| Latin Vulgate |
| Acts 26:1 Agrippa vero ad Paulum ait: Permittitur tibi loqui pro temetipso. Tunc Paulus extenta manu cœpit rationem reddere: |
| 26:2 De omnibus quibus accusor a Judæis, rex Agrippa, æstimo me beatum apud te cum sim defensurus me hodie, |
| 26:3 maxime te sciente omnia, et quæ apud Judæos sunt consuetudines et quæstiones: propter quod obsecro patienter me audias. |
| 26:4 Et quidem vitam meam a juventute, quæ ab initio fuit in gente mea in Jerosolymis, noverunt omnes Judæi: |
| 26:5 præscientes me ab initio (si velint testimonium perhibere) quoniam secundum certissimam sectam nostræ religionis vixi pharisæus. |
| 26:6 Et nunc, in spe quæ ad patres nostros repromissionis facta est a Deo, sto judicio subjectus: |
| 26:7 in quam duodecim tribus nostræ nocte ac die deservientes, sperant devenire. De qua spe accusor a Judæis, rex. |
| 26:8 Quid incredibile judicatur apud vos, si Deus mortuos suscitat? |
| 26:9 Et ego quidem existimaveram me adversus nomen Jesu Nazareni debere multa contraria agere, |
| Acts 26:10 quod et feci Jerosolymis, et multos sanctorum ego in carceribus inclusi, a principibus sacerdotum potestate accepta:
et cum occiderentur, detuli sententiam. |
| 26:11 Et per omnes synagogas frequenter puniens eos, compellebam blasphemare: et amplius insaniens in eos, persequebar usque in
exteras civitates. |
| 26:12 In quibus dum irem Damascum cum potestate et permissu principum sacerdotum, |
| 26:13 die media in via vidi, rex, de cælo supra splendorem solis circumfulsisse me lumen, et eos qui mecum simul erant. |
| 26:14 Omnesque nos cum decidissemus in terram, audivi vocem loquentem mihi hebraica lingua: Saule, Saule, quid me persequeris?
durum est tibi contra stimulum calcitrare. |
| 26:15 Ego autem dixi: Quis es, domine? Dominus autem dixit: Ego sum Jesus, quem tu persequeris. |
| 26:16 Sed exsurge, et sta super pedes tuos: ad hoc enim apparui tibi, ut constituam te ministrum, et testem eorum quæ vidisti, et
eorum quibus apparebo tibi, |
| 26:17 eripiens te de populo et gentibus, in quas nunc ego mitto te, |
| 26:18 aperire oculos eorum, ut convertantur a tenebris ad lucem, et de potestate Satanæ ad Deum, ut accipiant remissionem
peccatorum, et sortem inter sanctos, per fidem quæ est in me. |
| 26:19 Unde, rex Agrippa, non fui incredulus cælesti visioni: |
| Acts 26:20 sed his qui sunt Damasci primum, et Jerosolymis, et in omnem regionem Judææ, et gentibus, annuntiabam, ut pœnitentiam
agerent, et converterentur ad Deum, digna pœnitentiæ opera facientes. |
| 26:21 Hac ex causa me Judæi, cum essem in templo, comprehensum tentabant interficere. |
| 26:22 Auxilio autem adjutus Dei usque in hodiernum diem, sto, testificans minori atque majori, nihil extra dicens quam ea quæ
prophetæ locuti sunt futura esse, et Moyses, |
| 26:23 si passibilis Christus, si primus ex resurrectione mortuorum, lumen annuntiaturus est populo et gentibus. |
| 26:24 Hæc loquente eo, et rationem reddente, Festus magna voce dixit: Insanis, Paule: multæ te litteræ ad insaniam convertunt.
|
| 26:25 Et Paulus: Non insanio, inquit, optime Feste, sed veritatis et sobrietatis verba loquor. |
| 26:26 Scit enim de his rex, ad quem et constanter loquor: latere enim eum nihil horum arbitror. Neque enim in angulo quidquam
horum gestum est. |
| 26:27 Credis, rex Agrippa, prophetis? Scio quia credis. |
| 26:28 Agrippa autem ad Paulum: In modico suades me christianum fieri. |
| 26:29 Et Paulus: Opto apud Deum, et in modico et in magno, non tantum te, sed etiam omnes qui audiunt hodie fieri tales, qualis et
ego sum, exceptis vinculis his. |
| Acts 26:30 Et exsurrexit rex, et præses, et Bernice, et qui assidebant eis. |
| 26:31 Et cum secessissent, loquebantur ad invicem, dicentes: Quia nihil morte aut vinculis dignum quid fecit homo iste. |
| 26:32 Agrippa autem Festo dixit: Dimitti poterat homo hic, si non appellasset Cæsarem. |