| Latin Vulgate |
| Matthew 18:1 In illa hora accesserunt discipuli ad Jesum, dicentes: Quis, putas, major est in regno cælorum? |
| 18:2 Et advocans Jesus parvulum, statuit eum in medio eorum, |
| 18:3 et dixit: Amen dico vobis, nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum cælorum. |
| 18:4 Quicumque ergo humiliaverit se sicut parvulus iste, hic est major in regno cælorum. |
| 18:5 Et qui susceperit unum parvulum talem in nomine meo, me suscipit: |
| 18:6 qui autem scandalizaverit unum de pusillis istis, qui in me credunt, expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo ejus,
et demergatur in profundum maris. |
| 18:7 Væ mundo a scandalis! Necesse est enim ut veniant scandala: verumtamen væ homini illi, per quem scandalum venit. |
| 18:8 Si autem manus tua, vel pes tuus scandalizat te, abscide eum, et projice abs te: bonum tibi est ad vitam ingredi debilem,
vel claudum, quam duas manus vel duos pedes habentem mitti in ignem æternum. |
| 18:9 Et si oculus tuus scandalizat te, erue eum, et projice abs te: bonum tibi est cum uno oculo in vitam intrare, quam duos
oculos habentem mitti in gehennam ignis. |
| Matthew 18:10 Videte ne contemnatis unum ex his pusillis: dico enim vobis, quia angeli eorum in cælis semper vident faciem
Patris mei, qui in cælis est. |
| 18:11 Venit enim Filius hominis salvare quod perierat. |
| 18:12 Quid vobis videtur? si fuerint alicui centum oves, et erravit una ex eis: nonne relinquit nonaginta novem in montibus,
et vadit quærere eam quæ erravit? |
| 18:13 Et si contigerit ut inveniat eam: amen dico vobis, quia gaudet super eam magis quam super nonaginta novem, quæ non erraverunt. |
| 18:14 Sic non est voluntas ante Patrem vestrum, qui in cælis est, ut pereat unus de pusillis istis. |
| 18:15 Si autem peccaverit in te frater tuus, vade, et corripe eum inter te, et ipsum solum: si te audierit, lucratus eris
fratrem tuum. |
| 18:16 Si autem te non audierit, adhibe tecum adhuc unum, vel duos, ut in ore duorum, vel trium testium stet omne verbum. |
| 18:17 Quod si non audierit eos: dic ecclesiæ. Si autem ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus. |
| 18:18 Amen dico vobis, quæcumque alligaveritis super terram, erunt ligata et in cælo: et quæcumque solveritis super terram,
erunt soluta et in cælo. |
| 18:19 Iterum dico vobis, quia si duo ex vobis consenserint super terram, de omni re quamcumque petierint, fiet illis a Patre meo,
qui in cælis est. |
| Matthew 18:20 Ubi enim sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum. |
| 18:21 Tunc accedens Petrus ad eum, dixit: Domine, quoties peccabit in me frater meus, et dimittam ei? usque septies? |
| 18:22 Dicit illi Jesus: Non dico tibi usque septies: sed usque septuagies septies. |
| 18:23 Ideo assimilatum est regnum cælorum homini regi, qui voluit rationem ponere cum servis suis. |
| 18:24 Et cum cœpisset rationem ponere, oblatus est ei unus, qui debebat ei decem millia talenta. |
| 18:25 Cum autem non haberet unde redderet, jussit eum dominus ejus venundari, et uxorem ejus, et filios, et omnia quæ habebat,
et reddi. |
| 18:26 Procidens autem servus ille, orabat eum, dicens: Patientiam habe in me, et omnia reddam tibi. |
| 18:27 Misertus autem dominus servi illius, dimisit eum, et debitum dimisit ei. |
| 18:28 Egressus autem servus ille invenit unum de conservis suis, qui debebat ei centum denarios: et tenens suffocavit eum,
dicens: Redde quod debes. |
| 18:29 Et procidens conservus ejus, rogabat eum, dicens: Patientiam habe in me, et omnia reddam tibi. |
| Matthew 18:30 Ille autem noluit: sed abiit, et misit eum in carcerem donec redderet debitum. |
| 18:31 Videntes autem conservi ejus quæ fiebant, contristati sunt valde: et venerunt, et narraverunt domino suo omnia quæ facta fuerant. |
| 18:32 Tunc vocavit illum dominus suus: et ait illi: Serve nequam, omne debitum dimisi tibi quoniam rogasti me: |
| 18:33 nonne ergo oportuit et te misereri conservi tui, sicut et ego tui misertus sum? |
| 18:34 Et iratus dominus ejus tradidit eum tortoribus, quoadusque redderet universum debitum. |
| 18:35 Sic et Pater meus cælestis faciet vobis, si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris. |