| Latin Vulgate |
| Matthew 22:1 Et respondens Jesus, dixit iterum in parabolis eis, dicens: |
| 22:2 Simile factum est regnum cælorum homini regi, qui fecit nuptias filio suo. |
| 22:3 Et misit servos suos vocare invitatos ad nuptias, et nolebant venire. |
| 22:4 Iterum misit alios servos, dicens: Dicite invitatis: Ecce prandium meum paravi, tauri mei et altilia occisa sunt, et omnia
parata: venite ad nuptias. |
| 22:5 Illi autem neglexerunt: et abierunt, alius in villam suam, alius vero ad negotiationem suam: |
| 22:6 reliqui vero tenuerunt servos ejus, et contumeliis affectos occiderunt. |
| 22:7 Rex autem cum audisset, iratus est: et missis exercitibus suis, perdidit homicidas illos, et civitatem illorum succendit. |
| 22:8 Tunc ait servis suis: Nuptiæ quidem paratæ sunt, sed qui invitati erant, non fuerunt digni: |
| 22:9 ite ergo ad exitus viarum, et quoscumque inveneritis, vocate ad nuptias. |
| Matthew 22:10 Et egressi servi ejus in vias, congregaverunt omnes quos invenerunt, malos et bonos: et impletæ sunt nuptiæ discumbentium. |
| 22:11 Intravit autem rex ut videret discumbentes, et vidit ibi hominem non vestitum veste nuptiali. |
| 22:12 Et ait illi: Amice, quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem? At ille obmutuit. |
| 22:13 Tunc dicit rex ministris: Ligatis manibus et pedibus ejus, mittite eum in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor
dentium. |
| 22:14 Multi enim sunt vocati, pauci vero electi. |
| 22:15 Tunc abeuntes pharisæi, consilium inierunt ut caperent eum in sermone. |
| 22:16 Et mittunt ei discipulos suos cum Herodianis, dicentes: Magister, scimus quia verax es, et viam Dei in veritate doces, et
non est tibi cura de aliquo: non enim respicis personam hominum: |
| 22:17 dic ergo nobis quid tibi videtur, licet censum dare Cæsari, an non? |
| 22:18 Cognita autem Jesus nequitia eorum, ait: Quid me tentatis, hypocritæ? |
| 22:19 ostendite mihi numisma census. At illi obtulerunt ei denarium. |
| Matthew 22:20 Et ait illis Jesus: Cujus est imago hæc, et superscriptio? |
| 22:21 Dicunt ei: Cæsaris. Tunc ait illis: Reddite ergo quæ sunt Cæsaris, Cæsari: et quæ sunt Dei, Deo. |
| 22:22 Et audientes mirati sunt, et relicto eo abierunt. |
| 22:23 In illo die accesserunt ad eum sadducæi, qui dicunt non esse resurrectionem: et interrogaverunt eum, |
| 22:24 dicentes: Magister, Moyses dixit: Si quis mortuus fuerit non habens filium, ut ducat frater ejus uxorem illius, et suscitet
semen fratri suo. |
| 22:25 Erant autem apud nos septem fratres: et primus, uxore ducta, defunctus est: et non habens semen, reliquit uxorem suam fratri suo. |
| 22:26 Similiter secundus, et tertius usque ad septimum. |
| 22:27 Novissime autem omnium et mulier defuncta est. |
| 22:28 In resurrectione ergo cujus erit de septem uxor? omnes enim habuerunt eam. |
| 22:29 Respondens autem Jesus, ait illis: Erratis nescientes Scripturas, neque virtutem Dei. |
| Matthew 22:30 In resurrectione enim neque nubent, neque nubentur: sed erunt sicut angeli Dei in cælo. |
| 22:31 De resurrectione autem mortuorum non legistis quod dictum est a Deo dicente vobis: |
| 22:32 Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob? Non est Deus mortuorum, sed viventium. |
| 22:33 Et audientes turbæ, mirabantur in doctrina ejus. |
| 22:34 Pharisæi autem audientes quod silentium imposuisset sadducæis, convenerunt in unum: |
| 22:35 et interrogavit eum unus ex eis legis doctor, tentans eum: |
| 22:36 Magister, quod est mandatum magnum in lege? |
| 22:37 Ait illi Jesus: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et in tota anima tua, et in tota mente tua. |
| 22:38 Hoc est maximum, et primum mandatum. |
| 22:39 Secundum autem simile est huic: Diliges proximum tuum, sicut teipsum. |
| Matthew 22:40 In his duobus mandatis universa lex pendet, et prophetæ. |
| 22:41 Congregatis autem pharisæis, interrogavit eos Jesus, |
| 22:42 dicens: Quid vobis videtur de Christo? cujus filius est? Dicunt ei: David. |
| 22:43 Ait illis: Quomodo ergo David in spiritu vocat eum Dominum, dicens: |
| 22:44 Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum? |
| 22:45 Si ergo David vocat eum Dominum, quomodo filius ejus est? |
| 22:46 Et nemo poterat ei respondere verbum: neque ausus fuit quisquam ex illa die eum amplius interrogare. |