| Latin Vulgate |
| Matthew 16:1 Et accesserunt ad eum pharisæi et sadducæi tentantes: et rogaverunt eum ut signum de cælo ostenderet eis. |
| 16:2 At ille respondens, ait illis: Facto vespere dicitis: Serenum erit, rubicundum est enim cælum. |
| 16:3 Et mane: Hodie tempestas, rutilat enim triste cælum. Faciem ergo cæli dijudicare nostis: signa autem temporum non potestis scire? |
| 16:4 Generatio mala et adultera signum quærit:
et signum non dabitur ei, nisi signum Jonæ prophetæ. Et relictis illis, abiit. |
| 16:5 Et cum venissent discipuli ejus trans fretum, obliti sunt panes accipere. |
| 16:6 Qui dixit illis: Intuemini, et cavete a fermento pharisæorum et sadducæorum. |
| 16:7 At illi cogitabant intra se dicentes: Quia panes non accepimus. |
| 16:8 Sciens autem Jesus, dixit: Quid cogitatis intra vos modicæ fidei, quia panes non habetis? |
| 16:9 Nondum intelligitis, neque recordamini quinque panum in quinque millia hominum, et quot cophinos sumpsistis? |
| Matthew 16:10 neque septem panum in quatuor millia hominum, et quot sportas sumpsistis? |
| 16:11 Quare non intelligitis, quia non de pane dixi vobis: Cavete a fermento pharisæorum et sadducæorum? |
| 16:12 Tunc intellexerunt quia non dixerit cavendum a fermento panum, sed a doctrina pharisæorum et sadducæorum. |
| 16:13 Venit autem Jesus in partes Cæsareæ Philippi: et interrogabat discipulos suos, dicens: Quem dicunt homines esse Filium hominis? |
| 16:14 At illi dixerunt: Alii Joannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero Jeremiam, aut unum ex prophetis. |
| 16:15 Dicit illis Jesus: Vos autem, quem me esse dicitis? |
| 16:16 Respondens Simon Petrus dixit: Tu es Christus, Filius Dei vivi. |
| 16:17 Respondens autem Jesus, dixit ei: Beatus es Simon Bar Jona: quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus, qui
in cælis est. |
| 16:18 Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram ædificabo Ecclesiam meam, et portæ inferi non prævalebunt
adversus eam. |
| 16:19 Et tibi dabo claves regni cælorum. Et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in cælis: et quodcumque solveris
super terram, erit solutum et in cælis. |
| Matthew 16:20 Tunc præcepit discipulis suis ut nemini dicerent quia ipse esset Jesus Christus. |
| 16:21 Exinde cœpit Jesus ostendere discipulis suis, quia oporteret eum ire Jerosolymam, et multa pati a senioribus, et scribis,
et principibus sacerdotum, et occidi, et tertia die resurgere. |
| 16:22 Et assumens eum Petrus, cœpit increpare illum dicens: Absit a te, Domine: non erit tibi hoc. |
| 16:23 Qui conversus, dixit Petro: Vade post me Satana, scandalum es mihi: quia non sapis ea quæ Dei sunt, sed ea quæ hominum. |
| 16:24 Tunc Jesus dixit discipulis suis: Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me. |
| 16:25 Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam: qui autem perdiderit animam suam propter me, inveniet eam. |
| 16:26 Quid enim prodest homini, si mundum universum lucretur, animæ vero suæ detrimentum patiatur? aut quam dabit homo
commutationem pro anima sua? |
| 16:27 Filius enim hominis venturus est in gloria Patris sui cum angelis suis: et tunc reddet unicuique secundum opera ejus. |
| 16:28 Amen dico vobis, sunt quidam de hic stantibus, qui non gustabunt mortem, donec videant Filium hominis venientem in regno suo. |