| Latin Vulgate |
| Matthew 14:1 In illo tempore audivit Herodes tetrarcha famam Jesu: |
| 14:2 et ait pueris suis: Hic est Joannes Baptista: ipse surrexit a mortuis, et ideo virtutes operantur in eo. |
| 14:3 Herodes enim tenuit Joannem, et alligavit eum: et posuit in carcerem propter Herodiadem uxorem fratris sui. |
| 14:4 Dicebat enim illi Joannes: Non licet tibi habere eam. |
| 14:5 Et volens illum occidere, timuit populum: quia sicut prophetam eum habebant. |
| 14:6 Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio, et placuit Herodi: |
| 14:7 unde cum juramento pollicitus est ei dare quodcumque postulasset ab eo. |
| 14:8 At illa præmonita a matre sua: Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistæ. |
| 14:9 Et contristatus est rex: propter juramentum autem, et eos qui pariter recumbebant, jussit dari. |
| Matthew 14:10 Misitque et decollavit Joannem in carcere. |
| 14:11 Et allatum est caput ejus in disco, et datum est puellæ, et attulit matri suæ. |
| 14:12 Et accedentes discipuli ejus, tulerunt corpus ejus, et sepelierunt illud: et venientes nuntiaverunt Jesu. |
| 14:13 Quod cum audisset Jesus, secessit inde in navicula, in locum desertum seorsum: et cum audissent turbæ, secutæ sunt eum
pedestres de civitatibus. |
| 14:14 Et exiens vidit turbam multam, et misertus est eis, et curavit languidos eorum. |
| 14:15 Vespere autem facto, accesserunt ad eum discipuli ejus, dicentes: Desertus est locus, et hora jam præteriit: dimitte
turbas, ut euntes in castella, emant sibi escas. |
| 14:16 Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire: date illis vos manducare. |
| 14:17 Responderunt ei: Non habemus hic nisi quinque panes et duos pisces. |
| 14:18 Qui ait eis: Afferte mihi illos huc. |
| 14:19 Et cum jussisset turbam discumbere super fœnum, acceptis quinque panibus et duobus piscibus, aspiciens in cælum benedixit,
et fregit, et dedit discipulis panes, discipuli autem turbis. |
| Matthew 14:20 Et manducaverunt omnes, et saturati sunt. Et tulerunt reliquias, duodecim cophinos fragmentorum plenos. |
| 14:21 Manducantium autem fuit numerus quinque millia virorum, exceptis mulieribus et parvulis. |
| 14:22 Et statim compulit Jesus discipulos ascendere in naviculam, et præcedere eum trans fretum, donec dimitteret turbas. |
| 14:23 Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi: |
| 14:24 navicula autem in medio mari jactabatur fluctibus: erat enim contrarius ventus. |
| 14:25 Quarta enim vigilia noctis, venit ad eos ambulans super mare. |
| 14:26 Et videntes eum super mare ambulantem, turbati sunt, dicentes: Quia phantasma est. Et præ timore clamaverunt. |
| 14:27 Statimque Jesus locutus est eis, dicens: Habete fiduciam: ego sum, nolite timere. |
| 14:28 Respondens autem Petrus, dixit: Domine, si tu es, jube me ad te venire super aquas. |
| 14:29 At ipse ait: Veni. Et descendens Petrus de navicula, ambulabat super aquam ut veniret ad Jesum. |
| Matthew 14:30 Videns vero ventum validum, timuit: et cum cœpisset mergi, clamavit dicens: Domine, salvum me fac. |
| 14:31 Et continuo Jesus extendens manum, apprehendit eum: et ait illi: Modicæ fidei, quare dubitasti? |
| 14:32 Et cum ascendissent in naviculam, cessavit ventus. |
| 14:33 Qui autem in navicula erant, venerunt, et adoraverunt eum, dicentes: Vere Filius Dei es. |
| 14:34 Et cum transfretassent, venerunt in terram Genesar. |
| 14:35 Et cum cognovissent eum viri loci illius, miserunt in universam regionem illam, et obtulerunt ei omnes male habentes: |
| 14:36 et rogabant eum ut vel fimbriam vestimenti ejus tangerent. Et quicumque tetigerunt, salvi facti sunt. |