| Latin Vulgate |
| Acts 13:1 Erant autem in ecclesia quæ erat Antiochiæ, prophetæ et doctores, in quibus Barnabas, et Simon qui vocabatur Niger, et
Lucius Cyrenensis, et Manahen, qui erat Herodis Tetrarchæ collactaneus, et Saulus. |
| 13:2 Ministrantibus autem illis Domino, et jejunantibus, dixit illis Spiritus Sanctus: Segregate mihi Saulum et Barnabam in opus
ad quod assumpsi eos. |
| 13:3 Tunc jejunantes et orantes, imponentesque eis manus, dimiserunt illos. |
| 13:4 Et ipsi quidem missi a Spiritu Sancto abierunt Seleuciam: et inde navigaverunt Cyprum. |
| 13:5 Et cum venissent Salaminam, prædicabant verbum Dei in synagogis Judæorum. Habebant autem et Joannem in ministerio. |
| 13:6 Et cum perambulassent universam insulam usque Paphum, invenerunt quemdam virum magum pseudoprophetam, Judæum, cui nomen erat
Barjesu, |
| 13:7 qui erat cum proconsule Sergio Paulo viro prudente. Hic, accersitis Barnaba et Saulo, desiderabat audire verbum Dei. |
| 13:8 Resistebat autem illis Elymas magus (sic enim interpretatur nomen ejus), quærens avertere proconsulem a fide. |
| 13:9 Saulus autem, qui et Paulus, repletus Spiritu Sancto, intuens in eum, |
| Acts 13:10 dixit: O plene omni dolo et omni fallacia, fili diaboli, inimice omnis justitiæ, non desinis subvertere vias Domini rectas. |
| 13:11 Et nunc ecce manus Domini super te, et eris cæcus, non videns solem usque ad tempus. Et confestim cecidit in eum caligo et
tenebræ: et circuiens quærebat qui ei manum daret. |
| 13:12 Tunc proconsul cum vidisset factum, credidit admirans super doctrina Domini. |
| 13:13 Et cum a Papho navigassent Paulus et qui cum eo erant, venerunt Pergen Pamphyliæ. Joannes autem discedens ab eis, reversus
est Jerosolymam. |
| 13:14 Illi vero pertranseuntes Pergen, venerunt Antiochiam Pisidiæ: et ingressi synagogam die sabbatorum, sederunt. |
| 13:15 Post lectionem autem legis et prophetarum, miserunt principes synagogæ ad eos, dicentes: Viri fratres, si quis est in vobis
sermo exhortationis ad plebem, dicite. |
| 13:16 Surgens autem Paulus, et manu silentium indicens, ait: Viri Israëlitæ, et qui timetis Deum, audite: |
| 13:17 Deus plebis Israël elegit patres nostros, et plebem exaltavit cum essent incolæ in terra Ægypti, et in brachio excelso
eduxit eos ex ea, |
| 13:18 et per quadraginta annorum tempus mores eorum sustinuit in deserto. |
| 13:19 Et destruens gentes septem in terra Chanaan, sorte distribuit eis terram eorum, |
| Acts 13:20 quasi post quadringentos et quinquaginta annos: et post hæc dedit judices, usque ad Samuel prophetam. |
| 13:21 Et exinde postulaverunt regem: et dedit illis Deus Saul filium Cis, virum de tribu Benjamin, annis quadraginta: |
| 13:22 et amoto illo, suscitavit illis David regem: cui testimonium perhibens, dixit: Inveni David filium Jesse, virum secundum
cor meum, qui faciet omnes voluntates meas. |
| 13:23 Hujus Deus ex semine secundum promissionem eduxit Israël salvatorem Jesum, |
| 13:24 prædicante Joanne ante faciem adventus ejus baptismum pœnitentiæ omni populo Israël. |
| 13:25 Cum impleret autem Joannes cursum suum, dicebat: Quem me arbitramini esse, non sum ego: sed ecce venit post me, cujus non
sum dignus calceamenta pedum solvere. |
| 13:26 Viri fratres, filii generis Abraham, et qui in vobis timent Deum, vobis verbum salutis hujus missum est. |
| 13:27 Qui enim habitabant Jerusalem, et principes ejus hunc ignorantes, et voces prophetarum quæ per omne sabbatum leguntur,
judicantes impleverunt, |
| 13:28 et nullam causam mortis invenientes in eo, petierunt a Pilato ut interficerent eum. |
| 13:29 Cumque consummassent omnia quæ de eo scripta erant, deponentes eum de ligno, posuerunt eum in monumento. |
| Acts 13:30 Deus vero suscitavit eum a mortuis tertia die: |
| 13:31 qui visus est per dies multos his qui simul ascenderant cum eo de Galilæa in Jerusalem: qui usque nunc sunt testes ejus ad plebem. |
| 13:32 Et nos vobis annuntiamus eam, quæ ad patres nostros repromissio facta est: |
| 13:33 quoniam hanc Deus adimplevit filiis nostris resuscitans Jesum, sicut et in psalmo secundo scriptum est: Filius meus es tu,
ego hodie genui te. |
| 13:34 Quod autem suscitavit eum a mortuis, amplius jam non reversurum in corruptionem, ita dixit: Quia dabo vobis sancta David fidelia. |
| 13:35 Ideoque et alias dicit: Non dabis sanctum tuum videre corruptionem. |
| 13:36 David enim in sua generatione cum administrasset, voluntati Dei dormivit: et appositus est ad patres suos, et vidit
corruptionem. |
| 13:37 Quem vero Deus suscitavit a mortuis, non vidit corruptionem. |
| 13:38 Notum igitur sit vobis, viri fratres, quia per hunc vobis remissio peccatorum annuntiatur, |
| 13:39 et ab omnibus quibus non potuistis in lege Moysi justificari, in hoc omnis qui credit, justificatur. |
| Acts 13:40 Videte ergo ne superveniat vobis quod dictum est in prophetis: |
| 13:41 [Videte contemptores, et admiramini, et disperdimini: quia opus operor ego in diebus vestris, opus quod non credetis, si
quis enarraverit vobis.] |
| 13:42 Exeuntibus autem illis rogabant ut sequenti sabbato loquerentur sibi verba hæc. |
| 13:43 Cumque dimissa esset synagoga, secuti sunt multi Judæorum, et colentium advenarum, Paulum et Barnabam: qui loquentes
suadebant eis ut permanerent in gratia Dei. |
| 13:44 Sequenti vero sabbato pene universa civitas convenit audire verbum Dei. |
| 13:45 Videntes autem turbas Judæi, repleti sunt zelo, et contradicebant his quæ a Paulo dicebantur, blasphemantes. |
| 13:46 Tunc constanter Paulus et Barnabas dixerunt: Vobis oportebat primum loqui verbum Dei: sed quoniam repellitis illud, et
indignos vos judicatis æternæ vitæ, ecce convertimur ad gentes. |
| 13:47 Sic enim præcepit nobis Dominus: Posui te in lucem gentium, ut sis in salutem usque ad extremum terræ. |
| 13:48 Audientes autem gentes, gavisæ sunt, et glorificabant verbum Domini: et crediderunt quotquot erant præordinati ad vitam æternam. |
| 13:49 Disseminabatur autem verbum Domini per universam regionem. |
| Acts 13:50 Judæi autem concitaverunt mulieres religiosas et honestas, et primos civitatis, et excitaverunt persecutionem in Paulum
et Barnabam: et ejecerunt eos de finibus suis. |
| 13:51 At illi excusso pulvere pedum in eos, venerunt Iconium. |
| 13:52 Discipuli quoque replebantur gaudio, et Spiritu Sancto. |