| Latin Vulgate |
| Acts 24:1 Post quinque autem dies descendit princeps sacerdotum Ananias, cum senioribus quibusdam, et Tertullo quodam oratore, qui
adierunt præsidem adversus Paulum. |
| 24:2 Et citato Paulo cœpit accusare Tertullus, dicens: Cum in multa pace agamus per te, et multa corrigantur per tuam providentiam, |
| 24:3 semper et ubique suscipimus, optime Felix, cum omni gratiarum actione. |
| 24:4 Ne diutius autem te protraham, oro, breviter audias nos pro tua clementia. |
| 24:5 Invenimus hunc hominem pestiferum, et concitantem seditiones omnibus Judæis in universo orbe, et auctorem seditionis sectæ
Nazarenorum: |
| 24:6 qui etiam templum violare conatus est, quem et apprehensum voluimus secundum legem nostram judicare. |
| 24:7 Superveniens autem tribunus Lysias, cum vi magna eripuit eum de manibus nostris, |
| 24:8 jubens accusatores ejus ad te venire: a quo poteris ipse judicans, de omnibus istis cognoscere, de quibus nos accusamus eum. |
| 24:9 Adjecerunt autem et Judæi, dicentes hæc ita se habere. |
| Acts 24:10 Respondit autem Paulus (annuente sibi præside dicere): Ex multis annis te esse judicem genti huic sciens, bono animo
pro me satisfaciam. |
| 24:11 Potes enim cognoscere quia non plus sunt mihi dies quam duodecim, ex quo ascendi adorare in Jerusalem: |
| 24:12 et neque in templo invenerunt me cum aliquo disputantem, aut concursum facientem turbæ, neque in synagogis, neque in civitate: |
| 24:13 neque probare possunt tibi de quibus nunc me accusant. |
| 24:14 Confiteor autem hoc tibi, quod secundum sectam quam dicunt hæresim, sic deservio Patri et Deo meo, credens omnibus quæ in
lege et prophetis scripta sunt: |
| 24:15 spem habens in Deum, quam et hi ipsi exspectant, resurrectionem futuram justorum et iniquorum. |
| 24:16 In hoc et ipse studeo sine offendiculo conscientiam habere ad Deum et ad homines semper. |
| 24:17 Post annos autem plures eleemosynas facturus in gentem meam, veni, et oblationes, et vota, |
| 24:18 in quibus invenerunt me purificatum in templo: non cum turba, neque cum tumultu. |
| 24:19 Quidam autem ex Asia Judæi, quos oportebat apud te præsto esse, et accusare si quid haberent adversum me: |
| Acts 24:20 aut hi ipsi dicant si quid invenerunt in me iniquitatis cum stem in concilio, |
| 24:21 nisi de una hac solummodo voce qua clamavi inter eos stans: Quoniam de resurrectione mortuorum ego judicor hodie a vobis. |
| 24:22 Distulit autem illos Felix, certissime sciens de via hac, dicens: Cum tribunus Lysias descenderit, audiam vos. |
| 24:23 Jussitque centurioni custodire eum, et habere requiem, nec quemquam de suis prohibere ministrare ei. |
| 24:24 Post aliquot autem dies veniens Felix cum Drusilla uxore sua, quæ erat Judæa, vocavit Paulum, et audivit ab eo fidem quæ est
in Christum Jesum. |
| 24:25 Disputante autem illo de justitia, et castitate, et de judicio futuro, tremefactus Felix, respondit: Quod nunc attinet, vade:
tempore autem opportuno accersam te: |
| 24:26 simul et sperans quod pecunia ei daretur a Paulo, propter quod et frequenter accersens eum, loquebatur cum eo. |
| 24:27 Biennio autem expleto, accepit successorem Felix Portium Festum. Volens autem gratiam præstare Judæis Felix, reliquit
Paulum vinctum. |