| Latin Vulgate |
| Matthew 20:1 Simile est regnum cælorum homini patrifamilias, qui exiit primo mane conducere operarios in vineam suam. |
| 20:2 Conventione autem facta cum operariis ex denario diurno, misit eos in vineam suam. |
| 20:3 Et egressus circa horam tertiam, vidit alios stantes in foro otiosos, |
| 20:4 et dixit illis: Ite et vos in vineam meam, et quod justum fuerit dabo vobis. |
| 20:5 Illi autem abierunt. Iterum autem exiit circa sextam et nonam horam: et fecit similiter. |
| 20:6 Circa undecimam vero exiit, et invenit alios stantes, et dicit illis: Quid hic statis tota die otiosi? |
| 20:7 Dicunt ei: Quia nemo nos conduxit. Dicit illis: Ite et vos in vineam meam. |
| 20:8 Cum sero autem factum esset, dicit dominus vineæ procuratori suo: Voca operarios, et redde illis mercedem incipiens a
novissimis usque ad primos. |
| 20:9 Cum venissent ergo qui circa undecimam horam venerant, acceperunt singulos denarios. |
| Matthew 20:10 Venientes autem et primi, arbitrati sunt quod plus essent accepturi: acceperunt autem et ipsi singulos denarios. |
| 20:11 Et accipientes murmurabant adversus patremfamilias, |
| 20:12 dicentes: Hi novissimi una hora fecerunt, et pares illos nobis fecisti, qui portavimus pondus diei, et æstus. |
| 20:13 At ille respondens uni eorum, dixit: Amice, non facio tibi injuriam: nonne ex denario convenisti mecum? |
| 20:14 Tolle quod tuum est, et vade: volo autem et huic novissimo dare sicut et tibi. |
| 20:15 Aut non licet mihi quod volo, facere? an oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum? |
| 20:16 Sic erunt novissimi primi, et primi novissimi. Multi enim sunt vocati, pauci vero electi. |
| 20:17 Et ascendens Jesus Jerosolymam, assumpsit duodecim discipulos secreto, et ait illis: |
| 20:18 Ecce ascendimus Jerosolymam, et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum, et scribis, et condemnabunt eum morte, |
| 20:19 et tradent eum gentibus ad illudendum, et flagellandum, et crucifigendum, et tertia die resurget. |
| Matthew 20:20 Tunc accessit ad eum mater filiorum Zebedæi cum filiis suis, adorans et petens aliquid ab eo. |
| 20:21 Qui dixit ei: Quid vis? Ait illi: Dic ut sedeant hi duo filii mei, unus ad dexteram tuam, et unus ad sinistram in regno tuo. |
| 20:22 Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis. Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum? Dicunt ei: Possumus. |
| 20:23 Ait illis: Calicem quidem meum bibetis: sedere autem ad dexteram meam vel sinistram non est meum dare vobis, sed quibus
paratum est a Patre meo. |
| 20:24 Et audientes decem, indignati sunt de duobus fratribus. |
| 20:25 Jesus autem vocavit eos ad se, et ait: Scitis quia principes gentium dominantur eorum: et qui majores sunt, potestatem
exercent in eos. |
| 20:26 Non ita erit inter vos: sed quicumque voluerit inter vos major fieri, sit vester minister: |
| 20:27 et qui voluerit inter vos primus esse, erit vester servus. |
| 20:28 Sicut Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare, et dare animam suam redemptionem pro multis. |
| 20:29 Et egredientibus illis ab Jericho, secuta est eum turba multa, |
| Matthew 20:30 et ecce duo cæci sedentes secus viam audierunt quia Jesus transiret: et clamaverunt, dicentes: Domine, miserere
nostri, fili David. |
| 20:31 Turba autem increpabat eos ut tacerent. At illi magis clamabant, dicentes: Domine, miserere nostri, fili David. |
| 20:32 Et stetit Jesus, et vocavit eos, et ait: Quid vultis ut faciam vobis? |
| 20:33 Dicunt illi: Domine, ut aperiantur oculi nostri. |
| 20:34 Misertus autem eorum Jesus, tetigit oculos eorum. Et confestim viderunt, et secuti sunt eum. |