| Latin Vulgate |
| Acts 3:1 Petrus autem et Joannes ascendebant in templum ad horam orationis nonam. |
| 3:2 Et quidam vir, qui erat claudus ex utero matris suæ, bajulabatur: quem ponebant quotidie ad portam templi, quæ dicitur Speciosa,
ut peteret eleemosynam ab introëuntibus in templum. |
| 3:3 Is cum vidisset Petrum et Joannem incipientes introire in templum, rogabat ut eleemosynam acciperet. |
| 3:4 Intuens autem in eum Petrus cum Joanne, dixit: Respice in nos. |
| 3:5 At ille intendebat in eos, sperans se aliquid accepturum ab eis. |
| 3:6 Petrus autem dixit: Argentum et aurum non est mihi: quod autem habeo, hoc tibi do: in nomine Jesu Christi Nazareni surge,
et ambula. |
| 3:7 Et apprehensa manu ejus dextera, allevavit eum, et protinus consolidatæ sunt bases ejus et plantæ. |
| 3:8 Et exiliens stetit, et ambulabat: et intravit cum illis in templum ambulans, et exiliens, et laudans Deum. |
| 3:9 Et vidit omnis populus eum ambulantem et laudantem Deum. |
| Acts 3:10 Cognoscebant autem illum, quod ipse erat qui ad eleemosynam sedebat ad Speciosam portam templi: et impleti sunt stupore et
extasi in eo quod contigerat illi. |
| 3:11 Cum teneret autem Petrum et Joannem, cucurrit omnis populus ad eos ad porticum quæ appellatur Salomonis, stupentes. |
| 3:12 Videns autem Petrus, respondit ad populum: Viri Israëlitæ, quid miramini in hoc, aut nos quid intuemini, quasi nostra virtute
aut potestate fecerimus hunc ambulare? |
| 3:13 Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob, Deus patrum nostrorum glorificavit filium suum Jesum, quem vos quidem tradidistis,
et negastis ante faciem Pilati, judicante illo dimitti. |
| 3:14 Vos autem sanctum et justum negastis, et petistis virum homicidam donari vobis: |
| 3:15 auctorem vero vitæ interfecistis, quem Deus suscitavit a mortuis, cujus nos testes sumus. |
| 3:16 Et in fide nominis ejus, hunc quem vos vidistis et nostis, confirmavit nomen ejus: et fides, quæ per eum est, dedit integram
sanitatem istam in conspectu omnium vestrum. |
| 3:17 Et nunc, fratres, scio quia per ignorantiam fecistis, sicut et principes vestri. |
| 3:18 Deus autem, quæ prænuntiavit per os omnium prophetarum, pati Christum suum, sic implevit. |
| 3:19 Pœnitemini igitur et convertimini, ut deleantur peccata vestra: ut cum venerint tempora refrigerii a conspectu Domini, |
| Acts 3:20 et miserit eum qui prædicatus est vobis, Jesum Christum, |
| 3:21 quem oportet quidem cælum suscipere usque in tempora restitutionis omnium quæ locutus est Deus per os sanctorum suorum a sæculo
prophetarum. |
| 3:22 Moyses quidem dixit: Quoniam prophetam suscitabit vobis Dominus Deus vester de fratribus vestris, tamquam me: ipsum audietis
juxta omnia quæcumque locutus fuerit vobis. |
| 3:23 Erit autem: omnis anima quæ non audierit prophetam illum, exterminabitur de plebe. |
| 3:24 Et omnes prophetæ, a Samuel et deinceps, qui locuti sunt, annuntiaverunt dies istos. |
| 3:25 Vos estis filii prophetarum, et testamenti quod disposuit Deus ad patres nostros, dicens ad Abraham: Et in semine tuo
benedicentur omnes familiæ terræ. |
| 3:26 Vobis primum Deus suscitans filium suum, misit eum benedicentem vobis: ut convertat se unusquisque a nequitia sua. |