| Latin Vulgate |
| Matthew 3:1 In diebus autem illis venit Joannes Baptista prædicans in deserto Judææ, |
| 3:2 et dicens: Pœnitentiam agite: appropinquavit enim regnum cælorum. |
| 3:3 Hic est enim, qui dictus est per Isaiam prophetam dicentem: [Vox clamantis in deserto: Parate viam Domini; rectas facite
semitas ejus.] |
| 3:4 Ipse autem Joannes habebat vestimentum de pilis camelorum, et zonam pelliceam circa lumbos suos: esca autem ejus erat
locustæ, et mel silvestre. |
| 3:5 Tunc exibat ad eum Jerosolyma, et omnis Judæa, et omnis regio circa Jordanem; |
| 3:6 et baptizabantur ab eo in Jordane, confitentes peccata sua. |
| 3:7 Videns autem multos pharisæorum, et sadducæorum, venientes ad baptismum suum, dixit eis: Progenies viperarum, quis
demonstravit vobis fugere a ventura ira? |
| 3:8 Facite ergo fructum dignum pœnitentiæ. |
| 3:9 Et ne velitis dicere intra vos: Patrem habemus Abraham. Dico enim vobis quoniam potens est Deus de lapidibus istis suscitare
filios Abrahæ. |
| Matthew 3:10 Jam enim securis ad radicem arborum posita est. Omnis ergo arbor, quæ non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur. |
| 3:11 Ego quidem baptizo vos in aqua in pœnitentiam: qui autem post me venturus est, fortior me est, cujus non sum dignus
calceamenta portare: ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto, et igni. |
| 3:12 Cujus ventilabrum in manu sua: et permundabit aream suam: et congregabit triticum suum in horreum, paleas autem comburet
igni inextinguibili. |
| 3:13 Tunc venit Jesus a Galilæa in Jordanem ad Joannem, ut baptizaretur ab eo. |
| 3:14 Joannes autem prohibebat eum, dicens: Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me? |
| 3:15 Respondens autem Jesus, dixit ei: Sine modo: sic enim decet nos implere omnem justitiam. Tunc dimisit eum. |
| 3:16 Baptizatus autem Jesus, confestim ascendit de aqua, et ecce aperti sunt ei cæli: et vidit Spiritum Dei descendentem sicut
columbam, et venientem super se. |
| 3:17 Et ecce vox de cælis dicens: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui. |