JEROME'S LATIN VULGATE of the NEW TESTAMENT
This online bible is an excellent bible study tool. It shows
chapter by chapter Jerome's Latin Vulgate of the New Testament.
MATTHEW CHAPTER 4
| Latin Vulgate |
| Matthew 4:1 Tunc Jesus ductus est in desertum a Spiritu, ut tentaretur a diabolo. |
| 4:2 Et cum jejunasset quadraginta diebus, et quadraginta noctibus, postea esuriit. |
| 4:3 Et accedens tentator dixit ei: Si Filius Dei es, dic ut lapides isti panes fiant. |
| 4:4 Qui respondens dixit: Scriptum est: Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo, quod procedit de ore Dei. |
| 4:5 Tunc assumpsit eum diabolus in sanctam civitatem, et statuit eum super pinnaculum templi, |
| 4:6 et dixit ei: Si Filius Dei es, mitte te deorsum. Scriptum est enim: Quia angelis suis mandavit de te, et in manibus tollent
te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum. |
| 4:7 Ait illi Jesus: Rursum scriptum est: Non tentabis Dominum Deum tuum. |
| 4:8 Iterum assumpsit eum diabolus in montem excelsum valde: et ostendit ei omnia regna mundi, et gloriam eorum, |
| 4:9 et dixit ei: Hæc omnia tibi dabo, si cadens adoraveris me. |
| Matthew 4:10 Tunc dicit ei Jesus: Vade Satana: Scriptum est enim: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies. |
| 4:11 Tunc reliquit eum diabolus: et ecce angeli accesserunt, et ministrabant ei. |
| 4:12 Cum autem audisset Jesus quod Joannes traditus esset, secessit in Galilæam: |
| 4:13 et, relicta civitate Nazareth, venit, et habitavit in Capharnaum maritima, in finibus Zabulon et Nephthalim: |
| 4:14 ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam: |
| 4:15 [Terra Zabulon, et terra Nephthalim, via maris trans Jordanem, Galilæa gentium: |
| 4:16 populus, qui sedebat in tenebris, vidit lucem magnam: et sedentibus in regione umbræ mortis, lux orta est eis.] |
| 4:17 Exinde cœpit Jesus prædicare, et dicere: Pœnitentiam agite: appropinquavit enim regnum cælorum. |
| 4:18 Ambulans autem Jesus juxta mare Galilææ, vidit duos fratres, Simonem, qui vocatur Petrus, et Andream fratrem ejus, mittentes
rete in mare (erant enim piscatores), |
| 4:19 et ait illis: Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum. |
| Matthew 4:20 At illi continuo relictis retibus secuti sunt eum. |
| 4:21 Et procedens inde, vidit alios duos fratres, Jacobum Zebedæi, et Joannem fratrem ejus, in navi cum Zebedæo patre eorum,
reficientes retia sua: et vocavit eos. |
| 4:22 Illi autem statim relictis retibus et patre, secuti sunt eum. |
| 4:23 Et circuibat Jesus totam Galilæam, docens in synagogis eorum, et prædicans Evangelium regni: et sanans omnem languorem, et
omnem infirmitatem in populo. |
| 4:24 Et abiit opinio ejus in totam Syriam, et obtulerunt ei omnes male habentes, variis languoribus, et tormentis comprehensos,
et qui dæmonia habebant, et lunaticos, et paralyticos, et curavit eos: |
| 4:25 et secutæ sunt eum turbæ multæ de Galilæa, et Decapoli, et de Jerosolymis, et de Judæa, et de trans Jordanem. |
See this bible with
Latin, Greek and English side by side.
If you have benefited from reading this bible, then please tell your friends about this website.
If you have a website of your own, then please consider linking to this website. See the
Web-site Links page.
|