| Latin Vulgate |
| Matthew 17:1 Et post dies sex assumit Jesus Petrum, et Jacobum, et Joannem fratrem ejus, et ducit illos in montem excelsum seorsum: |
| 17:2 et transfiguratus est ante eos. Et resplenduit facies ejus sicut sol: vestimenta autem ejus facta sunt alba sicut nix. |
| 17:3 Et ecce apparuerunt illis Moyses et Elias cum eo loquentes. |
| 17:4 Respondens autem Petrus, dixit ad Jesum: Domine, bonum est nos hic esse: si vis, faciamus tria tabernacula, tibi unum,
Moysi unum, et Eliæ unum. |
| 17:5 Adhuc eo loquente, ecce nubes lucida obumbravit eos. Et ecce vox de nube, dicens: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi
bene complacui: ipsum audite. |
| 17:6 Et audientes discipuli ceciderunt in faciem suam, et timuerunt valde. |
| 17:7 Et accessit Jesus, et tetigit eos: dixitque eis: Surgite, et nolite timere. |
| 17:8 Levantes autem oculos suos, neminem viderunt, nisi solum Jesum. |
| 17:9 Et descendentibus illis de monte, præcepit eis Jesus, dicens: Nemini dixeritis visionem, donec Filius hominis a mortuis
resurgat. |
| Matthew 17:10 Et interrogaverunt eum discipuli, dicentes: Quid ergo scribæ dicunt, quod Eliam oporteat primum venire? |
| 17:11 At ille respondens, ait eis: Elias quidem venturus est, et restituet omnia. |
| 17:12 Dico autem vobis, quia Elias jam venit, et non cognoverunt eum, sed fecerunt in eo quæcumque voluerunt. Sic et Filius
hominis passurus est ab eis. |
| 17:13 Tunc intellexerunt discipuli, quia de Joanne Baptista dixisset eis. |
| 17:14 Et cum venisset ad turbam, accessit ad eum homo genibus provolutus ante eum, dicens: |
| 17:15 Domine, miserere filio meo, quia lunaticus est, et male patitur: nam sæpe cadit in ignem, et crebro in aquam. |
| 17:16 Et obtuli eum discipulis tuis, et non potuerunt curare eum. |
| 17:17 Respondens autem Jesus, ait: O generatio incredula, et perversa, quousque ero vobiscum? usquequo patiar vos? Afferte huc
illum ad me. |
| 17:18 Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo dæmonium, et curatus est puer ex illa hora. |
| 17:19 Tunc accesserunt discipuli ad Jesum secreto, et dixerunt: Quare nos non potuimus ejicere illum? |
| Matthew 17:20 Dixit illis Jesus: Propter incredulitatem vestram. Amen quippe dico vobis, si habueritis fidem sicut granum sinapis,
dicetis monti huic: Transi hinc illuc, et transibit, et nihil impossibile erit vobis. |
| 17:21 Hoc autem genus non ejicitur nisi per orationem et jejunium. |
| 17:22 Conversantibus autem eis in Galilæa, dixit illis Jesus: Filius hominis tradendus est in manus hominum: |
| 17:23 et occident eum, et tertia die resurget. Et contristati sunt vehementer. |
| 17:24 Et cum venissent Capharnaum, accesserunt qui didrachma accipiebant ad Petrum, et dixerunt ei: Magister vester non solvit
didrachma? |
| 17:25 Ait: Etiam. Et cum intrasset in domum, prævenit eum Jesus, dicens: Quid tibi videtur Simon? reges terræ a quibus accipiunt
tributum vel censum? a filiis suis, an ab alienis? |
| 17:26 Et ille dixit: Ab alienis. Dixit illi Jesus: Ergo liberi sunt filii. |
| 17:27 Ut autem non scandalizemus eos, vade ad mare, et mitte hamum: et eum piscem, qui primus ascenderit, tolle: et aperto ore
ejus, invenies staterem: illum sumens, da eis pro me et te. |