| Latin Vulgate |
| Matthew 27:1 Mane autem facto, consilium inierunt omnes principes sacerdotum et seniores populi adversus Jesum, ut eum morti traderent. |
| 27:2 Et vinctum adduxerunt eum, et tradiderunt Pontio Pilato præsidi. |
| 27:3 Tunc videns Judas, qui eum tradidit, quod damnatus esset, pœnitentia ductus, retulit triginta argenteos principibus
sacerdotum, et senioribus, |
| 27:4 dicens: Peccavi, tradens sanguinem justum. At illi dixerunt: Quid ad nos? tu videris. |
| 27:5 Et projectis argenteis in templo, recessit: et abiens laqueo se suspendit. |
| 27:6 Principes autem sacerdotum, acceptis argenteis, dixerunt: Non licet eos mittere in corbonam: quia pretium sanguinis est. |
| 27:7 Consilio autem inito, emerunt ex illis agrum figuli, in sepulturam peregrinorum. |
| 27:8 Propter hoc vocatus est ager ille, Haceldama, hoc est, Ager sanguinis, usque in hodiernum diem. |
| 27:9 Tunc impletum est quod dictum est per Jeremiam prophetam, dicentem: Et acceperunt triginta argenteos pretium appretiati,
quem appretiaverunt a filiis Israël: |
| Matthew 27:10 et dederunt eos in agrum figuli, sicut constituit mihi Dominus. |
| 27:11 Jesus autem stetit ante præsidem, et interrogavit eum præses, dicens: Tu es rex Judæorum? Dicit illi Jesus: Tu dicis.
|
| 27:12 Et cum accusaretur a principibus sacerdotum et senioribus, nihil respondit. |
| 27:13 Tunc dicit illi Pilatus: Non audis quanta adversum te dicunt testimonia? |
| 27:14 Et non respondit ei ad ullum verbum, ita ut miraretur præses vehementer. |
| 27:15 Per diem autem solemnem consueverat præses populo dimittere unum vinctum, quem voluissent: |
| 27:16 habebat autem tunc vinctum insignem, qui dicebatur Barrabas. |
| 27:17 Congregatis ergo illis, dixit Pilatus: Quem vultis dimittam vobis: Barabbam, an Jesum, qui dicitur Christus? |
| 27:18 Sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum. |
| 27:19 Sedente autem illo pro tribunali, misit ad eum uxor ejus, dicens: Nihil tibi, et justo illi: multa enim passa sum hodie per
visum propter eum. |
| Matthew 27:20 Principes autem sacerdotum et seniores persuaserunt populis ut peterent Barabbam, Jesum vero perderent. |
| 27:21 Respondens autem præses, ait illis: Quem vultis vobis de duobus dimitti? At illi dixerunt: Barabbam. |
| 27:22 Dicit illis Pilatus: Quid igitur faciam de Jesu, qui dicitur Christus? |
| 27:23 Dicunt omnes: Crucifigatur. Ait illis præses: Quid enim mali fecit? At illi magis clamabant dicentes: Crucifigatur. |
| 27:24 Videns autem Pilatus quia nihil proficeret, sed magis tumultus fieret: accepta aqua, lavit manus coram populo, dicens:
Innocens ego sum a sanguine justi hujus: vos videritis. |
| 27:25 Et respondens universus populus, dixit: Sanguis ejus super nos, et super filios nostros. |
| 27:26 Tunc dimisit illis Barabbam: Jesum autem flagellatum tradidit eis ut crucifigeretur. |
| 27:27 Tunc milites præsidis suscipientes Jesum in prætorium, congregaverunt ad eum universam cohortem: |
| 27:28 et exeuntes eum, chlamydem coccineam circumdederunt ei, |
| 27:29 et plectentes coronam de spinis, posuerunt super caput ejus, et arundinem in dextera ejus. Et genu flexo ante eum,
illudebant ei, dicentes: Ave rex Judæorum. |
| Matthew 27:30 Et exspuentes in eum, acceperunt arundinem, et percutiebant caput ejus. |
| 27:31 Et postquam illuserunt ei, exuerunt eum chlamyde, et induerunt eum vestimentis ejus, et duxerunt eum ut crucifigerent. |
| 27:32 Exeuntes autem invenerunt hominem Cyrenæum, nomine Simonem: hunc angariaverunt ut tolleret crucem ejus. |
| 27:33 Et venerunt in locum qui dicitur Golgotha, quod est Calvariæ locus. |
| 27:34 Et dederunt ei vinum bibere cum felle mistum. Et cum gustasset, noluit bibere. |
| 27:35 Postquam autem crucifixerunt eum, diviserunt vestimenta ejus, sortem mittentes: ut impleretur quod dictum est per prophetam
dicentem: Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem. |
| 27:36 Et sedentes servabant eum. |
| 27:37 Et imposuerunt super caput ejus causam ipsius scriptam: Hic est Jesus rex Judæorum. |
| 27:38 Tunc crucifixi sunt cum eo duo latrones: unus a dextris, et unus a sinistris. |
| 27:39 Prætereuntes autem blasphemabant eum moventes capita sua, |
| Matthew 27:40 et dicentes: Vah! qui destruis templum Dei, et in triduo illud reædificas: salva temetipsum: si Filius Dei es,
descende de cruce. |
| 27:41 Similiter et principes sacerdotum illudentes cum scribis et senioribus dicebant: |
| 27:42 Alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere: si rex Israël est, descendat nunc de cruce, et credimus ei: |
| 27:43 confidit in Deo: liberet nunc, si vult eum: dixit enim: Quia Filius Dei sum. |
| 27:44 Idipsum autem et latrones, qui crucifixi erant cum eo, improperabant ei. |
| 27:45 A sexta autem hora tenebræ factæ sunt super universam terram usque ad horam nonam. |
| 27:46 Et circa horam nonam clamavit Jesus voce magna, dicens: Eli, Eli, lamma sabacthani? hoc est: Deus meus, Deus meus, ut quid
dereliquisti me? |
| 27:47 Quidam autem illic stantes, et audientes, dicebant: Eliam vocat iste. |
| 27:48 Et continuo currens unus ex eis, acceptam spongiam implevit aceto, et imposuit arundini, et dabat ei bibere. |
| 27:49 Ceteri vero dicebant: Sine, videamus an veniat Elias liberans eum. |
| Matthew 27:50 Jesus autem iterum clamans voce magna, emisit spiritum. |
| 27:51 Et ecce velum templi scissum est in duas partes a summo usque deorsum: et terra mota est, et petræ scissæ sunt, |
| 27:52 et monumenta aperta sunt: et multa corpora sanctorum, qui dormierant, surrexerunt. |
| 27:53 Et exeuntes de monumentis post resurrectionem ejus, venerunt in sanctam civitatem, et apparuerunt multis. |
| 27:54 Centurio autem, et qui cum eo erant, custodientes Jesum, viso terræmotu, et his quæ fiebant, timuerunt valde, dicentes:
Vere Filius Dei erat iste. |
| 27:55 Erant autem ibi mulieres multæ a longe, quæ secutæ erant Jesum a Galilæa, ministrantes ei: |
| 27:56 inter quas erat Maria Magdalene, et Maria Jacobi, et Joseph mater, et mater filiorum Zebedæi. |
| 27:57 Cum autem sero factum esset, venit quidam homo dives ab Arimathæa, nomine Joseph, qui et ipse discipulus erat Jesu: |
| 27:58 hic accessit ad Pilatum, et petiit corpus Jesu. Tunc Pilatus jussit reddi corpus. |
| 27:59 Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda, |
| Matthew 27:60 et posuit illud in monumento suo novo, quod exciderat in petra. Et advolvit saxum magnum ad ostium monumenti, et abiit. |
| 27:61 Erant autem ibi Maria Magdalene, et altera Maria, sedentes contra sepulchrum. |
| 27:62 Altera autem die, quæ est post Parasceven, convenerunt principes sacerdotum et pharisæi ad Pilatum, |
| 27:63 dicentes: Domine, recordati sumus, quia seductor ille dixit adhuc vivens: Post tres dies resurgam. |
| 27:64 Jube ergo custodiri sepulchrum usque in diem tertium: ne forte veniant discipuli ejus, et furentur eum, et dicant plebi:
Surrexit a mortuis: et erit novissimus error pejor priore. |
| 27:65 Ait illis Pilatus: Habetis custodiam, ite, custodite sicut scitis. |
| 27:66 Illi autem abeuntes, munierunt sepulchrum, signantes lapidem, cum custodibus. |