| Latin Vulgate |
| Matthew 8:1 Cum autem descendisset de monte, secutæ sunt eum turbæ multæ: |
| 8:2 et ecce leprosus veniens, adorabat eum, dicens: Domine, si vis, potes me mundare. |
| 8:3 Et extendens Jesus manum, tetigit eum, dicens: Volo: mundare. Et confestim mundata est lepra ejus. |
| 8:4 Et ait illi Jesus: Vide, nemini dixeris: sed vade, ostende te sacerdoti, et offer munus, quod præcepit Moyses, in
testimonium illis. |
| 8:5 Cum autem introisset Capharnaum, accessit ad eum centurio, rogans eum, |
| 8:6 et dicens: Domine, puer meus jacet in domo paralyticus, et male torquetur. |
| 8:7 Et ait illi Jesus: Ego veniam, et curabo eum. |
| 8:8 Et respondens centurio, ait: Domine, non sum dignus ut intres sub tectum meum: sed tantum dic verbo, et sanabitur puer meus. |
| 8:9 Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites, et dico huic: Vade, et vadit: et alii: Veni, et venit:
et servo meo: Fac hoc, et facit. |
| Matthew 8:10 Audiens autem Jesus miratus est, et sequentibus se dixit: Amen dico vobis, non inveni tantam fidem in Israël. |
| 8:11 Dico autem vobis, quod multi ab oriente et occidente venient, et recumbent cum Abraham, et Isaac, et Jacob in regno cælorum: |
| 8:12 filii autem regni ejicientur in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium. |
| 8:13 Et dixit Jesus centurioni: Vade, et sicut credidisti, fiat tibi. Et sanatus est puer in illa hora. |
| 8:14 Et cum venisset Jesus in domum Petri, vidit socrum ejus jacentem, et febricitantem: |
| 8:15 et tetigit manum ejus, et dimisit eam febris, et surrexit, et ministrabat eis. |
| 8:16 Vespere autem facto, obtulerunt ei multos dæmonia habentes: et ejiciebat spiritus verbo, et omnes male habentes curavit: |
| 8:17 ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam, dicentem: [Ipse infirmitates nostras accepit: et ægrotationes nostras
portavit.] |
| 8:18 Videns autem Jesus turbas multas circum se, jussit ire trans fretum. |
| 8:19 Et accedens unus scriba, ait illi: Magister, sequar te, quocumque ieris. |
| Matthew 8:20 Et dicit ei Jesus: Vulpes foveas habent, et volucres cæli nidos; Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet. |
| 8:21 Alius autem de discipulis ejus ait illi: Domine, permitte me primum ire, et sepelire patrem meum. |
| 8:22 Jesus autem ait illi: Sequere me, et dimitte mortuos sepelire mortuos suos. |
| 8:23 Et ascendente eo in naviculam, secuti sunt eum discipuli ejus: |
| 8:24 et ecce motus magnus factus est in mari, ita ut navicula operiretur fluctibus: ipse vero dormiebat. |
| 8:25 Et accesserunt ad eum discipuli ejus, et suscitaverunt eum, dicentes: Domine, salva nos: perimus. |
| 8:26 Et dicit eis Jesus: Quid timidi estis, modicæ fidei? Tunc surgens imperavit ventis, et mari, et facta est tranquillitas magna. |
| 8:27 Porro homines mirati sunt, dicentes: Qualis est hic, quia venti et mare obediunt ei? |
| 8:28 Et cum venisset trans fretum in regionem Gerasenorum, occurrerunt ei duo habentes dæmonia, de monumentis exeuntes, sævi
nimis, ita ut nemo posset transire per viam illam. |
| 8:29 Et ecce clamaverunt, dicentes: Quid nobis et tibi, Jesu fili Dei? Venisti huc ante tempus torquere nos? |
| Matthew 8:30 Erat autem non longe ab illis grex multorum porcorum pascens. |
| 8:31 Dæmones autem rogabant eum, dicentes: Si ejicis nos hinc, mitte nos in gregem porcorum. |
| 8:32 Et ait illis: Ite. At illi exeuntes abierunt in porcos, et ecce impetu abiit totus grex per præceps in mare: et mortui sunt
in aquis. |
| 8:33 Pastores autem fugerunt: et venientes in civitatem, nuntiaverunt omnia, et de eis qui dæmonia habuerant. |
| 8:34 Et ecce tota civitas exiit obviam Jesu: et viso eo, rogabant ut transiret a finibus eorum. |