| Latin Vulgate |
| Matthew 24:1 Et egressus Jesus de templo, ibat. Et accesserunt discipuli ejus, ut ostenderent ei ædificationes templi. |
| 24:2 Ipse autem respondens dixit illis: Videtis hæc omnia? amen dico vobis, non relinquetur hic lapis super lapidem, qui non
destruatur. |
| 24:3 Sedente autem eo super montem Oliveti, accesserunt ad eum discipuli secreto, dicentes: Dic nobis, quando hæc erunt? et quod
signum adventus tui, et consummationis sæculi? |
| 24:4 Et respondens Jesus, dixit eis: Videte ne quis vos seducat: |
| 24:5 multi enim venient in nomine meo, dicentes: Ego sum Christus: et multos seducent. |
| 24:6 Audituri enim estis prælia, et opiniones præliorum. Videte ne turbemini: oportet enim hæc fieri, sed nondum est finis: |
| 24:7 consurget enim gens in gentem, et regnum in regnum, et erunt pestilentiæ, et fames, et terræmotus per loca: |
| 24:8 hæc autem omnia initia sunt dolorum. |
| 24:9 Tunc tradent vos in tribulationem, et occident vos: et eritis odio omnibus gentibus propter nomen meum. |
| Matthew 24:10 Et tunc scandalizabuntur multi, et invicem tradent, et odio habebunt invicem. |
| 24:11 Et multi pseudoprophetæ surgent, et seducent multos. |
| 24:12 Et quoniam abundavit iniquitas, refrigescet caritas multorum: |
| 24:13 qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. |
| 24:14 Et prædicabitur hoc Evangelium regni in universo orbe, in testimonium omnibus gentibus: et tunc veniet consummatio. |
| 24:15 Cum ergo videritis abominationem desolationis, quæ dicta est a Daniele propheta, stantem in loco sancto, qui legit,
intelligat: |
| 24:16 tunc qui in Judæa sunt, fugiant ad montes: |
| 24:17 et qui in tecto, non descendat tollere aliquid de domo sua: |
| 24:18 et qui in agro, non revertatur tollere tunicam suam. |
| 24:19 Væ autem prægnantibus et nutrientibus in illis diebus! |
| Matthew 24:20 Orate autem ut non fiat fuga vestra in hieme, vel sabbato: |
| 24:21 erit enim tunc tribulatio magna, qualis non fuit ab initio mundi usque modo, neque fiet. |
| 24:22 Et nisi breviati fuissent dies illi, non fieret salva omnis caro: sed propter electos breviabuntur dies illi. |
| 24:23 Tunc si quis vobis dixerit: Ecce hic est Christus, aut illic: nolite credere. |
| 24:24 Surgent enim pseudochristi, et pseudoprophetæ: et dabunt signa magna, et prodigia, ita ut in errorem inducantur (si fieri
potest) etiam electi. |
| 24:25 Ecce prædixi vobis. |
| 24:26 Si ergo dixerint vobis: Ecce in deserto est, nolite exire; Ecce in penetralibus, nolite credere. |
| 24:27 Sicut enim fulgur exit ab oriente, et paret usque in occidentem: ita erit et adventus Filii hominis. |
| 24:28 Ubicumque fuerit corpus, illic congregabuntur et aquilæ. |
| 24:29 Statim autem post tribulationem dierum illorum sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellæ cadent de cælo,
et virtutes cælorum commovebuntur: |
| Matthew 24:30 et tunc parebit signum Filii hominis in cælo: et tunc plangent omnes tribus terræ: et videbunt Filium hominis
venientem in nubibus cæli cum virtute multa et majestate. |
| 24:31 Et mittet angelos suos cum tuba, et voce magna: et congregabunt electos ejus a quatuor ventis, a summis cælorum usque ad
terminos eorum. |
| 24:32 Ab arbore autem fici discite parabolam: cum jam ramus ejus tener fuerit, et folia nata, scitis quia prope est æstas: |
| 24:33 ita et vos cum videritis hæc omnia, scitote quia prope est, in januis. |
| 24:34 Amen dico vobis, quia non præteribit generatio hæc, donec omnia hæc fiant. |
| 24:35 Cælum et terra transibunt, verba autem mea non præteribunt. |
| 24:36 De die autem illa et hora nemo scit, neque angeli cælorum, nisi solus Pater. |
| 24:37 Sicut autem in diebus Noë, ita erit et adventus Filii hominis: |
| 24:38 sicut enim erant in diebus ante diluvium comedentes et bibentes, nubentes et nuptum tradentes, usque ad eum diem, quo
intravit Noë in arcam, |
| 24:39 et non cognoverunt donec venit diluvium, et tulit omnes: ita erit et adventus Filii hominis. |
| Matthew 24:40 Tunc duo erunt in agro: unus assumetur, et unus relinquetur. |
| 24:41 Duæ molentes in mola: una assumetur, et una relinquetur. |
| 24:42 Vigilate ergo, quia nescitis qua hora Dominus vester venturus sit. |
| 24:43 Illud autem scitote, quoniam si sciret paterfamilias qua hora fur venturus esset, vigilaret utique, et non sineret perfodi
domum suam. |
| 24:44 Ideo et vos estote parati: quia qua nescitis hora Filius hominis venturus est. |
| 24:45 Quis, putas, est fidelis servus, et prudens, quem constituit dominus suus super familiam suam ut det illis cibum in tempore? |
| 24:46 Beatus ille servus, quem cum venerit dominus ejus, invenerit sic facientem. |
| 24:47 Amen dico vobis, quoniam super omnia bona sua constituet eum. |
| 24:48 Si autem dixerit malus servus ille in corde suo: Moram fecit dominus meus venire: |
| 24:49 et cœperit percutere conservos suos, manducet autem et bibat cum ebriosis: |
| Matthew 24:50 veniet dominus servi illius in die qua non sperat, et hora qua ignorat: |
| 24:51 et dividet eum, partemque ejus ponet cum hypocritis: illic erit fletus et stridor dentium. |