| Latin Vulgate |
| Matthew 12:1 In illo tempore abiit Jesus per sata sabbato: discipuli autem ejus esurientes cœperunt vellere spicas, et manducare. |
| 12:2 Pharisæi autem videntes, dixerunt ei: Ecce discipuli tui faciunt quod non licet facere sabbatis. |
| 12:3 At ille dixit eis: Non legistis quid fecerit David, quando esuriit, et qui cum eo erant: |
| 12:4 quomodo intravit in domum Dei, et panes propositionis comedit, quos non licebat ei edere, neque his qui cum eo erant,
nisi solis sacerdotibus? |
| 12:5 aut non legistis in lege quia sabbatis sacerdotes in templo sabbatum violant, et sine crimine sunt? |
| 12:6 Dico autem vobis, quia templo major est hic. |
| 12:7 Si autem sciretis, quid est: Misericordiam volo, et non sacrificium: numquam condemnassetis innocentes: |
| 12:8 dominus enim est Filius hominis etiam sabbati. |
| 12:9 Et cum inde transisset, venit in synagogam eorum. |
| Matthew 12:10 Et ecce homo manum habens aridam, et interrogabant eum, dicentes: Si licet sabbatis curare? ut accusarent eum. |
| 12:11 Ipse autem dixit illis: Quis erit ex vobis homo, qui habeat ovem unam, et si ceciderit hæc sabbatis in foveam, nonne
tenebit et levabit eam? |
| 12:12 Quanto magis melior est homo ove? itaque licet sabbatis benefacere. |
| 12:13 Tunc ait homini: Extende manum tuam. Et extendit, et restituta est sanitati sicut altera. |
| 12:14 Exeuntes autem pharisæi, consilium faciebant adversus eum, quomodo perderent eum. |
| 12:15 Jesus autem sciens recessit inde: et secuti sunt eum multi, et curavit eos omnes: |
| 12:16 et præcepit eis ne manifestum eum facerent. |
| 12:17 Ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam, dicentem: |
| 12:18 [Ecce puer meus, quem elegi, dilectus meus, in quo bene complacuit animæ meæ. Ponam spiritum meum super eum, et
judicium gentibus nuntiabit. |
| 12:19 Non contendet, neque clamabit,neque audiet aliquis in plateis vocem ejus: |
| Matthew 12:20 arundinem quassatam non confringet, et linum fumigans non extinguet, donec ejiciat ad victoriam judicium: |
| 12:21 et in nomine ejus gentes sperabunt.] |
| 12:22 Tunc oblatus est ei dæmonium habens, cæcus, et mutus, et curavit eum ita ut loqueretur, et videret. |
| 12:23 Et stupebant omnes turbæ, et dicebant: Numquid hic est filius David? |
| 12:24 Pharisæi autem audientes, dixerunt: Hic non ejicit dæmones nisi in Beelzebub principe dæmoniorum. |
| 12:25 Jesus autem sciens cogitationes eorum, dixit eis: Omne regnum divisum contra se desolabitur: et omnis civitas vel
domus divisa contra se, non stabit. |
| 12:26 Et si Satanas Satanam ejicit, adversus se divisus est: quomodo ergo stabit regnum ejus? |
| 12:27 Et si ego in Beelzebub ejicio dæmones, filii vestri in quo ejiciunt? ideo ipsi judices vestri erunt. |
| 12:2828 Si autem ego in Spiritu Dei ejicio dæmones, igitur pervenit in vos regnum Dei. |
| 12:29 Aut quomodo potest quisquam intrare in domum fortis, et vasa ejus diripere, nisi prius alligaverit fortem? et tunc
domum illius diripiet. |
| Matthew 12:30 Qui non est mecum, contra me est; et qui non congregat mihi, spargit. |
| 12:31 Ideo dico vobis: Omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus, Spiritus autem blasphemia non remittetur. |
| 12:32 Et quicumque dixerit verbum contra Filium hominis, remittetur ei: qui autem dixerit contra Spiritum Sanctum, non
remittetur ei, neque in hoc sæculo, neque in futuro. |
| 12:33 Aut facite arborem bonam, et fructum ejus bonum: aut facite arborem malam, et fructum ejus malum: siquidem ex fructu
arbor agnoscitur. |
| 12:3434 Progenies viperarum, quomodo potestis bona loqui, cum sitis mali? ex abundantia enim cordis os loquitur. |
| 12:35 Bonus homo de bono thesauro profert bona: et malus homo de malo thesauro profert mala. |
| 12:36 Dico autem vobis quoniam omne verbum otiosum, quod locuti fuerint homines, reddent rationem de eo in die judicii. |
| 12:37 Ex verbis enim tuis justificaberis et ex verbis tuis condemnaberis. |
| 12:38 Tunc responderunt ei quidam de scribis et pharisæis, dicentes: Magister, volumus a te signum videre. |
| 12:39 Qui respondens ait illis: Generatio mala et adultera signum quærit: et signum non dabitur ei, nisi signum Jonæ prophetæ. |
| Matthew 12:40 Sicut enim fuit Jonas in ventre ceti tribus diebus, et tribus noctibus, sic erit Filius hominis in corde terræ
tribus diebus et tribus noctibus. |
| 12:41 Viri Ninivitæ surgent in judicio cum generatione ista, et condemnabunt eam: quia pœnitentiam egerunt in prædicatione
Jonæ, et ecce plus quam Jonas hic. |
| 12:42 Regina austri surget in judicio cum generatione ista, et condemnabit eam: quia venit a finibus terræ audire sapientiam
Salomonis, et ecce plus quam Salomon hic. |
| 12:43 Cum autem immundus spiritus exierit ab homine, ambulat per loca arida, quærens requiem, et non invenit. |
| 12:44 Tunc dicit: Revertar in domum meam, unde exivi. Et veniens invenit eam vacantem, scopis mundatam, et ornatam. |
| 12:45 Tunc vadit, et assumit septem alios spiritus secum nequiores se, et intrantes habitant ibi: et fiunt novissima hominis
illius pejora prioribus. Sic erit et generationi huic pessimæ. |
| 12:46 Adhuc eo loquente ad turbas, ecce mater ejus et fratres stabant foris, quærentes loqui ei. |
| 12:47 Dixit autem ei quidam: Ecce mater tua, et fratres tui foris stant quærentes te. |
| 12:48 At ipse respondens dicenti sibi, ait: Quæ est mater mea, et qui sunt fratres mei? |
| 12:49 Et extendens manum in discipulos suos, dixit: Ecce mater mea, et fratres mei. |
| Matthew 12:50 Quicumque enim fecerit voluntatem Patris mei, qui in cælis est, ipse meus frater, et soror, et mater est. |