| Latin Vulgate |
| Acts 8:1 Facta est autem in illa die persecutio magna in ecclesia quæ erat Jerosolymis, et omnes dispersi sunt per regiones Judææ et
Samariæ præter Apostolos. |
| 8:2 Curaverunt autem Stephanum viri timorati, et fecerunt planctum magnum super eum. |
| 8:3 Saulus autem devastabat ecclesiam per domos intrans, et trahens viros ac mulieres, tradebat in custodiam. |
| 8:4 Igitur qui dispersi erant pertransibant, evangelizantes verbum Dei. |
| 8:5 Philippus autem descendens in civitatem Samariæ, prædicabant illis Christum. |
| 8:6 Intendebant autem turbæ his quæ a Philippo dicebantur, unanimiter audientes, et videntes signa quæ faciebat. |
| 8:7 Multi enim eorum qui habebant spiritus immundos, clamantes voce magna exibant. Multi autem paralytici et claudi curati sunt. |
| 8:8 Factum est ergo gaudium magnum in illa civitate. |
| 8:9 Vir autem quidam nomine Simon, qui ante fuerat in civitate magnus, seducens gentem Samariæ, dicens se esse aliquem magnum: |
| Acts 8:10 cui auscultabant omnes a minimo usque ad maximum, dicentes: Hic est virtus Dei, quæ vocatur magna. |
| 8:11 Attendebant autem eum: propter quod multo tempore magiis suis dementasset eos. |
| 8:12 Cum vero credidissent Philippo evangelizanti de regno Dei, in nomine Jesu Christi baptizabantur viri ac mulieres. |
| 8:13 Tunc Simon et ipse credidit: et cum baptizatus esset, adhærebat Philippo. Videns etiam signa et virtutes maximas fieri, stupens
admirabatur. |
| 8:14 Cum autem audissent Apostoli qui erant Jerosolymis, quod recepisset Samaria verbum Dei, miserunt ad eos Petrum et Joannem. |
| 8:15 Qui cum venissent, oraverunt pro ipsis ut acciperent Spiritum Sanctum: |
| 8:16 nondum enim in quemquam illorum venerat, sed baptizati tantum erant in nomine Domini Jesu. |
| 8:17 Tunc imponebant manus super illos, et accipiebant Spiritum Sanctum. |
| 8:18 Cum vidisset autem Simon quia per impositionem manus Apostolorum daretur Spiritus Sanctus, obtulit eis pecuniam, |
| 8:19 dicens: Date et mihi hanc potestatem, ut cuicumque imposuero manus, accipiat Spiritum Sanctum. |
| Acts 8:20 Petrus autem dixit ad eum: Pecunia tua tecum sit in perditionem: quoniam donum Dei existimasti pecunia possideri. |
| 8:21 Non est tibi pars neque sors in sermone isto: cor enim tuum non est rectum coram Deo. |
| 8:22 Pœnitentiam itaque age ab hac nequitia tua: et roga Deum, si forte remittatur tibi hæc cogitatio cordis tui. |
| 8:23 In felle enim amaritudinis, et obligatione iniquitatis, video te esse. |
| 8:24 Respondens autem Simon, dixit: Precamini vos pro me ad Dominum, ut nihil veniat super me horum quæ dixistis. |
| 8:25 Et illi quidem testificati, et locuti verbum Domini, redibant Jerosolymam, et multis regionibus Samaritanorum evangelizabant. |
| 8:26 Angelus autem Domini locutus est ad Philippum, dicens: Surge, et vade contra meridianum, ad viam quæ descendit ab Jerusalem in
Gazam: hæc est deserta. |
| 8:27 Et surgens abiit. Et ecce vir Æthiops, eunuchus, potens Candacis reginæ Æthiopum, qui erat super omnes gazas ejus, venerat
adorare in Jerusalem: |
| 8:28 et revertebatur sedens super currum suum, legensque Isaiam prophetam. |
| 8:29 Dixit autem Spiritus Philippo: Accede, et adjunge te ad currum istum. |
| Acts 8:30 Accurrens autem Philippus, audivit eum legentem Isaiam prophetam, et dixit: Putasne intelligis quæ legis? |
| 8:31 Qui ait: Et quomodo possum, si non aliquis ostenderit mihi? Rogavitque Philippum ut ascenderet, et sederet secum. |
| 8:32 Locus autem Scripturæ quem legebat, erat hic: [Tamquam ovis ad occisionem ductus est: et sicut agnus coram tondente se, sine voce,
sic non aperuit os suum. |
| 8:33 In humilitate judicium ejus sublatum est. Generationem ejus quis enarrabit? quoniam tolletur de terra vita ejus.] |
| 8:34 Respondens autem eunuchus Philippo, dixit: Obsecro te, de quo propheta dicit hoc? de se, an de alio aliquo? |
| 8:35 Aperiens autem Philippus os suum, et incipiens a Scriptura ista, evangelizavit illi Jesum. |
| 8:36 Et dum irent per viam, venerunt ad quamdam aquam: et ait eunuchus: Ecce aqua: quid prohibet me baptizari? |
| 8:37 Dixit autem Philippus: Si credis ex toto corde, licet. Et respondens ait: Credo Filium Dei esse Jesum Christum. |
| 8:38 Et jussit stare currum: et descenderunt uterque in aquam, Philippus et eunuchus, et baptizavit eum. |
| 8:39 Cum autem ascendissent de aqua, Spiritus Domini rapuit Philippum, et amplius non vidit eum eunuchus. Ibat autem per viam suam gaudens. |
| Acts 8:40 Philippus autem inventus est in Azoto, et pertransiens evangelizabat civitatibus cunctis, donec veniret Cæsaream. |