| Latin Vulgate |
| Matthew 19:1 Et factum est, cum consummasset Jesus sermones istos, migravit a Galilæa, et venit in fines Judææ trans Jordanem, |
| 19:2 et secutæ sunt eum turbæ multæ, et curavit eos ibi. |
| 19:3 Et accesserunt ad eum pharisæi tentantes eum, et dicentes: Si licet homini dimittere uxorem suam, quacumque ex causa? |
| 19:4 Qui respondens, ait eis: Non legistis, quia qui fecit hominem ab initio, masculum et feminam fecit eos? Et dixit: |
| 19:5 Propter hoc dimittet homo patrem, et matrem, et adhærebit uxori suæ, et erunt duo in carne una. |
| 19:6 Itaque jam non sunt duo, sed una caro. Quod ergo Deus conjunxit, homo non separet. |
| 19:7 Dicunt illi: Quid ergo Moyses mandavit dare libellum repudii, et dimittere? |
| 19:8 Ait illis: Quoniam Moyses ad duritiam cordis vestri permisit vobis dimittere uxores vestras: ab initio autem non fuit sic. |
| 19:9 Dico autem vobis, quia quicumque dimiserit uxorem suam, nisi ob fornicationem, et aliam duxerit, mœchatur: et qui dimissam
duxerit, mœchatur. |
| Matthew 19:10 Dicunt ei discipuli ejus: Si ita est causa hominis cum uxore, non expedit nubere. |
| 19:11 Qui dixit illis: Non omnes capiunt verbum istud, sed quibus datum est. |
| 19:12 Sunt enim eunuchi, qui de matris utero sic nati sunt: et sunt eunuchi, qui facti sunt ab hominibus: et sunt eunuchi,
qui seipsos castraverunt propter regnum cælorum. Qui potest capere capiat. |
| 19:13 Tunc oblati sunt ei parvuli, ut manus eis imponeret, et oraret. Discipuli autem increpabant eos. |
| 19:14 Jesus vero ait eis: Sinite parvulos, et nolite eos prohibere ad me venire: talium est enim regnum cælorum. |
| 19:15 Et cum imposuisset eis manus, abiit inde. |
| 19:16 Et ecce unus accedens, ait illi: Magister bone, quid boni faciam ut habeam vitam æternam? |
| 19:17 Qui dixit ei: Quid me interrogas de bono? Unus est bonus, Deus. Si autem vis ad vitam ingredi, serva mandata. |
| 19:18 Dicit illi: Quæ? Jesus autem dixit: Non homicidium facies; non adulterabis; non facies furtum; non falsum testimonium dices; |
| 19:19 honora patrem tuum, et matrem tuam, et diliges proximum tuum sicut teipsum. |
| Matthew 19:20 Dicit illi adolescens: Omnia hæc custodivi a juventute mea: quid adhuc mihi deest? |
| 19:21 Ait illi Jesus: Si vis perfectus esse, vade, vende quæ habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in cælo: et veni,
sequere me. |
| 19:22 Cum audisset autem adolescens verbum, abiit tristis: erat enim habens multas possessiones. |
| 19:23 Jesus autem dixit discipulis suis: Amen dico vobis, quia dives difficile intrabit in regnum cælorum. |
| 19:24 Et iterum dico vobis: Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum cælorum. |
| 19:25 Auditis autem his, discipuli mirabantur valde, dicentes: Quis ergo poterit salvus esse? |
| 19:26 Aspiciens autem Jesus, dixit illis: Apud homines hoc impossibile est: apud Deum autem omnia possibilia sunt. |
| 19:27 Tunc respondens Petrus, dixit ei: Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te: quid ergo erit nobis? |
| 19:28 Jesus autem dixit illis: Amen dico vobis, quod vos, qui secuti estis me, in regeneratione cum sederit Filius hominis in sede
majestatis suæ, sedebitis et vos super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israël. |
| 19:29 Et omnis qui reliquerit domum, vel fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut uxorem, aut filios, aut agros propter
nomen meum, centuplum accipiet, et vitam æternam possidebit. |
| Matthew 19:30 Multi autem erunt primi novissimi, et novissimi primi. |