JEROME'S LATIN VULGATE of the NEW TESTAMENT
This online bible is an excellent bible study tool. It shows
chapter by chapter Jerome's Latin Vulgate of the New Testament.
ACTS CHAPTER 6
| Latin Vulgate |
| Acts 6:1 In diebus illis, crescente numero discipulorum, factum est murmur Græcorum adversus Hebræos, eo quod despicerentur in
ministerio quotidiano viduæ eorum. |
| 6:2 Convocantes autem duodecim multitudinem discipulorum, dixerunt: Non est æquum nos derelinquere verbum Dei, et ministrare mensis. |
| 6:3 Considerate ergo, fratres, viros ex vobis boni testimonii septem, plenos Spiritu Sancto et sapientia, quos constituamus super
hoc opus. |
| 6:4 Nos vero orationi et ministerio verbi instantes erimus. |
| 6:5 Et placuit sermo coram omni multitudine. Et elegerunt Stephanum, virum plenum fide et Spiritu Sancto, et Philippum, et Prochorum,
et Nicanorem, et Timonem, et Parmenam, et Nicolaum advenam Antiochenum. |
| 6:6 Hos statuerunt ante conspectum Apostolorum: et orantes imposuerunt eis manus. |
| 6:7 Et verbum Domini crescebat, et multiplicabatur numerus discipulorum in Jerusalem valde: multa etiam turba sacerdotum obediebat
fidei. |
| 6:8 Stephanus autem plenus gratia et fortitudine, faciebat prodigia et signa magna in populo. |
| 6:9 Surrexerunt autem quidam de synagoga quæ appellatur Libertinorum, et Cyrenensium, et Alexandrinorum, et eorum qui erant a
Cilicia, et Asia, disputantes cum Stephano: |
| Acts 6:10 et non poterant resistere sapientiæ, et Spiritui qui loquebatur. |
| 6:11 Tunc summiserunt viros, qui dicerent se audivisse eum dicentem verba blasphemiæ in Moysen et in Deum. |
| 6:12 Commoverunt itaque plebem, et seniores, et scribas: et concurrentes rapuerunt eum, et adduxerunt in concilium, |
| 6:13 et statuerunt falsos testes, qui dicerent: Homo iste non cessat loqui verba adversus locum sanctum, et legem: |
| 6:14 audivimus enim eum dicentem quoniam Jesus Nazarenus hic destruet locum istum, et mutabit traditiones quas tradidit nobis Moyses. |
| 6:15 Et intuentes eum omnes qui sedebant in concilio, viderunt faciem ejus tamquam faciem angeli. |
See this bible with
Latin, Greek and English side by side.
If you have benefited from reading this bible, then please tell your friends about this website.
If you have a website of your own, then please consider linking to this website. See the
Web-site Links page.
|