| Latin Vulgate |
| Matthew 25:1 Tunc simile erit regnum cælorum decem virginibus: quæ accipientes lampades suas exierunt obviam sponso et sponsæ. |
| 25:2 Quinque autem ex eis erant fatuæ, et quinque prudentes: |
| 25:3 sed quinque fatuæ, acceptis lampadibus, non sumpserunt oleum secum: |
| 25:4 prudentes vero acceperunt oleum in vasis suis cum lampadibus. |
| 25:5 Moram autem faciente sponso, dormitaverunt omnes et dormierunt. |
| 25:6 Media autem nocte clamor factus est: Ecce sponsus venit, exite obviam ei. |
| 25:7 Tunc surrexerunt omnes virgines illæ, et ornaverunt lampades suas. |
| 25:8 Fatuæ autem sapientibus dixerunt: Date nobis de oleo vestro, quia lampades nostræ extinguuntur. |
| 25:9 Responderunt prudentes, dicentes: Ne forte non sufficiat nobis, et vobis, ite potius ad vendentes, et emite vobis. |
| Matthew 25:10 Dum autem irent emere, venit sponsus: et quæ paratæ erant, intraverunt cum eo ad nuptias, et clausa est janua. |
| 25:11 Novissime vero veniunt et reliquæ virgines, dicentes: Domine, domine, aperi nobis. |
| 25:12 At ille respondens, ait: Amen dico vobis, nescio vos. |
| 25:13 Vigilate itaque, quia nescitis diem, neque horam. |
| 25:14 Sicut enim homo peregre proficiscens, vocavit servos suos, et tradidit illis bona sua. |
| 25:15 Et uni dedit quinque talenta, alii autem duo, alii vero unum, unicuique secundum propriam virtutem: et profectus est statim. |
| 25:16 Abiit autem qui quinque talenta acceperat, et operatus est in eis, et lucratus est alia quinque. |
| 25:17 Similiter et qui duo acceperat, lucratus est alia duo. |
| 25:18 Qui autem unum acceperat, abiens fodit in terram, et abscondit pecuniam domini sui. |
| 25:19 Post multum vero temporis venit dominus servorum illorum, et posuit rationem cum eis. |
| Matthew 25:20 Et accedens qui quinque talenta acceperat, obtulit alia quinque talenta, dicens: Domine, quinque talenta tradidisti
mihi, ecce alia quinque superlucratus sum. |
| 25:21 Ait illi dominus ejus: Euge serve bone, et fidelis: quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam; intra in
gaudium domini tui. |
| 25:22 Accessit autem et qui duo talenta acceperat, et ait: Domine, duo talenta tradidisti mihi, ecce alia duo lucratus sum. |
| 25:23 Ait illi dominus ejus: Euge serve bone, et fidelis: quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam; intra in
gaudium domini tui. |
| 25:24 Accedens autem et qui unum talentum acceperat, ait: Domine, scio quia homo durus es; metis ubi non seminasti, et congregas
ubi non sparsisti: |
| 25:25 et timens abii, et abscondi talentum tuum in terra: ecce habes quod tuum est. |
| 25:26 Respondens autem dominus ejus, dixit ei: Serve male, et piger, sciebas quia meto ubi non semino, et congrego ubi non sparsi: |
| 25:27 oportuit ergo te committere pecuniam meam numulariis, et veniens ego recepissem utique quod meum est cum usura. |
| 25:28 Tollite itaque ab eo talentum, et date ei qui habet decem talenta: |
| 25:29 omni enim habenti dabitur, et abundabit: ei autem qui non habet, et quod videtur habere, auferetur ab eo. |
| Matthew 25:30 Et inutilem servum ejicite in tenebras exteriores: illic erit fletus, et stridor dentium. |
| 25:31 Cum autem venerit Filius hominis in majestate sua, et omnes angeli cum eo, tunc sedebit super sedem majestatis suæ: |
| 25:32 et congregabuntur ante eum omnes gentes, et separabit eos ab invicem, sicut pastor segregat oves ab hædis: |
| 25:33 et statuet oves quidem a dextris suis, hædos autem a sinistris. |
| 25:34 Tunc dicet rex his qui a dextris ejus erunt: Venite benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi: |
| 25:35 esurivi enim, et dedistis mihi manducare: sitivi, et dedistis mihi bibere: hospes eram, et collegistis me: |
| 25:36 nudus, et cooperuistis me: infirmus, et visitastis me: in carcere eram, et venistis ad me. |
| 25:37 Tunc respondebunt ei justi, dicentes: Domine, quando te vidimus esurientem, et pavimus te: sitientem, et dedimus tibi potum? |
| 25:38 quando autem te vidimus hospitem, et collegimus te: aut nudum, et cooperuimus te? |
| 25:39 aut quando te vidimus infirmum, aut in carcere, et venimus ad te? |
| Matthew 25:40 Et respondens rex, dicet illis: Amen dico vobis, quamdiu fecistis uni ex his fratribus meis minimis, mihi fecistis. |
| 25:41 Tunc dicet et his qui a sinistris erunt: Discedite a me maledicti in ignem æternum, qui paratus est diabolo, et angelis ejus: |
| 25:42 esurivi enim, et non dedistis mihi manducare: sitivi, et non desistis mihi potum: |
| 25:43 hospes eram, et non collegistis me: nudus, et non cooperuistis me: infirmus, et in carcere, et non visitastis me. |
| 25:44 Tunc respondebunt ei et ipsi, dicentes: Domine, quando te vidimus esurientem, aut sitientem, aut hospitem, aut nudum, aut
infirmum, aut in carcere, et non ministravimus tibi? |
| 25:45 Tunc respondebit illis, dicens: Amen dico vobis: Quamdiu non fecistis uni de minoribus his, nec mihi fecistis. |
| 25:46 Et ibunt hi in supplicium æternum: justi autem in vitam æternam. |