| Latin Vulgate |
| Acts 15:1 Et quidam descendentes de Judæa docebant fratres: Quia nisi circumcidamini secundum morem Moysi, non potestis salvari. |
| 15:2 Facta ergo seditione non minima Paulo et Barnabæ adversus illos, statuerunt ut ascenderent Paulus et Barnabas, et quidam alii
ex aliis ad Apostolos et presbyteros in Jerusalem super hac quæstione. |
| 15:3 Illi ergo deducti ab ecclesia pertransibant Phœnicen et Samariam, narrantes conversionem gentium: et faciebant gaudium magnum
omnibus fratribus. |
| 15:4 Cum autem venissent Jerosolymam, suscepti sunt ab ecclesia, et ab Apostolis et senioribus, annuntiantes quanta Deus fecisset
cum illis. |
| 15:5 Surrexerunt autem quidam de hæresi pharisæorum, qui crediderunt, dicentes quia oportet circumcidi eos, præcipere quoque
servare legem Moysi. |
| 15:6 Conveneruntque Apostoli et seniores videre de verbo hoc. |
| 15:7 Cum autem magna conquisitio fieret, surgens Petrus dixit ad eos: Viri fratres, vos scitis quoniam ab antiquis diebus Deus in
nobis elegit, per os meum audire gentes verbum Evangelii et credere. |
| 15:8 Et qui novit corda Deus, testimonium perhibuit, dans illis Spiritum Sanctum, sicut et nobis, |
| 15:9 et nihil discrevit inter nos et illos, fide purificans corda eorum. |
| Acts 15:10 Nunc ergo quid tentatis Deum, imponere jugum super cervices discipulorum quod neque patres nostri, neque nos portare potuimus? |
| 15:11 sed per gratiam Domini Jesu Christi credimus salvari, quemadmodum et illi. |
| 15:12 Tacuit autem omnis multitudo: et audiebant Barnabam et Paulum narrantes quanta Deus fecisset signa et prodigia per eos. |
| 15:13 Et postquam tacuerunt, respondit Jacobus, dicens: Viri fratres, audite me. |
| 15:14 Simon narravit quemadmodum primum Deus visitavit sumere ex gentibus populum nomini suo. |
| 15:15 Et huic concordant verba prophetarum: sicut scriptum est: |
| 15:16 [Post hæc revertar, et reædificabo tabernaculum David quod decidit: et diruta ejus reædificabo, et erigam illud: |
| 15:17 ut requirant ceteri hominum Dominum, et omnes gentes super quas invocatum est nomen meum, dicit Dominus faciens hæc. |
| 15:18 Notum a sæculo est Domino opus suum.] |
| 15:19 Propter quod ego judico non inquietari eos qui ex gentibus convertuntur ad Deum, |
| Acts 15:20 sed scribere ad eos ut abstineant se a contaminationibus simulacrorum, et fornicatione, et suffocatis, et sanguine. |
| 15:21 Moyses enim a temporibus antiquis habet in singulis civitatibus qui eum prædicent in synagogis, ubi per omne sabbatum legitur. |
| 15:22 Tunc placuit Apostolis et senioribus cum omni ecclesia eligere viros ex eis, et mittere Antiochiam cum Paulo et Barnaba:
Judam, qui cognominabatur Barsabas, et Silam, viros primos in fratribus: |
| 15:23 scribentes per manus eorum: Apostoli et seniores fratres, his qui sunt Antiochiæ, et Syriæ, et Ciliciæ, fratribus ex
gentibus, salutem. |
| 15:24 Quoniam audivimus quia quidam ex nobis exeuntes, turbaverunt vos verbis, evertentes animas vestras, quibus non mandavimus, |
| 15:25 placuit nobis collectis in unum eligere viros, et mittere ad vos cum carissimis nostris Barnaba et Paulo, |
| 15:26 hominibus qui tradiderunt animas suas pro nomine Domini nostri Jesu Christi. |
| 15:27 Misimus ergo Judam et Silam, qui et ipsi vobis verbis referent eadem. |
| 15:28 Visum est enim Spiritui Sancto et nobis nihil ultra imponere vobis oneris quam hæc necessaria: |
| 15:29 ut abstineatis vos ab immolatis simulacrorum, et sanguine, et suffocato, et fornicatione: a quibus custodientes vos, bene
agetis. Valete. |
| Acts 15:30 Illi ergo dimissi, descenderunt Antiochiam: et congregata multitudine tradiderunt epistolam. |
| 15:31 Quam cum legissent, gavisi sunt super consolatione. |
| 15:32 Judas autem et Silas, et ipsi cum essent prophetæ, verbo plurimo consolati sunt fratres, et confirmaverunt. |
| 15:33 Facto autem ibi aliquanto tempore, dimissi sunt cum pace a fratribus ad eos qui miserant illos. |
| 15:34 Visum est autem Silæ ibi remanere: Judas autem solus abiit Jerusalem. |
| 15:35 Paulus autem et Barnabas demorabantur Antiochiæ, docentes et evangelizantes cum aliis pluribus verbum Domini. |
| 15:36 Post aliquot autem dies, dixit ad Barnabam Paulus: Revertentes visitemus fratres per universas civitates in quibus
prædicavimus verbum Domini, quomodo se habeant. |
| 15:37 Barnabas autem volebat secum assumere et Joannem, qui cognominabatur Marcus. |
| 15:38 Paulus autem rogabat eum (ut qui discessisset ab eis de Pamphylia, et non isset cum eis in opus) non debere recipi. |
| 15:39 Facta est autem dissensio, ita ut discederent ab invicem, et Barnabas quidem, assumpto Marco, navigaret Cyprum. |
| Acts 15:40 Paulus vero, electo Sila, profectus est, traditus gratiæ Dei a fratribus. |
| 15:41 Perambulabat autem Syriam et Ciliciam, confirmans ecclesias: præcipiens custodire præcepta Apostolorum et seniorum. |