| Latin Vulgate |
| Matthew 23:1 Tunc Jesus locutus est ad turbas, et ad discipulos suos, |
| 23:2 dicens: Super cathedram Moysi sederunt scribæ et pharisæi. |
| 23:3 Omnia ergo quæcumque dixerint vobis, servate, et facite: secundum opera vero eorum nolite facere: dicunt enim, et non faciunt. |
| 23:4 Alligant enim onera gravia, et importabilia, et imponunt in humeros hominum: digito autem suo nolunt ea movere. |
| 23:5 Omnia vero opera sua faciunt ut videantur ab hominibus: dilatant enim phylacteria sua, et magnificant fimbrias. |
| 23:6 Amant autem primos recubitus in cœnis, et primas cathedras in synagogis, |
| 23:7 et salutationes in foro, et vocari ab hominibus Rabbi. |
| 23:8 Vos autem nolite vocari Rabbi: unus est enim magister vester, omnes autem vos fratres estis. |
| 23:9 Et patrem nolite vocare vobis super terram: unus est enim pater vester qui in cælis est. |
| Matthew 23:10 Nec vocemini magistri: quia magister vester unus est, Christus. |
| 23:11 Qui major est vestrum, erit minister vester. |
| 23:12 Qui autem se exaltaverit, humiliabitur: et qui se humiliaverit, exaltabitur. |
| 23:13 Væ autem vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, quia clauditis regnum cælorum ante homines! vos enim non intratis, nec
introëuntes sinitis intrare. |
| 23:14 Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, quia comeditis domos viduarum, orationes longas orantes! propter hoc amplius
accipietis judicium. |
| 23:15 Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, quia circuitis mare, et aridam, ut faciatis unum proselytum, et cum fuerit factus,
facitis eum filium gehennæ duplo quam vos. |
| 23:16 Væ vobis duces cæci, qui dicitis: Quicumque juraverit per templum, nihil est: qui autem juraverit in auro templo, debet. |
| 23:17 Stulti et cæci: quid enim majus est? aurum, an templum, quod sanctificat aurum? |
| 23:18 Et quicumque juraverit in altari, nihil est: quicumque autem juraverit in dono, quod est super illud, debet. |
| 23:19 Cæci: quid enim majus est, donum, an altare, quod sanctificat donum? |
| Matthew 23:20 Qui ergo jurat in altari, jurat in eo, et in omnibus quæ super illud sunt. |
| 23:21 Et quicumque juraverit in templo, jurat in illo, et in eo qui habitat in ipso: |
| 23:22 et qui jurat in cælo, jurat in throno Dei, et in eo qui sedet super eum. |
| 23:23 Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, qui decimatis mentham, et anethum, et cyminum, et reliquistis quæ graviora sunt
legis, judicium, et misericordiam, et fidem! hæc oportuit facere, et illa non omittere. |
| 23:24 Duces cæci, excolantes culicem, camelum autem glutientes. |
| 23:25 Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, quia mundatis quod deforis est calicis et paropsidis; intus autem pleni estis rapina
et immunditia! |
| 23:26 Pharisæe cæce, munda prius quod intus est calicis, et paropsidis, ut fiat id, quod deforis est, mundum. |
| 23:27 Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, quia similes estis sepulchris dealbatis, quæ a foris parent hominibus speciosa,
intus vero pleni sunt ossibus mortuorum, et omni spurcitia! |
| 23:28 Sic et vos a foris quidem paretis hominibus justi: intus autem pleni estis hypocrisi et iniquitate. |
| 23:29 Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, qui ædificatis sepulchra prophetarum, et ornatis monumenta justorum, |
| Matthew 23:30 et dicitis: Si fuissemus in diebus patrum nostrorum, non essemus socii eorum in sanguine prophetarum! |
| 23:31 itaque testimonio estis vobismetipsis, quia filii estis eorum, qui prophetas occiderunt. |
| 23:32 Et vos implete mensuram patrum vestrorum. |
| 23:33 Serpentes, genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennæ? |
| 23:34 Ideo ecce ego mitto ad vos prophetas, et sapientes, et scribas, et ex illis occidetis, et crucifigetis, et ex eis
flagellabitis in synagogis vestris, et persequemini de civitate in civitatem: |
| 23:35 ut veniat super vos omnis sanguis justus, qui effusus est super terram, a sanguine Abel justi usque ad sanguinem Zachariæ,
filii Barachiæ, quem occidistis inter templum et altare. |
| 23:36 Amen dico vobis, venient hæc omnia super generationem istam. |
| 23:37 Jerusalem, Jerusalem, quæ occidis prophetas, et lapidas eos, qui ad te missi sunt, quoties volui congregare filios tuos,
quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas, et noluisti? |
| 23:38 Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta. |
| 23:39 Dico enim vobis, non me videbitis amodo, donec dicatis: Benedictus, qui venit in nomine Domini. |