabat Paulus vivere. |
| Acts 25:20 Hæsitans autem ego de hujusmodi quæstione, dicebam si vellet ire Jerosolymam, et ibi judicari de istis. |
| 25:21 Paulo autem appellante ut servaretur ad Augusti cognitionem, jussi servari eum, donec mittam eum ad Cæsarem. |
| 25:22 Agrippa autem dixit ad Festum: Volebam et ipse hominem audire. Cras, inquit, audies eum. |
| 25:23 Altera autem die cum venisset Agrippa et Bernice cum multa ambitione, et introissent in auditorium cum tribunis et viris
principalibus civitatis, jubente Festo, adductus est Paulus. |
| 25:24 Et dicit Festus: Agrippa rex, et omnes qui simul adestis nobiscum viri, videtis hunc de quo omnis multitudo Judæorum
interpellavit me Jerosolymis, petentes et acclamantes non oportere eum vivere amplius. |
| 25:25 Ego vere comperi nihil dignum morte eum admisisse. Ipso autem hoc appellante ad Augustum, judicavi mittere. |
| 25:26 De quo quid certum scribam domino, non habeo. Propter quod produxi eum ad vos, et maxime ad te, rex Agrippa, ut
interrogatione facta habeam quid scribam. |
| 25:27 Sine ratione enim mihi videtur mittere vinctum, et causas ejus non significare. |