| Latin Vulgate |
| Matthew 7:1 Nolite judicare, ut non judicemini. |
| 7:2 In quo enim judicio judicaveritis, judicabimini: et in qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis. |
| 7:3 Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, et trabem in oculo tuo non vides? |
| 7:4 aut quomodo dicis fratri tuo: Sine ejiciam festucam de oculo tuo, et ecce trabs est in oculo tuo? |
| 7:5 Hypocrita, ejice primum trabem de oculo tuo, et tunc videbis ejicere festucam de oculo fratris tui. |
| 7:6 Nolite dare sanctum canibus: neque mittatis margaritas vestras ante porcos, ne forte conculcent eas pedibus suis, et conversi
dirumpant vos. |
| 7:7 Petite, et dabitur vobis: quærite, et invenietis: pulsate, et aperietur vobis. |
| 7:8 Omnis enim qui petit, accipit: et qui quærit, invenit: et pulsanti aperietur. |
| 7:9 Aut quis est ex vobis homo, quem si petierit filius suus panem, numquid lapidem porriget ei? |
| Matthew 7:10 aut si piscem petierit, numquid serpentem porriget ei? |
| 7:11 Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris: quanto magis Pater vester, qui in cælis est, dabit bona
petentibus se? |
| 7:12 Omnia ergo quæcumque vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis. Hæc est enim lex, et prophetæ. |
| 7:13 Intrate per angustam portam: quia lata porta, et spatiosa via est, quæ ducit ad perditionem, et multi sunt qui intrant per eam. |
| 7:14 Quam angusta porta, et arcta via est, quæ ducit ad vitam: et pauci sunt qui inveniunt eam! |
| 7:15 Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces: |
| 7:16 a fructibus eorum cognoscetis eos. Numquid colligunt de spinas uvas, aut de tribulis ficus? |
| 7:17 Sic omnis arbor bona fructus bonos facit: mala autem arbor malos fructus facit. |
| 7:18 Non potest arbor bona malos fructus facere: neque arbor mala bonos fructus facere. |
| 7:19 Omnis arbor, quæ non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur. |
| Matthew 7:20 Igitur ex fructibus eorum cognoscetis eos. |
| 7:21 Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum cælorum: sed qui facit voluntatem Patris mei, qui in cælis est,
ipse intrabit in regnum cælorum. |
| 7:22 Multi dicent mihi in illa die: Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo dæmonia ejecimus, et in
nomine tuo virtutes multas fecimus? |
| 7:23 Et tunc confitebor illis: Quia numquam novi vos: discedite a me, qui operamini iniquitatem. |
| 7:24 Omnis ergo qui audit verba mea hæc, et facit ea, assimilabitur viro sapienti, qui ædificavit domum suam supra petram, |
| 7:25 et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam, et non cecidit: fundata enim erat
super petram. |
| 7:26 Et omnis qui audit verba mea hæc, et non facit ea, similis erit viro stulto, qui ædificavit domum suam super arenam: |
| 7:27 et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam, et cecidit, et fuit ruina illius magna. |
| 7:28 Et factum est: cum consummasset Jesus verba hæc, admirabantur turbæ super doctrina ejus. |
| 7:29 Erat enim docens eos sicut potestatem habens, et non sicut scribæ eorum, et pharisæi. |