| Latin Vulgate |
| Matthew 5:1 Videns autem Jesus turbas, ascendit in montem, et cum sedisset, accesserunt ad eum discipuli ejus, |
| 5:2 et aperiens os suum docebat eos dicens: |
| 5:3 Beati pauperes spiritu: quoniam ipsorum est regnum cælorum. |
| 5:4 Beati mites: quoniam ipsi possidebunt terram. |
| 5:5 Beati qui lugent: quoniam ipsi consolabuntur. |
| 5:6 Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam: quoniam ipsi saturabuntur. |
| 5:7 Beati misericordes: quoniam ipsi misericordiam consequentur. |
| 5:8 Beati mundo corde: quoniam ipsi Deum videbunt. |
| 5:9 Beati pacifici: quoniam filii Dei vocabuntur. |
| Matthew 5:10 Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam: quoniam ipsorum est regnum cælorum. |
| 5:11 Beati estis cum maledixerint vobis, et persecuti vos fuerint, et dixerint omne malum adversum vos mentientes, propter me: |
| 5:12 gaudete, et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in cælis. Sic enim persecuti sunt prophetas, qui fuerunt ante vos. |
| 5:13 Vos estis sal terræ. Quod si sal evanuerit, in quo salietur? ad nihilum valet ultra, nisi ut mittatur foras, et conculcetur
ab hominibus. |
| 5:14 Vos estis lux mundi. Non potest civitas abscondi supra montem posita, |
| 5:15 neque accendunt lucernam, et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt. |
| 5:16 Sic luceat lux vestra coram hominibus: ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum, qui in cælis est. |
| 5:17 Nolite putare quoniam veni solvere legem aut prophetas: non veni solvere, sed adimplere. |
| 5:18 Amen quippe dico vobis, donec transeat cælum et terra, jota unum aut unus apex non præteribit a lege, donec omnia fiant. |
| 5:19 Qui ergo solverit unum de mandatis istis minimis, et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno cælorum: qui autem
fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno cælorum. |
| Matthew 5:20 Dico enim vobis, quia nisi abundaverit justitia vestra plus quam scribarum et pharisæorum, non intrabitis in regnum cælorum. |
| 5:21 Audistis quia dictum est antiquis: Non occides: qui autem occiderit, reus erit judicio. |
| 5:22 Ego autem dico vobis: quia omnis qui irascitur fratri suo, reus erit judicio. Qui autem dixerit fratri suo, raca: reus erit
concilio. Qui autem dixerit, fatue: reus erit gehennæ ignis. |
| 5:23 Si ergo offers munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te: |
| 5:24 relinque ibi munus tuum ante altare, et vade prius reconciliari fratri tuo: et tunc veniens offeres munus tuum. |
| 5:25 Esto consentiens adversario tuo cito dum es in via cum eo: ne forte tradat te adversarius judici, et judex tradat te
ministro: et in carcerem mittaris. |
| 5:26 Amen dico tibi, non exies inde, donec reddas novissimum quadrantem. |
| 5:27 Audistis quia dictum est antiquis: Non mœchaberis. |
| 5:28 Ego autem dico vobis: quia omnis qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam mœchatus est eam in corde suo. |
| 5:29 Quod si oculus tuus dexter scandalizat te, erue eum, et projice abs te: expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum,
quam totum corpus tuum mittatur in gehennam. |
| Matthew 5:30 Et si dextra manus tua scandalizat te, abscide eam, et projice abs te: expedit enim tibi ut pereat unum membrorum
tuorum, quam totum corpus tuum eat in gehennam. |
| 5:31 Dictum est autem: Quicumque dimiserit uxorem suam, det ei libellum repudii. |
| 5:32 Ego autem dico vobis: quia omnis qui dimiserit uxorem suam, excepta fornicationis causa, facit eam mœchari: et qui dimissam
duxerit, adulterat. |
| 5:33 Iterum audistis quia dictum est antiquis: Non perjurabis: reddes autem Domino juramenta tua. |
| 5:34 Ego autem dico vobis, non jurare omnino, neque per cælum, quia thronus Dei est: |
| 5:35 neque per terram, quia scabellum est pedum ejus: neque per Jerosolymam, quia civitas est magni regis: |
| 5:36 neque per caput tuum juraveris, quia non potes unum capillum album facere, aut nigrum. |
| 5:37 Sit autem sermo vester, est, est: non, non: quod autem his abundantius est, a malo est. |
| 5:38 Audistis quia dictum est: Oculum pro oculo, et dentem pro dente. |
| 5:39 Ego autem dico vobis, non resistere malo: sed si quis te percusserit in dexteram maxillam tuam, præbe illi et alteram: |
| Matthew 5:40 et ei, qui vult tecum judicio contendere, et tunicam tuam tollere, dimitte ei et pallium: |
| 5:41 et quicumque te angariaverit mille passus, vade cum illo et alia duo. |
| 5:42 Qui petit a te, da ei: et volenti mutuari a te, ne avertaris. |
| 5:43 Audistis quia dictum est: Diliges proximum tuum, et odio habebis inimicum tuum. |
| 5:44 Ego autem dico vobis: diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos, et orate pro persequentibus et
calumniantibus vos: |
| 5:45 ut sitis filii Patris vestri, qui in cælis est: qui solem suum oriri facit super bonos et malos: et pluit super justos et
injustos. |
| 5:46 Si enim diligitis eos qui vos diligunt, quam mercedem habebitis? nonne et publicani hoc faciunt?
|
| 5:47 Et si salutaveritis fratres vestros tantum, quid amplius facitis? nonne et ethnici hoc faciunt? |
| 5:48 Estote ergo vos perfecti, sicut et Pater vester cælestis perfectus est. |