| Latin Vulgate |
| Matthew 10:1 Et convocatis duodecim discipulis suis, dedit illis potestatem spirituum immundorum, ut ejicerent eos, et curarent
omnem languorem, et omnem infirmitatem. |
| 10:2 Duodecim autem Apostolorum nomina sunt hæc. Primus, Simon, qui dicitur Petrus: et Andreas frater ejus, Jacobus Zebedæi, et Joannes frater ejus, |
| 10:3 Philippus, et Bartholomæus, Thomas, et Matthæus publicanus, Jacobus Alphæi, et Thaddæus, |
| 10:4 Simon Chananæus, et Judas Iscariotes, qui et tradidit eum. |
| 10:5 Hos duodecim misit Jesus, præcipiens eis, dicens: In viam gentium ne abieritis, et in civitates Samaritanorum ne intraveritis: |
| 10:6 sed potius ite ad oves quæ perierunt domus Israël. |
| 10:7 Euntes autem prædicate, dicentes: Quia appropinquavit regnum cælorum. |
| 10:8 Infirmos curate, mortuos suscitate, leprosos mundate, dæmones ejicite: gratis accepistis, gratis date. |
| 10:9 Nolite possidere aurum, neque argentum, neque pecuniam in zonis vestris: |
| Matthew 10:10 non peram in via, neque duas tunicas, neque calceamenta, neque virgam: dignus enim est operarius cibo suo. |
| 10:11 In quamcumque autem civitatem aut castellum intraveritis, interrogate, quis in ea dignus sit: et ibi manete donec exeatis. |
| 10:12 Intrantes autem in domum, salutate eam, dicentes: Pax huic domui. |
| 10:13 Et siquidem fuerit domus illa digna, veniet pax vestra super eam: si autem non fuerit digna, pax vestra revertetur ad vos. |
| 10:14 Et quicumque non receperit vos, neque audierit sermones vestros: exeunte foras de domo, vel civitate, excutite pulverem
de pedibus vestris. |
| 10:15 Amen dico vobis: Tolerabilius erit terræ Sodomorum et Gomorrhæorum in die judicii, quam illi civitati. |
| 10:16 Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum. Estote ergo prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbæ. |
| 10:17 Cavete autem ab hominibus. Tradent enim vos in conciliis, et in synagogis suis flagellabunt vos: |
| 10:18 et ad præsides, et ad reges ducemini propter me in testimonium illis, et gentibus. |
| 10:19 Cum autem tradent vos, nolite cogitare quomodo, aut quid loquamini: dabitur enim vobis in illa hora, quid loquamini: |
| Matthew 10:20 non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis. |
| 10:21 Tradet autem frater fratrem in mortem, et pater filium: et insurgent filii in parentes, et morte eos afficient: |
| 10:22 et eritis odio omnibus propter nomen meum: qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. |
| 10:23 Cum autem persequentur vos in civitate ista, fugite in aliam. Amen dico vobis, non consummabitis civitates Israël, donec
veniat Filius hominis. |
| 10:24 Non est discipulus super magistrum, nec servus super dominum suum: |
| 10:25 sufficit discipulo ut sit sicut magister ejus, et servo, sicut dominus ejus. Si patremfamilias Beelzebub vocaverunt,
quanto magis domesticos ejus? |
| 10:26 Ne ergo timueritis eos. Nihil enim est opertum, quod non revelabitur: et occultum, quod non scietur. |
| 10:27 Quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine: et quod in aure auditis, prædicate super tecta. |
| 10:28 Et nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere: sed potius timete eum, qui potest et animam et
corpus perdere in gehennam. |
| 10:29 Nonne duo passeres asse veneunt? et unus ex illis non cadet super terram sine Patre vestro. |
| Matthew 10:30 Vestri autem capilli capitis omnes numerati sunt. |
| 10:31 Nolite ergo timere: multis passeribus meliores estis vos. |
| 10:32 Omnis ergo qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo, qui in cælis est. |
| 10:33 Qui autem negaverit me coram hominibus, negabo et ego eum coram Patre meo, qui in cælis est. |
| 10:34 Nolite arbitrari quia pacem venerim mittere in terram: non veni pacem mittere, sed gladium: |
| 10:35 veni enim separare hominem adversus patrem suum, et filiam adversus matrem suam, et nurum adversus socrum suam: |
| 10:36 et inimici hominis, domestici ejus. |
| 10:37 Qui aMatthew patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus: et qui aMatthew filium aut filiam super me, non est me dignus. |
| 10:38 Et qui non accipit crucem suam, et sequitur me, non est me dignus. |
| 10:39 Qui invenit animam suam, perdet illam: et qui perdiderit animam suam propter me, inveniet eam. |
| Matthew 10:40 Qui recipit vos, me recipit: et qui me recipit, recipit eum qui me misit. |
| 10:41 Qui recipit prophetam in nomine prophetæ, mercedem prophetæ accipiet: et qui recipit justum in nomine justi, mercedem
justi accipiet. |
| 10:42 Et quicumque potum dederit uni ex minimis istis calicem aquæ frigidæ tantum in nomine discipuli: amen dico vobis, non
perdet mercedem suam. |