| Latin Vulgate |
| Acts 12:1 Eodem autem tempore misit Herodes rex manus, ut affligeret quosdam de ecclesia. |
| 12:2 Occidit autem Jacobum fratrem Joannis gladio. |
| 12:3 Videns autem quia placeret Judæis, apposuit ut apprehenderet et Petrum. Erant autem dies Azymorum. |
| 12:4 Quem cum apprehendisset, misit in carcerem, tradens quatuor quaternionibus militum custodiendum, volens post Pascha producere
eum populo. |
| 12:5 Et Petrus quidem servabatur in carcere. Oratio autem fiebant sine intermissione ab ecclesia ad Deum pro eo. |
| 12:6 Cum autem producturus eum esset Herodes, in ipsa nocte erat Petrus dormiens inter duos milites, vinctus catenis duabus: et
custodes ante ostium custodiebant carcerem. |
| 12:7 Et ecce angelus Domini astitit, et lumen refulsit in habitaculo: percussoque latere Petri, excitavit eum, dicens: Surge
velociter. Et ceciderunt catenæ de manibus ejus. |
| 12:8 Dixit autem angelus ad eum: Præcingere, et calcea te caligas tuas. Et fecit sic. Et dixit illi: Circumda tibi vestimentum
tuum, et sequere me. |
| 12:9 Et exiens sequebatur eum, et nesciebat quia verum est, quod fiebat per angelum: existimabat autem se visum videre. |
| Acts 12:10 Transeuntes autem primam et secundam custodiam, venerunt ad portam ferream, quæ ducit ad civitatem: quæ ultro aperta
est eis. Et exeuntes processerunt vicum unum: et continuo discessit angelus ab eo. |
| 12:11 Et Petrus ad se reversus, dixit: Nunc scio vere quia misit Dominus angelum suum, et eripuit me de manu Herodis, et de omni
exspectatione plebis Judæorum. |
| 12:12 Consideransque venit ad domum Mariæ matris Joannis, qui cognominatus est Marcus, ubi erant multi congregati, et orantes. |
| 12:13 Pulsante autem eo ostium januæ, processit puella ad audiendum, nomine Rhode. |
| 12:14 Et ut cognovit vocem Petri, præ gaudio non aperuit januam, sed intro currens nuntiavit stare Petrum ante januam. |
| 12:15 At illi dixerunt ad eam: Insanis. Illa autem affirmabat sic se habere. Illi autem dicebant: Angelus ejus est. |
| 12:16 Petrus autem perseverabat pulsans. Cum autem aperuissent, viderunt eum, et obstupuerunt. |
| 12:17 Annuens autem eis manu ut tacerent, narravit quomodo Dominus eduxisset eum de carcere, dixitque: Nuntiate Jacobo et
fratribus hæc. Et egressus abiit in alium locum. |
| 12:18 Facta autem die, erat non parva turbatio inter milites, quidnam factum esset de Petro. |
| 12:19 Herodes autem cum requisisset eum et non invenisset, inquisitione facta de custodibus, jussit eos duci: descendensque a
Judæa in Cæsaream, ibi commoratus est. |
| Acts 12:20 Erat autem iratus Tyriis et Sidoniis. At illi unanimes venerunt ad eum, et persuaso Blasto, qui erat super cubiculum
regis, postulabant pacem, eo quod alerentur regiones eorum ab illo. |
| 12:21 Statuto autem die Herodes vestitus veste regia sedit pro tribunali, et concionabatur ad eos. |
| 12:22 Populus autem acclamabat: Dei voces, et non hominis. |
| 12:23 Confestim autem percussit eum angelus Domini, eo quod non dedisset honorem Deo: et consumptus a vermibus, expiravit. |
| 12:24 Verbum autem Domini crescebat, et multiplicabatur. |
| 12:25 Barnabas autem et Saulus reversi sunt ab Jerosolymis expleto ministerio assumpto Joanne, qui cognominatus est Marcus. |