JEROME'S LATIN VULGATE of the NEW TESTAMENT
This online bible is an excellent bible study tool. It shows
chapter by chapter Jerome's Latin Vulgate of the New Testament.
MATTHEW CHAPTER 2
| Latin Vulgate |
| Matthew 2:1 Cum ergo natus esset Jesus in Bethlehem Juda in diebus Herodis regis, ecce magi ab oriente venerunt Jerosolymam, |
| 2:2 dicentes: Ubi est qui natus est rex Judæorum? vidimus enim stellam ejus in oriente, et venimus adorare eum. |
| 2:3 Audiens autem Herodes rex, turbatus est, et omnis Jerosolyma cum illo. |
| 2:4 Et congregans omnes principes sacerdotum, et scribas populi, sciscitabatur ab eis ubi Christus nasceretur. |
| 2:5 At illi dixerunt: In Bethlehem Judæ: sic enim scriptum est per prophetam: |
| 2:6 [Et tu Bethlehem terra Juda, nequaquam minima es in principibus Juda: ex te enim exiet dux, qui regat populum meum Israël.] |
| 2:7 Tunc Herodes clam vocatis magis diligenter didicit ab eis tempus stellæ, quæ apparuit eis: |
| 2:8 et mittens illos in Bethlehem, dixit: Ite, et interrogate diligenter de puero: et cum inveneritis, renuntiate mihi, ut et ego
veniens adorem eum. |
| 2:9 Qui cum audissent regem, abierunt, et ecce stella, quam viderant in oriente, antecedebat eos, usque dum veniens staret supra,
ubi erat puer. |
| Matthew 2:10 Videntes autem stellam gavisi sunt gaudio magno valde. |
| 2:11 Et intrantes domum, invenerunt puerum cum Maria matre ejus, et procidentes adoraverunt eum: et apertis thesauris suis
obtulerunt ei munera, aurum, thus, et myrrham. |
| 2:12 Et responso accepto in somnis ne redirent ad Herodem, per aliam viam reversi sunt in regionem suam. |
| 2:13 Qui cum recessissent, ecce angelus Domini apparuit in somnis Joseph, dicens: Surge, et accipe puerum, et matrem ejus, et
fuge in Ægyptum, et esto ibi usque dum dicam tibi. Futurum est enim ut Herodes quærat puerum ad perdendum eum. |
| 2:14 Qui consurgens accepit puerum et matrem ejus nocte, et secessit in Ægyptum: |
| 2:15 et erat ibi usque ad obitum Herodis: ut adimpleretur quod dictum est a Domino per prophetam dicentem: Ex Ægypto vocavi
filium meum. |
| 2:16 Tunc Herodes videns quoniam illusus esset a magis, iratus est valde, et mittens occidit omnes pueros, qui erant in Bethlehem,
et in omnibus finibus ejus, a bimatu et infra secundum tempus, quod exquisierat a magis. |
| 2:17 Tunc adimpletum est quod dictum est per Jeremiam prophetam dicentem: |
| 2:18 [Vox in Rama audita est ploratus, et ululatus multus: Rachel plorans filios suos, et noluit consolari, quia non sunt.] |
| 2:19 Defuncto autem Herode, ecce angelus Domini apparuit in somnis Joseph in Ægypto, |
| Matthew 2:20 dicens: Surge, et accipe puerum, et matrem ejus, et vade in terram Israël: defuncti sunt enim qui quærebant animam pueri. |
| 2:21 Qui consurgens, accepit puerum, et matrem ejus, et venit in terram Israël. |
| 2:22 Audiens autem quod Archelaus regnaret in Judæa pro Herode patre suo, timuit illo ire: et admonitus in somnis, secessit in
partes Galilææ. |
| 2:23 Et veniens habitavit in civitate quæ vocatur Nazareth: ut adimpleretur quod dictum est per prophetas: Quoniam Nazaræus vocabitur. |
See this bible with
Latin, Greek and English side by side.
If you have benefited from reading this bible, then please tell your friends about this website.
If you have a website of your own, then please consider linking to this website. See the
Web-site Links page.
|