| Latin Vulgate |
| Acts 11:1 Audierunt autem Apostoli et fratres qui erant in Judæa, quoniam et gentes receperunt verbum Dei. |
| 11:2 Cum autem ascendisset Petrus Jerosolymam, disceptabant adversus illum qui erant ex circumcisione, |
| 11:3 dicentes: Quare introisti ad viros præputium habentes, et manducasti cum illis? |
| 11:4 Incipiens autem Petrus exponebat illis ordinem, dicens: |
| 11:5 Ego eram in civitate Joppe orans, et vidi in excessu mentis visionem, descendens vas quoddam velut linteum magnum quatuor
initiis summitti de cælo, et venit usque ad me. |
| 11:6 In quod intuens considerabam, et vidi quadrupedia terræ, et bestias, et reptilia, et volatilia cæli. |
| 11:7 Audivi autem et vocem dicentem mihi: Surge, Petre: occide, et manduca. |
| 11:8 Dixi autem: Nequaquam Domine: quia commune aut immundum numquam introivit in os meum. |
| 11:9 Respondit autem vox secundo de cælo: Quæ Deus mundavit, tu ne commune dixeris. |
| Acts 11:10 Hoc autem factum est per ter: et recepta sunt omnia rursum in cælum. |
| 11:11 Et ecce viri tres confestim astiterunt in domo in qua eram, missi a Cæsarea ad me. |
| 11:12 Dixit autem Spiritus mihi ut irem cum illis, nihil hæsitans. Venerunt autem mecum et sex fratres isti, et ingressi sumus in
domum viri. |
| 11:13 Narravit autem nobis quomodo vidisset angelum in domo sua, stantem et dicentem sibi: Mitte in Joppen, et accersi Simonem qui
cognominatur Petrus, |
| 11:14 qui loquetur tibi verba in quibus salvus eris tu, et universa domus tua. |
| 11:15 Cum autem cœpissem loqui, cecidit Spiritus Sanctus super eos, sicut et in nos in initio. |
| 11:16 Recordatus sum autem verbi Domini, sicut dicebat: Joannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini Spiritu Sancto. |
| 11:17 Si ergo eamdem gratiam dedit illis Deus, sicut et nobis qui credidimus in Dominum Jesum Christum: ego quis eram, qui possem
prohibere Deum? |
| 11:18 His auditis, tacuerunt: et glorificaverunt Deum, dicentes: Ergo et gentibus pœnitentiam dedit Deus ad vitam. |
| 11:19 Et illi quidem qui dispersi fuerant a tribulatione quæ facta fuerat sub Stephano, perambulaverunt usque Phœnicen, et Cyprum,
et Antiochiam, nemini loquentes verbum, nisi solis Judæis. |
| Acts 11:20 Erant autem quidam ex eis viri Cyprii et Cyrenæi, qui cum introissent Antiochiam, loquebantur et ad Græcos, annuntiantes
Dominum Jesum. |
| 11:21 Et erat manus Domini cum eis: multusque numerus credentium conversus est ad Dominum. |
| 11:22 Pervenit autem sermo ad aures ecclesiæ quæ erat Jerosolymis super istis: et miserunt Barnabam usque ad Antiochiam. |
| 11:23 Qui cum pervenisset, et vidisset gratiam Dei, gavisus est: et hortabatur omnes in proposito cordis permanere in Domino: |
| 11:24 quia erat vir bonus, et plenus Spiritu Sancto, et fide. Et apposita est multa turba Domino. |
| 11:25 Profectus est autem Barnabas Tarsum, ut quæreret Saulum: quem cum invenisset, perduxit Antiochiam. |
| 11:26 Et annum totum conversati sunt ibi in ecclesia: et docuerunt turbam multam, ita ut cognominarentur primum Antiochiæ
discipuli, christiani. |
| 11:27 In his autem diebus supervenerunt ab Jerosolymis prophetæ Antiochiam: |
| 11:28 et surgens unus ex eis nomine Agabus, significabat per spiritum famem magnam futuram in universo orbe terrarum, quæ facta
est sub Claudio. |
| 11:29 Discipuli autem, prout quis habebat, proposuerunt singuli in ministerium mittere habitantibus in Judæa fratribus: |
| Acts 11:30 quod et fecerunt, mittentes ad seniores per manus Barnabæ et Sauli. |