| Latin Vulgate |
| Matthew 28:1 Vespere autem sabbati, quæ lucescit in prima sabbati, venit Maria Magdalene, et altera Maria, videre sepulchrum. |
| 28:2 Et ecce terræmotus factus est magnus. Angelus enim Domini descendit de cælo: et accedens revolvit lapidem, et sedebat super eum: |
| 28:3 erat autem aspectus ejus sicut fulgur: et vestimentum ejus sicut nix. |
| 28:4 Præ timore autem ejus exterriti sunt custodes, et facti sunt velut mortui. |
| 28:5 Respondens autem angelus dixit mulieribus: Nolite timere vos: scio enim, quod Jesum, qui crucifixus est, quæritis. |
| 28:6 Non est hic: surrexit enim, sicut dixit: venite, et videte locum ubi positus erat Dominus. |
| 28:7 Et cito euntes, dicite discipulis ejus quia surrexit: et ecce præcedit vos in Galilæam: ibi eum videbitis: ecce prædixi
vobis. |
| 28:8 Et exierunt cito de monumento cum timore et gaudio magno, currentes nuntiare discipulis ejus. |
| 28:9 Et ecce Jesus occurrit illis, dicens: Avete. Illæ autem accesserunt, et tenuerunt pedes ejus, et adoraverunt eum. |
| Matthew 28:10 Tunc ait illis Jesus: Nolite timere: ite, nuntiare fratribus meis ut eant in Galilæam; ibi me videbunt. |
| 28:11 Quæ cum abiissent, ecce quidam de custodibus venerunt in civitatem, et nuntiaverunt principibus sacerdotum omnia quæ facta fuerant. |
| 28:12 Et congregati cum senioribus consilio accepto, pecuniam copiosam dederunt militibus, |
| 28:13 dicentes: Dicite quia discipuli ejus nocte venerunt, et furati sunt eum, nobis dormientibus. |
| 28:14 Et si hoc auditum fuerit a præside, nos suadebimus ei, et securos vos faciemus. |
| 28:15 At illi, accepta pecunia, fecerunt sicut erant edocti. Et divulgatum est verbum istud apud Judæos, usque in hodiernum diem. |
| 28:16 Undecim autem discipuli abierunt in Galilæam in montem ubi constituerat illis Jesus. |
| 28:17 Et videntes eum adoraverunt: quidam autem dubitaverunt. |
| 28:18 Et accedens Jesus locutus est eis, dicens: Data est mihi omnis potestas in cælo et in terra: |
| 28:19 euntes ergo docete omnes gentes: baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti: |
| Matthew 28:20 docentes eos servare omnia quæcumque mandavi vobis: et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem sæculi. |