| Latin Vulgate |
| Acts 28:1 Et cum evasissemus, tunc cognovimus quia Melita insula vocabatur. |
| 28:2 Barbari vero præstabant non modicam humanitatem nobis. Accensa enim pyra, reficiebant nos omnes propter imbrem qui imminebat,
et frigus. |
| 28:3 Cum congregasset autem Paulus sarmentorum aliquantam multitudinem, et imposuisset super ignem, vipera a calore cum
processisset, invasit manum ejus. |
| 28:4 Ut vero viderunt barbari pendentem bestiam de manu ejus, ad invicem dicebant: Utique homicida est homo hic, qui cum evaserit
de mari, ultio non sinit eum vivere. |
| 28:5 Et ille quidem excutiens bestiam in ignem, nihil mali passus est. |
| 28:6 At illi existimabant eum in tumorem convertendum, et subito casurum et mori. Diu autem illis exspectantibus, et videntibus
nihil mali in eo fieri, convertentes se, dicebant eum esse deum. |
| 28:7 In locis autem illis erant prædia principis insulæ, nomine Publii, qui nos suscipiens, triduo benigne exhibuit. |
| 28:8 Contigit autem patrem Publii febribus et dysenteria vexatum jacere. Ad quem Paulus intravit: et cum orasset, et imposuisset
ei manus, salvavit eum. |
| 28:9 Quo facto, omnes qui in insula habebant infirmitates, accedebant, et curabantur: |
| Acts 28:10 qui etiam multis honoribus nos honoraverunt, et navigantibus imposuerunt quæ necessaria erant. |
| 28:11 Post menses autem tres navigavimus in navi Alexandrina, quæ in insula hiemaverat, cui erat insigne Castorum. |
| 28:12 Et cum venissemus Syracusam, mansimus ibi triduo. |
| 28:13 Inde circumlegentes devenimus Rhegium: et post unum diem, flante austro, secunda die venimus Puteolos: |
| 28:14 ubi inventis fratribus rogati sumus manere apud eos dies septem: et sic venimus Romam. |
| 28:15 Et inde cum audissent fratres, occurrerunt nobis usque ad Apii forum, ac tres Tabernas. Quos cum vidisset Paulus, gratias
agens Deo, accepit fiduciam. |
| 28:16 Cum autem venissemus Romam, permissum est Paulo manere sibimet cum custodiente se milite. |
| 28:17 Post tertium autem diem convocavit primos Judæorum. Cumque convenissent, dicebat eis: Ego, viri fratres, nihil adversus
plebem faciens, aut morem paternum, vinctus ab Jerosolymis traditus sum in manus Romanorum, |
| 28:18 qui cum interrogationem de me habuissent, voluerunt me dimittere, eo quod nulla esset causa mortis in me. |
| 28:19 Contradicentibus autem Judæis, coactus sum appellare Cæsarem, non quasi gentem meam habens aliquid accusare. |
| Acts 28:20 Propter hanc igitur causam rogavi vos videre, et alloqui. Propter spem enim Israël catena hac circumdatus sum. |
| 28:21 At illi dixerunt ad eum: Nos neque litteras accepimus de te a Judæa, neque adveniens aliquis fratrum nuntiavit, aut locutus
est quid de te malum. |
| 28:22 Rogamus autem a te audire quæ sentis: nam de secta hac notum est nobis quia ubique ei contradicitur. |
| 28:23 Cum constituissent autem illi diem, venerunt ad eum in hospitium plurimi, quibus exponebat testificans regnum Dei,
suadensque eis de Jesu ex lege Moysi et prophetis a mane usque ad vesperam. |
| 28:24 Et quidam credebant his quæ dicebantur: quidam vero non credebant. |
| 28:25 Cumque invicem non essent consentientes, discedebant, dicente Paulo unum verbum: Quia bene Spiritus Sanctus locutus est per
Isaiam prophetam ad patres nostros, |
| 28:26 dicens: Vade ad populum istum, et dic ad eos: [Aure audietis, et non intelligetis, et videntes videbitis, et non perspicietis. |
| 28:27 Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt, et oculos suos compresserunt: ne forte videant oculis,
et auribus audiant, et corde intelligant, et convertantur, et sanem eos.] |
| 28:28 Notum ergo sit vobis, quoniam gentibus missum est hoc salutare Dei, et ipsi audient. |
| 28:29 Et cum hæc dixisset, exierunt ab eo Judæi, multam habentes inter se quæstionem. |
| Acts 28:30 Mansit autem biennio toto in suo conducto: et suscipiebat omnes qui ingrediebantur ad eum, |
| 28:31 prædicans regnum Dei, et docens quæ sunt de Domino Jesu Christo cum omni fiducia, sine prohibitione. |