| Latin Vulgate |
| Matthew 6:1 Attendite ne justitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis: alioquin mercedem non habebitis apud
Patrem vestrum qui in cælis est. |
| 6:2 Cum ergo facis eleemosynam, noli tuba canere ante te, sicut hypocritæ faciunt in synagogis, et in vicis, ut honorificentur ab
hominibus. Amen dico vobis, receperunt mercedem suam. |
| 6:3 Te autem faciente eleemosynam, nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua: |
| 6:4 ut sit eleemosyna tua in abscondito, et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi. |
| 6:5 Et cum oratis, non eritis sicut hypocritæ qui amant in synagogis et in angulis platearum stantes orare, ut videantur ab
hominibus: amen dico vobis, receperunt mercedem suam. |
| 6:6 Tu autem cum oraveris, intra in cubiculum tuum, et clauso ostio, ora Patrem tuum in abscondito: et Pater tuus, qui videt in
abscondito, reddet tibi. |
| 6:7 Orantes autem, nolite multum loqui, sicut ethnici, putant enim quod in multiloquio suo exaudiantur. |
| 6:8 Nolite ergo assimilari eis: scit enim Pater vester, quid opus sit vobis, antequam petatis eum. |
| 6:9 Sic ergo vos orabitis: [Pater noster, qui es in cælis, sanctificetur nomen tuum. |
| Matthew 6:10 Adveniat regnum tuum; fiat voluntas tua, sicut in cælo et in terra. |
| 6:11 Panem nostrum supersubstantialem da nobis hodie, |
| 6:12 et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. |
| 6:13 Et ne nos inducas in tentationem, sed libera nos a malo. Amen.] |
| 6:14 Si enim dimiseritis hominibus peccata eorum: dimittet et vobis Pater vester cælestis delicta vestra. |
| 6:15 Si autem non dimiseritis hominibus: nec Pater vester dimittet vobis peccata vestra. |
| 6:16 Cum autem jejunatis, nolite fieri sicut hypocritæ, tristes. Exterminant enim facies suas, ut appareant hominibus jejunantes.
Amen dico vobis, quia receperunt mercedem suam. |
| 6:17 Tu autem, cum jejunas, unge caput tuum, et faciem tuam lava, |
| 6:18 ne videaris hominibus jejunans, sed Patri tuo, qui est in abscondito: et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi. |
| 6:19 Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra: ubi ærugo, et tinea demolitur: et ubi fures effodiunt, et furantur. |
| Matthew 6:20 Thesaurizate autem vobis thesauros in cælo, ubi neque ærugo, neque tinea demolitur, et ubi fures non effodiunt, nec furantur. |
| 6:21 Ubi enim est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum. |
| 6:22 Lucerna corporis tui est oculus tuus. Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit. |
| 6:23 Si autem oculus tuus fuerit nequam, totum corpus tuum tenebrosum erit. Si ergo lumen, quod in te est, tenebræ sunt: ipsæ
tenebræ quantæ erunt? |
| 6:24 Nemo potest duobus dominis servire: aut enim unum odio habebit, et alterum diliget: aut unum sustinebit, et alterum
contemnet. Non potestis Deo servire et mammonæ. |
| 6:25 Ideo dico vobis, ne solliciti sitis animæ vestræ quid manducetis, neque corpori vestro quid induamini. Nonne anima plus est
quam esca, et corpus plus quam vestimentum? |
| 6:26 Respicite volatilia cæli, quoniam non serunt, neque metunt, neque congregant in horrea: et Pater vester cælestis pascit illa.
Nonne vos magis pluris estis illis? |
| 6:27 Quis autem vestrum cogitans potest adjicere ad staturam suam cubitum unum? |
| 6:28 Et de vestimento quid solliciti estis? Considerate lilia agri quomodo crescunt: non laborant, neque nent. |
| 6:29 Dico autem vobis, quoniam nec Salomon in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex istis. |
| Matthew 6:30 Si autem fœnum agri, quod hodie est, et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit, quanto magis vos modicæ fidei? |
| 6:31 Nolite ergo solliciti esse, dicentes: Quid manducabimus, aut quid bibemus, aut quo operiemur? |
| 6:32 hæc enim omnia gentes inquirunt. Scit enim Pater vester, quia his omnibus indigetis. |
| 6:33 Quærite ergo primum regnum Dei, et justitiam ejus: et hæc omnia adjicientur vobis. |
| 6:34 Nolite ergo solliciti esse in crastinum. Crastinus enim dies sollicitus erit sibi ipsi: sufficit diei malitia sua. |