| Latin Vulgate |
| Matthew 15:1 Tunc accesserunt ad eum ab Jerosolymis scribæ et pharisæi, dicentes: |
| 15:2 Quare discipuli tui transgrediuntur traditionem seniorum? non enim lavant manus suas cum panem manducant. |
| 15:3 Ipse autem respondens ait illis: Quare et vos transgredimini mandatum Dei propter traditionem vestram? Nam Deus dixit: |
| 15:4 Honora patrem, et matrem: et, Qui maledixerit patri, vel matri, morte moriatur. |
| 15:5 Vos autem dicitis: Quicumque dixerit patri, vel matri: Munus, quodcumque est ex me, tibi proderit: |
| 15:6 et non honorificavit patrem suum, aut matrem suam: et irritum fecistis mandatum Dei propter traditionem vestram. |
| 15:7 Hypocritæ, bene prophetavit de vobis Isaias, dicens: |
| 15:8 [Populus hic labiis me honorat: cor autem eorum longe est a me. |
| 15:9 Sine causa autem colunt me, docentes doctrinas et mandata hominum.] |
| Matthew 15:10 Et convocatis ad se turbis, dixit eis: Audite, et intelligite. |
| 15:11 Non quod intrat in os, coinquinat hominem: sed quod procedit ex ore, hoc coinquinat hominem. |
| 15:12 Tunc accedentes discipuli ejus, dixerunt ei: Scis quia pharisæi audito verbo hoc, scandalizati sunt? |
| 15:13 At ille respondens ait: Omnis plantatio, quam non plantavit Pater meus cælestis, eradicabitur. |
| 15:14 Sinite illos: cæci sunt, et duces cæcorum; cæcus autem si cæco ducatum præstet, ambo in foveam cadunt. |
| 15:15 Respondens autem Petrus dixit ei: Edissere nobis parabolam istam. |
| 15:16 At ille dixit: Adhuc et vos sine intellectu estis? |
| 15:17 Non intelligitis quia omne quod in os intrat, in ventrem vadit, et in secessum emittitur? |
| 15:18 Quæ autem procedunt de ore, de corde exeunt, et ea coinquinant hominem: |
| 15:19 de corde enim exeunt cogitationes malæ, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemiæ: |
| Matthew 15:20 hæc sunt, quæ coinquinant hominem. Non lotis autem manibus manducare, non coinquinat hominem. |
| 15:21 Et egressus inde Jesus secessit in partes Tyri et Sidonis. |
| 15:22 Et ecce mulier chananæa a finibus illis egressa clamavit, dicens ei: Miserere mei, Domine fili David: filia mea male a
dæmonio vexatur. |
| 15:23 Qui non respondit ei verbum. Et accedentes discipuli ejus rogabant eum dicentes: Dimitte eam: quia claMatthew post nos. |
| 15:24 Ipse autem respondens ait: Non sum missus nisi ad oves, quæ perierunt domus Israël. |
| 15:25 At illa venit, et adoravit eum, dicens: Domine, adjuva me. |
| 15:26 Qui respondens ait: Non est bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus. |
| 15:27 At illa dixit: Etiam Domine: nam et catelli edunt de micis quæ cadunt de mensa dominorum suorum. |
| 15:28 Tunc respondens Jesus, ait illi: O mulier, magna est fides tua: fiat tibi sicut vis. Et sanata est filia ejus ex illa hora. |
| 15:29 Et cum transisset inde Jesus, venit secus mare Galilææ: et ascendens in montem, sedebat ibi. |
| Matthew 15:30 Et accesserunt ad eum turbæ multæ, habentes secum mutos, cæcos, claudos, debiles, et alios multos: et projecerunt
eos ad pedes ejus, et curavit eos, |
| 15:31 ita ut turbæ mirarentur, videntes mutos loquentes, claudos ambulantes, cæcos videntes: et magnificabant Deum Israël. |
| 15:32 Jesus autem, convocatis discipulis suis, dixit: Misereor turbæ, quia triduo jam perseverant mecum, et non habent quod
manducent: et dimittere eos jejunos nolo, ne deficiant in via. |
| 15:33 Et dicunt ei discipuli: Unde ergo nobis in deserto panes tantos, ut saturemus turbam tantam? |
| 15:34 Et ait illis Jesus: Quot habetis panes? At illi dixerunt: Septem, et paucos pisciculos. |
| 15:35 Et præcepit turbæ ut discumberent super terram. |
| 15:36 Et accipiens septem panes, et pisces, et gratias agens, fregit, et dedit discipulis suis, et discipuli dederunt populo. |
| 15:37 Et comederunt omnes, et saturati sunt. Et quod superfuit de fragmentis, tulerunt septem sportas plenas. |
| 15:38 Erant autem qui manducaverunt quatuor millia hominum, extra parvulos et mulieres. |
| 15:39 Et, dimissa turba, ascendit in naviculam: et venit in fines Magedan. |