| Latin Vulgate |
| Acts 16:1 Pervenit autem Derben et Lystram. Et ecce discipulus quidam erat ibi nomine Timotheus, filius mulieris Judææ fidelis,
patre gentili. |
| 16:2 Huic testimonium bonum reddebant qui in Lystris erant et Iconio fratres. |
| 16:3 Hunc voluit Paulus secum proficisci: et assumens circumcidit eum propter Judæos qui erant in illis locis. Sciebant enim
omnes quod pater ejus erat gentilis. |
| 16:4 Cum autem pertransirent civitates, tradebant eis custodiri dogmata quæ erant decreta ab Apostolis et senioribus qui erant Jerosolymis. |
| 16:5 Et ecclesiæ quidem confirmabantur fide, et abundabunt numero quotidie. |
| 16:6 Transeuntes autem Phrygiam et Galatiæ regionem, vetati sunt a Spiritu Sancto loqui verbum Dei in Asia. |
| 16:7 Cum venissent autem in Mysiam, tentabant ire in Bithyniam: et non permisit eos Spiritus Jesu. |
| 16:8 Cum autem pertransissent Mysiam, descenderunt Troadem: |
| 16:9 et visio per noctem Paulo ostensa est: vir Macedo quidam erat stans et deprecans eum, et dicens: Transiens in Macedoniam,
adjuva nos. |
| Acts 16:10 Ut autem visum vidit, statim quæsivimus proficisci in Macedoniam, certi facti quod vocasset nos Deus evangelizare eis. |
| 16:11 Navigantes autem a Troade, recto cursu venimus Samothraciam, et sequenti die Neapolim: |
| 16:12 et inde Philippos, quæ est prima partis Macedoniæ civitas, colonia. Eramus autem in hac urbe diebus aliquot, conferentes. |
| 16:13 Die autem sabbatorum egressi sumus foras portam juxta flumen, ubi videbatur oratio esse: et sedentes loquebamur mulieribus
quæ convenerant. |
| 16:14 Et quædam mulier nomine Lydia, purpuraria civitatis Thyatirenorum, colens Deum, audivit: cujus Dominus aperuit cor intendere
his quæ dicebantur a Paulo. |
| 16:15 Cum autem baptizata esset, et domus ejus, deprecata est, dicens: Si judicastis me fidelem Domino esse, introite in domum
meam, et manete. Et coëgit nos. |
| 16:16 Factum est autem euntibus nobis ad orationem, puellam quamdam habentem spiritum pythonem obviare nobis, quæ quæstum magnum
præstabat dominis suis divinando. |
| 16:17 Hæc subsecuta Paulum et nos, clamabat dicens: Isti homines servi Dei excelsi sunt, qui annuntiant vobis viam salutis. |
| 16:18 Hoc autem faciebat multis diebus. Dolens autem Paulus, et conversus, spiritui dixit: Præcipio tibi in nomine Jesu Christi
exire ab ea. Et exiit eadem hora. |
| 16:19 Videntes autem domini ejus quia exivit spes quæstus eorum, apprehendentes Paulum et Silam, perduxerunt in forum ad principes: |
| Acts 16:20 et offerentes eos magistratibus, dixerunt: Hi homines conturbant civitatem nostram, cum sint Judæi: |
| 16:21 et annuntiant morem quem non licet nobis suscipere neque facere, cum simus Romani. |
| 16:22 Et cucurrit plebs adversus eos: et magistratus, scissis tunicis eorum, jusserunt eos virgis cædi. |
| 16:23 Et cum multas plagas eis imposuissent, miserunt eos in carcerem, præcipientes custodi ut diligenter custodiret eos. |
| 16:24 Qui cum tale præceptum accepisset, misit eos in interiorem carcerem, et pedes eorum strinxit ligno. |
| 16:25 Media autem nocte Paulus et Silas orantes, laudabant Deum: et audiebant eos qui in custodia erant. |
| 16:26 Subito vero terræmotus factus est magnus, ita ut moverentur fundamenta carceris. Et statim aperta sunt omnia ostia: et
universorum vincula soluta sunt. |
| 16:27 Expergefactus autem custos carceris, et videns januas apertas carceris, evaginato gladio volebat se interficere, æstimans
fugisse vinctos. |
| 16:28 Clamavit autem Paulus voce magna, dicens: Nihil tibi mali feceris: universi enim hic sumus. |
| 16:29 Petitoque lumine, introgressus est: et tremefactus procidit Paulo et Silæ ad pedes: |
| Acts 16:30 et producens eos foras, ait: Domini, quid me oportet facere, ut salvus fiam? |
| 16:31 At illi dixerunt: Crede in Dominum Jesum, et salvus eris tu, et domus tua. |
| 16:32 Et locuti sunt ei verbum Domini cum omnibus qui erant in domo ejus. |
| 16:33 Et tollens eos in illa hora noctis, lavit plagas eorum: et baptizatus est ipse, et omnis domus ejus continuo. |
| 16:34 Cumque perduxisset eos in domum suam, apposuit eis mensam, et lætatus est cum omni domo sua credens Deo. |
| 16:35 Et cum dies factus esset, miserunt magistratus lictores, dicentes: Dimitte homines illos. |
| 16:36 Nuntiavit autem custos carceris verba hæc Paulo: Quia miserunt magistratus ut dimittamini: nunc igitur exeuntes, ite in pace. |
| 16:37 Paulus autem dixit eis: Cæsos nos publice, indemnatos homines Romanos, miserunt in carcerem: et nunc occulte nos ejiciunt?
Non ita: sed veniant, |
| 16:38 et ipsi nos ejiciant. Nuntiaverunt autem magistratibus lictores verba hæc. Timueruntque audito quod Romani essent: |
| 16:39 et venientes deprecati sunt eos, et educentes rogabant ut egrederentur de urbe. |
| Acts 16:40 Exeuntes autem de carcere, introierunt ad Lydiam: et visis fratribus consolati sunt eos, et profecti sunt. |