| Latin Vulgate |
| Acts 20:1 Postquam autem cessavit tumultus, vocatis Paulus discipulis, et exhortatus eos, valedixit, et profectus est ut iret in Macedoniam. |
| 20:2 Cum autem perambulasset partes illas, et exhortatus eos fuisset multo sermone, venit ad Græciam:
|
| 20:3 ubi cum fecisset menses tres, factæ sunt illi insidiæ a Judæis navigaturo in Syriam: habuitque consilium ut reverteretur per Macedoniam. |
| 20:4 Comitatus est autem eum Sopater Pyrrhi Berœensis, Thessalonicensium vero Aristarchus, et Secundus, et Gajus Derbeus, et
Timotheus: Asiani vero Tychicus et Trophimus. |
| 20:5 Hi cum præcessissent, sustinuerunt nos Troade: |
| 20:6 nos vero navigavimus post dies azymorum a Philippis, et venimus ad eos Troadem in diebus quinque, ubi demorati sumus diebus septem. |
| 20:7 Una autem sabbati cum convenissemus ad frangendum panem, Paulus disputabat cum eis profecturus in crastinum, protraxitque
sermonem usque in mediam noctem. |
| 20:8 Erant autem lampades copiosæ in cœnaculo, ubi eramus congregati. |
| 20:9 Sedens autem quidam adolescens nomine Eutychus super fenestram, cum mergeretur somno gravi, disputante diu Paulo, ductus
somno cecidit de tertio cœnaculo deorsum, et sublatus est mortuus. |
| Acts 20:10 Ad quem cum descendisset Paulus, incubuit super eum: et complexus dixit: Nolite turbari, anima enim ipsius in ipso est. |
| 20:11 Ascendens autem, frangensque panem, et gustans, satisque allocutus usque in lucem, sic profectus est. |
| 20:12 Adduxerunt autem puerum viventem, et consolati sunt non minime. |
| 20:13 Nos autem ascendentes navem, navigavimus in Asson, inde suscepturi Paulum: sic enim disposuerat ipse per terram iter facturus. |
| 20:14 Cum autem convenisset nos in Asson, assumpto eo, venimus Mitylenen. |
| 20:15 Et inde navigantes, sequenti die venimus contra Chium, et alia applicuimus Samum, et sequenti die venimus Miletum. |
| 20:16 Proposuerat enim Paulus transnavigare Ephesum, ne qua mora illi fieret in Asia. Festinabat enim, si possibile sibi esset, ut
diem Pentecostes faceret Jerosolymis. |
| 20:17 A Mileto autem mittens Ephesum, vocavit majores natu ecclesiæ. |
| 20:18 Qui cum venissent ad eum, et simul essent, dixit eis: Vos scitis a prima die qua ingressus sum in Asiam, qualiter vobiscum
per omne tempus fuerim, |
| 20:19 serviens Domino cum omni humilitate, et lacrimis, et tentationibus, quæ mihi acciderunt ex insidiis Judæorum: |
| Acts 20:20 quomodo nihil subtraxerim utilium, quominus annuntiarem vobis et docerem vos, publice et per domos, |
| 20:21 testificans Judæis atque gentilibus in Deum pœnitentiam, et fidem in Dominum nostrum Jesum Christum. |
| 20:22 Et nunc ecce alligatus ego spiritu, vado in Jerusalem: quæ in ea ventura sint mihi, ignorans: |
| 20:23 nisi quod Spiritus Sanctus per omnes civitates mihi protestatur, dicens quoniam vincula et tribulationes Jerosolymis me manent. |
| 20:24 Sed nihil horum vereor: nec facio animam meam pretiosiorem quam me, dummodo consummem cursum meum, et ministerium verbi
quod accepi a Domino Jesu, testificari Evangelium gratiæ Dei. |
| 20:25 Et nunc ecce ego scio quia amplius non videbitis faciem meam vos omnes, per quos transivi prædicans regnum Dei. |
| 20:26 Quapropter contestor vos hodierna die, quia mundus sum a sanguine omnium. |
| 20:27 Non enim subterfugi, quominus annuntiarem omne consilium Dei vobis. |
| 20:28 Attendite vobis, et universo gregi, in quo vos Spiritus Sanctus posuit episcopos regere ecclesiam Dei, quam acquisivit
sanguine suo. |
| 20:29 Ego scio quoniam intrabunt post discessionem meam lupi rapaces in vos, non parcentes gregi. |
| Acts 20:30 Et ex vobisipsis exsurgent viri loquentes perversa, ut abducant discipulos post se. |
| 20:31 Propter quod vigilate, memoria retinentes quoniam per triennium nocte et die non cessavi, cum lacrimis monens unumquemque vestrum. |
| 20:32 Et nunc commendo vos Deo, et verbo gratiæ ipsius, qui potens est ædificare, et dare hæreditatem in sanctificatis omnibus. |
| 20:33 Argentum, et aurum, aut vestem nullius concupivi, sicut |
| 20:34 ipsi scitis: quoniam ad ea quæ mihi opus erant, et his qui mecum sunt, ministraverunt manus istæ. |
| 20:35 Omnia ostendi vobis, quoniam sic laborantes, oportet suscipere infirmos ac meminisse verbi Domini Jesu: quoniam ipse dixit:
Beatius est magis dare, quam accipere. |
| 20:36 Et cum hæc dixisset, positis genibus suis oravit cum omnibus illis. |
| 20:37 Magnus autem fletus factus est omnium: et procumbentes super collum Pauli, osculabantur eum, |
| 20:38 dolentes maxime in verbo quod dixerat, quoniam amplius faciem ejus non essent visuri. Et deducebant eum ad navem. |