| Latin Vulgate |
| Matthew 13:1 In illo die exiens Jesus de domo, sedebat secus mare. |
| 13:2 Et congregatæ sunt ad eum turbæ multæ, ita ut naviculam ascendens sederet: et omnis turba stabat in littore, |
| 13:3 et locutus est eis multa in parabolis, dicens: Ecce exiit qui seminat, seminare. |
| 13:4 Et dum seminat, quædam ceciderunt secus viam, et venerunt volucres cæli, et comederunt ea. |
| 13:5 Alia autem ceciderunt in petrosa, ubi non habebant terram multam: et continuo exorta sunt, quia non habebant altitudinem terræ: |
| 13:6 sole autem orto æstuaverunt; et quia non habebant radicem, aruerunt. |
| 13:7 Alia autem ceciderunt in spinas: et creverunt spinæ, et suffocaverunt ea. |
| 13:8 Alia autem ceciderunt in terram bonam: et dabant fructum, aliud centesimum, aliud sexagesimum, aliud trigesimum. |
| 13:9 Qui habet aures audiendi, audiat. |
| Matthew 13:10 Et accedentes discipuli dixerunt ei: Quare in parabolis loqueris eis? |
| 13:11 Qui respondens, ait illis: Quia vobis datum est nosse mysteria regni cælorum: illis autem non est datum. |
| 13:12 Qui enim habet, dabitur ei, et abundabit: qui autem non habet, et quod habet auferetur ab eo. |
| 13:13 Ideo in parabolis loquor eis: quia videntes non vident, et audientes non audiunt, neque intelligunt. |
| 13:14 Et adimpletur in eis prophetia Isaiæ, dicentis: [Auditu audietis, et non intelligetis: et videntes videbitis, et non videbitis. |
| 13:15 Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt, et oculos suos clauserunt: nequando videant oculis,
et auribus audiant, et corde intelligant, et convertantur, et sanem eos.] |
| 13:16 Vestri autem beati oculi quia vident, et aures vestræ quia audiunt. |
| 13:17 Amen quippe dico vobis, quia multi prophetæ et justi cupierunt videre quæ videtis, et non viderunt: et audire quæ auditis,
et non audierunt. |
| 13:18 Vos ergo audite parabolam seminantis. |
| 13:19 Omnis qui audit verbum regni, et non intelligit, venit malus, et rapit quod seminatum est in corde ejus: hic est qui secus
viam seminatus est. |
| Matthew 13:20 Qui autem super petrosa seminatus est, hic est qui verbum audit, et continuo cum gaudio accipit illud: |
| 13:21 non habet autem in se radicem, sed est temporalis: facta autem tribulatione et persecutione propter verbum, continuo
scandalizatur. |
| 13:22 Qui autem seminatus est in spinis, hic est qui verbum audit, et sollicitudo sæculi istius, et fallacia divitiarum suffocat
verbum, et sine fructu efficitur. |
| 13:23 Qui vero in terram bonam seminatus est, hic est qui audit verbum, et intelligit, et fructum affert, et facit aliud quidem
centesimum, aliud autem sexagesimum, aliud vero trigesimum. |
| 13:24 Aliam parabolam proposuit illis, dicens: Simile factum est regnum cælorum homini, qui seminavit bonum semen in agro suo: |
| 13:25 cum autem dormirent homines, venit inimicus ejus, et superseminavit zizania in medio tritici, et abiit. |
| 13:26 Cum autem crevisset herba, et fructum fecisset, tunc apparuerunt et zizania. |
| 13:27 Accedentes autem servi patrisfamilias, dixerunt ei: Domine, nonne bonum semen seminasti in agro tuo? unde ergo habet zizania? |
| 13:28 Et ait illis: Inimicus homo hoc fecit. Servi autem dixerunt ei: Vis, imus, et colligimus ea? |
| 13:29 Et ait: Non: ne forte colligentes zizania, eradicetis simul cum eis et triticum. |
| Matthew 13:30 Sinite utraque crescere usque ad messem, et in tempore messis dicam messoribus: Colligite primum zizania, et
alligate ea in fasciculos ad comburendum: triticum autem congregate in horreum meum. |
| 13:31 Aliam parabolam proposuit eis dicens: Simile est regnum cælorum grano sinapis, quod accipiens homo seminavit in agro suo: |
| 13:32 quod minimum quidem est omnibus seminibus: cum autem creverit, majus est omnibus oleribus, et fit arbor, ita ut volucres
cæli veniant, et habitent in ramis ejus. |
| 13:33 Aliam parabolam locutus est eis: Simile est regnum cælorum fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinæ satis tribus,
donec fermentatum est totum. |
| 13:34 Hæc omnia locutus est Jesus in parabolis ad turbas: et sine parabolis non loquebatur eis: |
| 13:35 ut impleretur quod dictum erat per prophetam dicentem: Aperiam in parabolis os meum; eructabo abscondita a constitutione mundi. |
| 13:36 Tunc, dimissis turbis, venit in domum: et accesserunt ad eum discipuli ejus, dicentes: Edissere nobis parabolam zizaniorum agri. |
| 13:37 Qui respondens ait illis: Qui seminat bonum semen, est Filius hominis. |
| 13:38 Ager autem est mundus. Bonum vero semen, hi sunt filii regnum. Zizania autem, filii sunt nequam. |
| 13:39 Inimicus autem, qui seminavit ea, est diabolus. Messis vero, consummatio sæculi est. Messores autem, angeli sunt. |
| Matthew 13:40 Sicut ergo colliguntur zizania, et igni comburuntur: sic erit in consummatione sæculi. |
| 13:41 Mittet Filius hominis angelos suos, et colligent de regno ejus omnia scandala, et eos qui faciunt iniquitatem: |
| 13:42 et mittent eos in caminum ignis. Ibi erit fletus et stridor dentium. |
| 13:43 Tunc justi fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum. Qui habet aures audiendi, audiat. |
| 13:44 Simile est regnum cælorum thesauro abscondito in agro: quem qui invenit homo, abscondit, et præ gaudio illius vadit, et
vendit universa quæ habet, et emit agrum illum. |
| 13:45 Iterum simile est regnum cælorum homini negotiatori, quærenti bonas margaritas. |
| 13:46 Inventa autem una pretiosa margarita, abiit, et vendidit omnia quæ habuit, et emit eam. |
| 13:47 Iterum simile est regnum cælorum sagenæ missæ in mare, et ex omni genere piscium congreganti. |
| 13:48 Quam, cum impleta esset, educentes, et secus littus sedentes, elegerunt bonis in vasa, malos autem foras miserunt. |
| 13:49 Sic erit in consummatione sæculi: exibunt angeli, et separabunt malos de medio justorum, |
| Matthew 13:50 et mittent eos in caminum ignis: ibi erit fletus, et stridor dentium |
| 13:51 Intellexistis hæc omnia? Dicunt ei: Etiam. |
| 13:52 Ait illis: Ideo omnis scriba doctus in regno cælorum, similis est homini patrifamilias, qui profert de thesauro suo nova et
vetera. |
| 13:53 Et factum est, cum consummasset Jesus parabolas istas, transiit inde. |
| 13:54 Et veniens in patriam suam, docebat eos in synagogis eorum, ita ut mirarentur, et dicerent: Unde huic sapientia hæc, et
virtutes? |
| 13:55 Nonne hic est fabri filius? nonne mater ejus dicitur Maria, et fratres ejus, Jacobus, et Joseph, et Simon, et Judas? |
| 13:56 et sorores ejus, nonne omnes apud nos sunt? unde ergo huic omnia ista? |
| 13:57 Et scandalizabantur in eo. Jesus autem dixit eis: Non est propheta sine honore, nisi in patria sua, et in domo sua. |
| 13:58 Et non fecit ibi virtutes multas propter incredulitatem illorum. |