| Latin Vulgate |
| Acts 23:1 Intendens autem in concilium Paulus, ait: Viri fratres, ego omni conscientia bona conversatus sum ante Deum usque in
hodiernum diem. |
| 23:2 Princeps autem sacerdotum Ananias præcepit astantibus sibi percutere os ejus. |
| 23:3 Tunc Paulus dixit ad eum: Percutiet te Deus, paries dealbate. Et tu sedens judicas me secundum legem, et contra legem jubes
me percuti? |
| 23:4 Et qui astabant dixerunt: Summum sacerdotem Dei maledicis. |
| 23:5 Dixit autem Paulus: Nesciebam, fratres, quia princeps est sacerdotum. Scriptum est enim: Principem populi tui non maledices. |
| 23:6 Sciens autem Paulus quia una pars esset sadducæorum, et altera pharisæorum, exclamavit in concilio: Viri fratres, ego
pharisæus sum, filius pharisæorum: de spe et resurrectione mortuorum ego judicor. |
| 23:7 Et cum hæc dixisset, facta est dissensio inter pharisæos et sadducæos, et soluta est multitudo. |
| 23:8 Sadducæi enim dicunt non esse resurrectionem, neque angelum, neque spiritum: pharisæi autem utraque confitentur. |
| 23:9 Factus est autem clamor magnus. Et surgentes quidam pharisæorum, pugnabant, dicentes: Nihil mali invenimus in homine isto:
quid si spiritus locutus est ei, aut angelus? |
| Acts 23:10 Et cum magna dissensio facta esset, timens tribunus ne discerperetur Paulus ab ipsis, jussit milites descendere, et
rapere eum de medio eorum, ac deducere eum in castra. |
| 23:11 Sequenti autem nocte assistens ei Dominus, ait: Constans esto: sicut enim testificatus es de me in Jerusalem, sic te oportet
et Romæ testificari. |
| 23:12 Facta autem die collegerunt se quidam ex Judæis, et devoverunt, se dicentes neque manducaturos, neque bibituros donec
occiderent Paulum. |
| 23:13 Erant autem plus quam quadraginta viri qui hanc conjurationem fecerant: |
| 23:14 qui accesserunt ad principes sacerdotum et seniores, et dixerunt: Devotione devovimus nos nihil gustaturos, donec occidamus
Paulum. |
| 23:15 Nunc ergo vos notum facite tribuno cum concilio, ut producat illum ad vos, tamquam aliquid certius cognituri de eo. Nos vero
priusquam appropiet, parati sumus interficere illum. |
| 23:16 Quod cum audisset filius sororis Pauli insidias, venit, et intravit in castra, nuntiavitque Paulo. |
| 23:17 Vocans autem Paulus ad se unum ex centurionibus, ait: Adolescentem hunc perduc ad tribunum, habet enim aliquid indicare illi. |
| 23:18 Et ille quidem assumens eum duxit ad tribunum, et ait: Vinctus Paulus rogavit me hunc adolescentem perducere ad te, habentem
aliquid loqui tibi. |
| 23:19 Apprehendens autem tribunus manum illius, secessit cum eo seorsum, et interrogavit illum: Quid est quod habes indicare mihi? |
| Acts 23:20 Ille autem dixit: Judæis convenit rogare te ut crastina die producas Paulum in concilium, quasi aliquid certius
inquisituri sint de illo: |
| 23:21 tu vero ne credideris illis: insidiantur enim ei ex eis viri amplius quam quadraginta, qui se devoverunt non manducare,
neque bibere donec interficiant eum: et nunc parati sunt, exspectantes promissum tuum. |
| 23:22 Tribunus igitur dimisit adolescentem, præcipiens ne cui loqueretur quoniam hæc nota sibi fecisset. |
| 23:23 Et vocatis duobus centurionibus, dixit illis: Parate milites ducentos ut eant usque Cæsaream, et equites septuaginta, et
lancearios ducentos a tertia hora noctis, |
| 23:24 et jumenta præparate ut imponentes Paulum, salvum perducerent ad Felicem præsidem. |
| 23:25 (Timuit enim ne forte raperent eum Judæi, et occiderent, et ipse postea calumniam sustineret, tamquam accepturus pecuniam.)
Scribens epistolam continentem hæc: |
| 23:26 Claudius Lysias optimo præsidi Felici, salutem. |
| 23:27 Virum hunc comprehensum a Judæis, et incipientem interfici ab eis, superveniens cum exercitu eripui, cognito quia Romanus est. |
| 23:28 Volensque scire causam quam objiciebant illi, deduxi eum in concilium eorum. |
| 23:29 Quem inveni accusari de quæstionibus legis ipsorum, nihil vero dignum morte aut vinculis habentem criminis. |
| Acts 23:30 Et cum mihi perlatum esset de insidiis quas paraverant illi, misi eum ad te, denuntians et accusatoribus ut dicant apud te. Vale. |
| 23:31 Milites ergo secundum præceptum sibi assumentes Paulum, duxerunt per noctem in Antipatridem. |
| 23:32 Et postera die dimissis equitibus ut cum eo irent, reversi sunt ad castra. |
| 23:33 Qui cum venissent Cæsaream, et tradidissent epistolam præsidi, statuerunt ante illum et Paulum. |
| 23:34 Cum legisset autem, et interrogasset de qua provincia esset, et cognoscens quia de Cilicia: |
| 23:35 Audiam te, inquit, cum accusatores tui venerint. Jussitque in prætorio Herodis custodiri eum. |