| Latin Vulgate |
| Matthew 21:1 Et cum appropinquassent Jerosolymis, et venissent Bethphage ad montem Oliveti: tunc Jesus misit duos discipulos, |
| 21:2 dicens eis: Ite in castellum, quod contra vos est, et statim invenietis asinam alligatam, et pullum cum ea: solvite,
et adducite mihi: |
| 21:3 et si quis vobis aliquid dixerit, dicite quia Dominus his opus habet: et confestim dimittet eos. |
| 21:4 Hoc autem totum factum est, ut adimpleretur quod dictum est per prophetam dicentem: |
| 21:5 [Dicite filiæ Sion: Ecce rex tuus venit tibi mansuetus, sedens super asinam, et pullum filium subjugalis.] |
| 21:6 Euntes autem discipuli fecerunt sicut præcepit illis Jesus. |
| 21:7 Et adduxerunt asinam, et pullum: et imposuerunt super eos vestimenta sua, et eum desuper sedere fecerunt. |
| 21:8 Plurima autem turba straverunt vestimenta sua in via: alii autem cædebant ramos de arboribus, et sternebant in via: |
| 21:9 turbæ autem, quæ præcedebant, et quæ sequebantur, clamabant, dicentes: Hosanna filio David: benedictus, qui venit in nomine
Domini: hosanna in altissimis. |
| Matthew 21:10 Et cum intrasset Jerosolymam, commota est universa civitas, dicens: Quis est hic? |
| 21:11 Populi autem dicebant: Hic est Jesus propheta a Nazareth Galilææ. |
| 21:12 Et intravit Jesus in templum Dei, et ejiciebat omnes vendentes et ementes in templo, et mensas numulariorum, et cathedras
vendentium columbas evertit: |
| 21:13 et dicit eis: Scriptum est: Domus mea domus orationis vocabitur: vos autem fecistis illam speluncam latronum. |
| 21:14 Et accesserunt ad eum cæci, et claudi in templo: et sanavit eos. |
| 21:15 Videntes autem principes sacerdotum et scribæ mirabilia quæ fecit, et pueros clamantes in templo, et dicentes: Hosanna
filio David: indignati sunt, |
| 21:16 et dixerunt ei: Audis quid isti dicunt? Jesus autem dixit eis: Utique. Numquam legistis: Quia ex ore infantium et lactentium
perfecisti laudem? |
| 21:17 Et relictis illis, abiit foras extra civitatem in Bethaniam: ibique mansit. |
| 21:18 Mane autem revertens in civitatem, esuriit. |
| 21:19 Et videns fici arborem unam secus viam, venit ad eam: et nihil invenit in ea nisi folia tantum, et ait illi: Numquam ex te
fructus nascatur in sempiternum. Et arefacta est continuo ficulnea. |
| Matthew 21:20 Et videntes discipuli, mirati sunt, dicentes: Quomodo continuo aruit? |
| 21:21 Respondens autem Jesus, ait eis: Amen dico vobis, si habueritis fidem, et non hæsitaveritis, non solum de ficulnea facietis,
sed et si monti huic dixeritis: Tolle, et jacta te in mare, fiet. |
| 21:22 Et omnia quæcumque petieritis in oratione credentes, accipietis. |
| 21:23 Et cum venisset in templum, accesserunt ad eum docentem principes sacerdotum, et seniores populi, dicentes: In qua potestate
hæc facis? et quis tibi dedit hanc potestatem? |
| 21:24 Respondens Jesus dixit eis: Interrogabo vos et ego unum sermonem: quem si dixeritis mihi, et ego vobis dicam in qua
potestate hæc facio. |
| 21:25 Baptismus Joannis unde erat? e cælo, an ex hominibus? At illi cogitabant inter se, dicentes: Si dixerimus, e cælo, dicet
nobis: Quare ergo non credidistis illi? |
| 21:26 Si autem dixerimus, ex hominibus, timemus turbam:
omnes enim habebant Joannem sicut prophetam. |
| 21:27 Et respondentes Jesu, dixerunt: Nescimus. Ait illis et ipse: Nec ego dico vobis in qua potestate hæc facio. |
| 21:28 Quid autem vobis videtur? Homo quidam habebat duos filios, et accedens ad primum, dixit: Fili, vade hodie, operare in vinea mea. |
| 21:29 Ille autem respondens, ait: Nolo. Postea autem, pœnitentia motus, abiit. |
| Matthew 21:30 Accedens autem ad alterum, dixit similiter. At ille respondens, ait: Eo, domine, et non ivit: |
| 21:31 quis ex duobus fecit voluntatem patris? Dicunt ei: Primus. Dicit illis Jesus: Amen dico vobis, quia publicani et meretrices
præcedent vos in regnum Dei. |
| 21:32 Venit enim ad vos Joannes in via justitiæ, et non credidistis ei: publicani autem et meretrices crediderunt ei: vos autem
videntes nec pœnitentiam habuistis postea, ut crederetis ei. |
| 21:33 Aliam parabolam audite: Homo erat paterfamilias, qui plantavit vineam, et sepem circumdedit ei, et fodit in ea torcular,
et ædificavit turrim, et locavit eam agricolis, et peregre profectus est. |
| 21:34 Cum autem tempus fructuum appropinquasset, misit servos suos ad agricolas, ut acciperent fructus ejus. |
| 21:35 Et agricolæ, apprehensis servis ejus, alium ceciderunt, alium occiderunt, alium vero lapidaverunt. |
| 21:36 Iterum misit alios servos plures prioribus, et fecerunt illis similiter. |
| 21:37 Novissime autem misit ad eos filium suum, dicens: Verebuntur filium meum. |
| 21:38 Agricolæ autem videntes filium dixerunt intra se: Hic est hæres, venite, occidamus eum, et habebimus hæreditatem ejus. |
| 21:39 Et apprehensum eum ejecerunt extra vineam, et occiderunt. |
| Matthew 21:40 Cum ergo venerit dominus vineæ, quid faciet agricolis illis? |
| 21:41 Aiunt illi: Malos male perdet: et vineam suam locabit aliis agricolis, qui reddant ei fructum temporibus suis. |
| 21:42 Dicit illis Jesus: Numquam legistis in Scripturis: [Lapidem quem reprobaverunt ædificantes, hic factus est in caput anguli:
a Domino factum est istud, et est mirabile in oculis nostris?] |
| 21:43 Ideo dico vobis, quia auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus ejus. |
| 21:44 Et qui ceciderit super lapidem istum, confringetur: super quem vero ceciderit, conteret eum. |
| 21:45 Et cum audissent principes sacerdotum et pharisæi parabolas ejus, cognoverunt quod de ipsis diceret. |
| 21:46 Et quærentes eum tenere, timuerunt turbas: quoniam sicut prophetam eum habebant. |