| Latin Vulgate |
| Acts 19:1 Factum est autem cum Apollo esset Corinthi, ut Paulus peragratis superioribus partibus veniret Ephesum, et inveniret
quosdam discipulos: |
| 19:2 dixitque ad eos: Si Spiritum Sanctum accepistis credentes? At illi dixerunt ad eum: Sed neque si Spiritus Sanctus est, audivimus. |
| 19:3 Ille vero ait: In quo ergo baptizati estis? Qui dixerunt: In Joannis baptismate. |
| 19:4 Dixit autem Paulus: Joannes baptizavit baptismo pœnitentiæ populum, dicens in eum qui venturus esset post ipsum ut crederent,
hoc est, in Jesum. |
| 19:5 His auditis, baptizati sunt in nomine Domini Jesu. |
| 19:6 Et cum imposuisset illis manus Paulus, venit Spiritus Sanctus super eos, et loquebantur linguis, et prophetabant. |
| 19:7 Erant autem omnes viri fere duodecim. |
| 19:8 Introgressus autem synagogam, cum fiducia loquebatur per tres menses, disputans et suadens de regno Dei. |
| 19:9 Cum autem quidam indurarentur, et non crederent, maledicentes viam Domini coram multitudine, discedens ab eis, segregavit
discipulos, quotidie disputans in schola tyranni cujusdam. |
| Acts 19:10 Hoc autem factum est per biennium, ita ut omnes qui habitabant in Asia audirent verbum Domini, Judæi atque gentiles. |
| 19:11 Virtutesque non quaslibet faciebat Deus per manum Pauli, |
| 19:12 ita ut etiam super languidos deferrentur a corpore ejus sudaria et semicinctia, et recedebant ab eis languores, et spiritus
nequam egrediebantur. |
| 19:13 Tentaverunt autem quidam et de circumeuntibus Judæis exorcistis invocare super eos qui habebant spiritus malos nomen Domini
Jesu, dicentes: Adjuro vos per Jesum, quem Paulus prædicat. |
| 19:14 Erant autem quidam Judæi, Scevæ principis sacerdotum septem filii, qui hoc faciebant. |
| 19:15 Respondens autem spiritus nequam dixit eis: Jesum novi, et Paulum scio: vos autem qui estis? |
| 19:16 Et insiliens in eos homo, in quo erat dæmonium pessimum, et dominatus amborum, invaluit contra eos, ita ut nudi et vulnerati
effugerent de domo illa. |
| 19:17 Hoc autem notum factum est omnibus Judæis, atque gentilibus qui habitabant Ephesi: et cecidit timor super omnes illos, et
magnificabatur nomen Domini Jesu. |
| 19:18 Multique credentium veniebant, confitentes et annuntiantes actus suos. |
| 19:19 Multi autem ex eis, qui fuerant curiosa sectati, contulerunt libros, et combusserunt coram omnibus: et computatis pretiis
illorum, invenerunt pecuniam denariorum quinquaginta millium. |
| Acts 19:20 Ita fortiter crescebat verbum Dei, et confirmabatur. |
| 19:21 His autem expletis, proposuit Paulus in Spiritu, transita Macedonia et Achaia, ire Jerosolymam, dicens: Quoniam postquam
fuero ibi, oportet me et Romam videre. |
| 19:22 Mittens autem in Macedoniam duos ex ministrantibus sibi, Timotheum et Erastum, ipse remansit ad tempus in Asia. |
| 19:23 Facta est autem illo tempore turbatio non minima de via Domini. |
| 19:24 Demetrius enim quidam nomine, argentarius, faciens ædes argenteas Dianæ, præstabat artificibus non modicum quæstum: |
| 19:25 quos convocans, et eos qui hujusmodi erant opifices, dixit: Viri, scitis quia de hoc artificio est nobis acquisitio: |
| 19:26 et videtis et auditis quia non solum Ephesi, sed pene totius Asiæ, Paulus hic suadens avertit multam turbam, dicens:
Quoniam non sunt dii, qui manibus fiunt. |
| 19:27 Non solum autem hæc periclitabitur nobis pars in redargutionem venire, sed et magnæ Dianæ templum in nihilum reputabitur,
sed et destrui incipiet majestas ejus, quam tota Asia et orbis colit. |
| 19:28 His auditis, repleti sunt ira, et exclamaverunt dicentes: Magna Diana Ephesiorum. |
| 19:29 Et impleta est civitas confusione, et impetum fecerunt uno animo in theatrum, rapto Gajo et Aristarcho Macedonibus,
comitibus Pauli. |
| Acts 19:30 Paulo autem volente intrare in populum, non permiserunt discipuli. |
| 19:31 Quidam autem et de Asiæ principibus, qui erant amici ejus, miserunt ad eum rogantes ne se daret in theatrum: |
| 19:32 alii autem aliud clamabant. Erat enim ecclesia confusa: et plures nesciebant qua ex causa convenissent. |
| 19:33 De turba autem detraxerunt Alexandrum, propellentibus eum Judæis. Alexander autem manu silentio postulato, volebat reddere
rationem populo. |
| 19:34 Quem ut cognoverunt Judæum esse, vox facta una est omnium, quasi per horas duas clamantium: Magna Diana Ephesiorum. |
| 19:35 Et cum sedasset scriba turbas, dixit: Viri Ephesii, quis enim est hominum, qui nesciat Ephesiorum civitatem cultricem esse
magnæ Dianæ, Jovisque prolis? |
| 19:36 Cum ergo his contradici non possit, oportet vos sedatos esse, et nihil temere agere. |
| 19:37 Adduxistis enim homines istos, neque sacrilegos, neque blasphemantes deam vestram. |
| 19:38 Quod si Demetrius et qui cum eo sunt artifices, habent adversus aliquem causam, conventus forenses aguntur, et proconsules
sunt: accusent invicem. |
| 19:39 Si quid autem alterius rei quæritis, in legitima ecclesia poterit absolvi. |
| Acts 19:40 Nam et periclitamur argui seditionis hodiernæ, cum nullus obnoxius sit de quo possimus reddere rationem concursus istius. |
| 19:41 Et cum hæc dixisset, dimisit ecclesiam. |