| Latin Vulgate |
| Matthew 26:1 Et factum est: cum consummasset Jesus sermones hos omnes, dixit discipulis suis: |
| 26:2 Scitis quia post biduum Pascha fiet, et Filius hominis tradetur ut crucifigatur. |
| 26:3 Tunc congregati sunt principes sacerdotum, et seniores populi, in atrium principis sacerdotum, qui dicebatur Caiphas: |
| 26:4 et consilium fecerunt ut Jesum dolo tenerent, et occiderent. |
| 26:5 Dicebant autem: Non in die festo, ne forte tumultus fieret in populo. |
| 26:6 Cum autem Jesus esset in Bethania in domo Simonis leprosi, |
| 26:7 accessit ad eum mulier habens alabastrum unguenti pretiosi, et effudit super caput ipsius recumbentis. |
| 26:8 Videntes autem discipuli, indignati sunt, dicentes: Ut quid perditio hæc? |
| 26:9 potuit enim istud venundari multo, et dari pauperibus. |
| Matthew 26:10 Sciens autem Jesus, ait illis: Quid molesti estis huic mulieri? opus enim bonum operata est in me. |
| 26:11 Nam semper pauperes habetis vobiscum: me autem non semper habetis. |
| 26:12 Mittens enim hæc unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit. |
| 26:13 Amen dico vobis, ubicumque prædicatum fuerit hoc Evangelium in toto mundo, dicetur et quod hæc fecit in memoriam ejus. |
| 26:14 Tunc abiit unus de duodecim, qui dicebatur Judas Iscariotes, ad principes sacerdotum: |
| 26:15 et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam? At illi constituerunt ei triginta argenteos. |
| 26:16 Et exinde quærebat opportunitatem ut eum traderet. |
| 26:17 Prima autem die azymorum accesserunt discipuli ad Jesum, dicentes: Ubi vis paremus tibi comedere Pascha? |
| 26:18 At Jesus dixit: Ite in civitatem ad quemdam, et dicite ei: Magister dicit: Tempus meum prope est, apud te facio Pascha cum
discipulis meis. |
| 26:19 Et fecerunt discipuli sicut constituit illis Jesus, et paraverunt Pascha. |
| Matthew 26:20 Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis. |
| 26:21 Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis, quia unus vestrum me traditurus est. |
| 26:22 Et contristati valde, cœperunt singuli dicere: Numquid ego sum Domine? |
| 26:23 At ipse respondens, ait: Qui intingit mecum manum in paropside, hic me tradet. |
| 26:24 Filius quidem hominis vadit, sicut scriptum est de illo: væ autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur! bonum erat
ei, si natus non fuisset homo ille. |
| 26:25 Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit: Numquid ego sum Rabbi? Ait illi: Tu dixisti. |
| 26:26 Cœnantibus autem eis, accepit Jesus panem, et benedixit, ac fregit, deditque discipulis suis, et ait: Accipite, et comedite:
hoc est corpus meum. |
| 26:27 Et accipiens calicem, gratias egit: et dedit illis, dicens: Bibite ex hoc omnes. |
| 26:28 Hic est enim sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum. |
| 26:29 Dico autem vobis: non bibam amodo de hoc genimine vitis usque in diem illum, cum illud bibam vobiscum novum in regno Patris mei. |
| Matthew 26:30 Et hymno dicto, exierunt in montem Oliveti. |
| 26:31 Tunc dicit illis Jesus: Omnes vos scandalum patiemini in me in ista nocte. Scriptum est enim: Percutiam pastorem, et
dispergentur oves gregis. |
| 26:32 Postquam autem resurrexero, præcedam vos in Galilæam. |
| 26:33 Respondens autem Petrus, ait illi: Et si omnes scandalizati fuerint in te, ego numquam scandalizabor. |
| 26:34 Ait illi Jesus: Amen dico tibi, quia in hac nocte, antequam gallus cantet, ter me negabis. |
| 26:35 Ait illi Petrus: Etiamsi oportuerit me mori tecum, non te negabo. Similiter et omnes discipuli dixerunt. |
| 26:36 Tunc venit Jesus cum illis in villam, quæ dicitur Gethsemani, et dixit discipulis suis: Sedete hic donec vadam illuc, et orem. |
| 26:37 Et assumpto Petro, et duobus filiis Zebedæi, cœpit contristari et mœstus esse. |
| 26:38 Tunc ait illis: Tristis est anima mea usque ad mortem: sustinete hic, et vigilate mecum. |
| 26:39 Et progressus pusillum, procidit in faciem suam, orans, et dicens: Pater mi, si possibile est, transeat a me calix iste:
verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu. |
| Matthew 26:40 Et venit ad discipulos suos, et invenit eos dormientes, et dicit Petro: Sic non potuistis una hora vigilare mecum? |
| 26:41 Vigilate, et orate ut non intretis in tentationem. Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma. |
| 26:42 Iterum secundo abiit, et oravit, dicens: Pater mi, si non potest hic calix transire nisi bibam illum, fiat voluntas tua. |
| 26:43 Et venit iterum, et invenit eos dormientes: erant enim oculi eorum gravati. |
| 26:44 Et relictis illis, iterum abiit, et oravit tertio, eumdem sermonem dicens. |
| 26:45 Tunc venit ad discipulos suos, et dicit illis: Dormite jam, et requiescite: ecce appropinquavit hora, et Filius hominis
tradetur in manus peccatorum. |
| 26:46 Surgite, eamus: ecce appropinquavit qui me tradet. |
| 26:47 Adhuc eo loquente, ecce Judas unus de duodecim venit, et cum eo turba multa cum gladiis et fustibus, missi a principibus
sacerdotum, et senioribus populi. |
| 26:48 Qui autem tradidit eum, dedit illis signum, dicens: Quemcumque osculatus fuero, ipse est, tenete eum. |
| 26:49 Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave Rabbi. Et osculatus est eum. |
| Matthew 26:50 Dixitque illi Jesus: Amice, ad quid venisti? Tunc accesserunt, et manus injecerunt in Jesum, et tenuerunt eum. |
| 26:51 Et ecce unus ex his qui erant cum Jesu, extendens manum, exemit gladium suum, et percutiens servum principis sacerdotum
amputavit auriculam ejus. |
| 26:52 Tunc ait illi Jesus: Converte gladium tuum in locum suum: omnes enim, qui acceperint gladium, gladio peribunt. |
| 26:53 An putas, quia non possum rogare patrem meum, et exhibebit mihi modo plusquam duodecim legiones angelorum? |
| 26:54 Quomodo ergo implebuntur Scripturæ, quia sic oportet fieri? |
| 26:55 In illa hora dixit Jesus turbis: Tamquam ad latronem existis cum gladiis et fustibus comprehendere me: quotidie apud vos
sedebam docens in templo, et non me tenuistis. |
| 26:56 Hoc autem totum factum est, ut adimplerentur Scripturæ prophetarum. Tunc discipuli omnes, relicto eo, fugerunt. |
| 26:57 At illi tenentes Jesum, duxerunt ad Caipham principem sacerdotum, ubi scribæ et seniores convenerant. |
| 26:58 Petrus autem sequebatur eum a longe, usque in atrium principis sacerdotum. Et ingressus intro, sedebat cum ministris,
ut videret finem. |
| 26:59 Principes autem sacerdotum, et omne concilium, quærebant falsum testimonium contra Jesum, ut eum morti traderent: |
| Matthew 26:60 et non invenerunt, cum multi falsi testes accessissent. Novissime autem venerunt duo falsi testes, |
| 26:61 et dixerunt: Hic dixit: Possum destruere templum Dei, et post triduum reædificare illud. |
| 26:62 Et surgens princeps sacerdotum, ait illi: Nihil respondes ad ea, quæ isti adversum te testificantur? |
| 26:63 Jesus autem tacebat. Et princeps sacerdotum ait illi: Adjuro te per Deum vivum, ut dicas nobis si tu es Christus Filius Dei. |
| 26:64 Dicit illi Jesus: Tu dixisti. Verumtamen dico vobis, amodo videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei, et
venientem in nubibus cæli. |
| 26:65 Tunc princeps sacerdotum scidit vestimenta sua, dicens: Blasphemavit: quid adhuc egemus testibus? ecce nunc audistis blasphemiam: |
| 26:66 quid vobis videtur? At illi respondentes dixerunt: Reus est mortis. |
| 26:67 Tunc exspuerunt in faciem ejus, et colaphis eum ceciderunt, alii autem palmas in faciem ejus dederunt, |
| 26:68 dicentes: Prophetiza nobis Christe, quis est qui te percussit? |
| 26:69 Petrus vero sedebat foris in atrio: et accessit ad eum una ancilla, dicens: Et tu cum Jesu Galilæo eras. |
| Matthew 26:70 At ille negavit coram omnibus, dicens: Nescio quid dicis. |
| 26:71 Exeunte autem illo januam, vidit eum alia ancilla, et ait his qui erant ibi: Et hic erat cum Jesu Nazareno. |
| 26:72 Et iterum negavit cum juramento: Quia non novi hominem. |
| 26:73 Et post pusillum accesserunt qui stabant, et dixerunt Petro: Vere et tu ex illis es: nam et loquela tua manifestum te facit. |
| 26:74 Tunc cœpit detestari et jurare quia non novisset hominem. Et continuo gallus cantavit. |
| 26:75 Et recordatus est Petrus verbi Jesu, quod dixerat: Priusquam gallus cantet, ter me negabis. Et egressus foras, flevit amare. |